 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD BERNARDUM
STEIN,
TREVIRENSEM EPISCOPUM,
CUM CATHEDRALIS ECCLESIA,
TEMPORIS INIURIA ATQUE
DAMNIS BELLICA CALAMITATE ILLATIS LABEFACTATA
AD PRISTINUM EST REVOCATA SPLENDOREM
«URBS EXCELLENTISSIMA»
Venerabili Fratri Bernardo Stein, Episcopo Trevirensi
«Urbs excellentissima», ut Augusta Trevirorum merito appellatur (SALVIANI
De gubern. Dei, 6, 8, 39), ecclesia cathedrali est insignis atque
spectabilis, quae in christianitatis templorum maxime venerandorum numero
habetur et sacrarum aedium, quae in Germaniae finibus exstant, antiquissima
praedicatur. Ea praeterea, beati Petri nomine dedicata, cum basilicis
Constantinianis Palaestinae et huius Urbis singulari quadam necessitudine
coniungitur.
Ibidem pastores sanctimonia praeclari, ut S. Agritius, S. Maximinus, S.
Paulinus martyr, S. Nicetius, una cum populo fideli hostias et preces Deo
offerebant; alii viri magni nominis in eadem morati sunt «domo orationis», ut S.
Athanasius, episcopus Alexandrinus, Orientalis Ecclesiae lumen, qui propter
catholicam fidem, quam strenue defendebat, Treviris exsul degebat, S. Ambrosius,
episcopus Mediolanensis, qui urbem hanc suam revisit, ut in Caesaris aula pro
ecclesiastico officio ageret, S. Hieronymus, qui iuvenilibus annis ibidem ad
altiora se applicuit studia, S. Martinus, episcopus Turonensis, qui, caritatis
flagrans ardore, imperatorem Treviris rogavit, ut condemnatos quosdam
christianos Hispaniae absolveret capitis.
Cum animi igitur gaudio accepimus egregiam istam ecclesiam, temporis iniuria
et praesertim damnis bellica calamitate illatis labefactatam, tuo et canonicorum
collegii nisu et industria, post assiduum opus decem annorum spatio rei impensum,
nunc ad pristinum revocatam esse splendorem simulque accommodatam ad Liturgiam
secundum Concilii Oecumenici Vaticani Secundi praeceptiones celebrandam, ita ut
antiqua et nova effulgeat venustate. Est etiam memorandum peculiares curas
adhibitas esse sacello, ubi Sacra Tunica, ut pie traditum est, Domini Nostri
Iesu Christi, quae est quasi quaedam imago unitatis Ecclesiae universae,
religiose asservatur.
Magnis ergo bisce operibus perfectis, proxime, ut Nobis nuntiasti,
cathedralis ista ecclesia iterum fidelibus patebit et ara maxima consecrabitur
in eaque Eucharisticum Sacrificium sollemni ritu immolabitur.
Cuius festae celebritatis laetitiam participantes, tibi cunctisque
adiutoribus tuis rem tam feliciter peractam gratulamur ac Deum enixe oramus, ut
hanc eximiam pietatis sedem in posterum a rebus quibusque adversis prohibeat ac
benignus concedat, ut in tranquillitate ordinis ibi possit ipsi iugiter
deserviri.
Haec vero celebratio incidit opportune in tempus, quo Annus Sacer extra Urbem,
id est in Ecclesiis particularibus, agitur ea mente, ut animi ad universale
Iubilaeum digne componantur. Quo etiam fit, ut refecta ista princeps domus Dei,
cum sit Trevirensis dioecesis veluti centrum, in nova luce ponatur. Illustretur
ergo et splendescat . . . . spiritualibus dtvitus et ornamentis, quae in
interiore renovatione et reconciliatione, quas Anno Sacro ipsi esse potissimum
propositas voluimus, continentur.
Verumtamen non solum nunc, sed alio etiam quovis tempore hic locus sit quasi
salutis perfugium, ubi homines, mundi contentione ac strepitu fracti, animos
queant ad Deum levare, huic et fratribus reconciliari, eidem precatione
actioneque liturgica eum cultum adorationis, laudis, deprecationis exhibere, qui
est primum ac praecipuum munus rationalis creaturae. Ut paucis dicamus, hoc
templum adeuntes noverint se ipsos esse debere «templum Dei» (Cfr. 1 Cor.
3, 16).
Iam asseruimus necessitudinis rationes, ab antiqua aetate repetendas,
Trevirensi isti religionis domicilio intercedere cum Sede Petri. Non dubitamus,
quin sollemnia, quae istic agentur, id etiam sint effectura, ut omnes, sive
sacri ordinis homines sive laici, Ecclesiae unitatis, a Domino Iesu expetitae,
studiosi, impelli se sentiant ad integre servanda et arctiora reddenda vincula
communionis cum hac Cathedra, «quae universo caritatis coetui praesidet» (Cfr.
S. IGNATII M. Ad Rom. Praef.; ed. Funk, 1, p. 252).
Haec habuimus, quae ad te, Venerabilis Frater, amanti animo scriberemus.
Deniyue Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, tibi ceterisque Praesulibus,
Magistratibus et cunctis, qui praedictis sollemnibus intererunt, Benedictionem
Apostolicam, caelestium bonorum auspicem, volentes impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno MCMLXXIV, Pontificatus
Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|