The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD SEBASTIANUM
S.R.E CARDINALEM BAGGIO,
SACRAE CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS PRAEFECTUM,
MISSUM EXTRAORDINARIUM ELECTUM
UT EUCHARISTICI COETUS, QUITI HABENDI,
EX SEX NATIONIBUS AMERICAE MEDIAE ET MERIDIANAE
QUAE BOLIVARIANAE TRADITIONI INHAERENT,
CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT

LAETUS AD NOS

 

Venerabilis frater noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.


Laetus ad Nos allatus est nuntius fore, ut Quiti proximo mense Iunio Eucharisticus Conventus e sex Nationibus Americae Mediae et Meridianae celebretur quae Bolivarianae traditioni inhaerent; sunt enim: Aequatoria, Bolivia, Columbia, Panama, Peruvia, Venetiola. Magno quoque gaudio est Nobis, quod simul sollemnis memoria recolitur centesimi revoluti anni, ex quo Aequatoria Sacratissimo Cordi Iesu, a publica auctoritate — raro quidem exemplo — fuit devota. Accepimus etiam Episcoporum adiutorumque, ad quos pertinet, nisu communi et cura sedula omnia parari, sive quod ad animos sive quod ad externam rerum dispositionem ac temperationem attinet, ita ut spes affulgeat fore, ut statuta sollemnia piorum fructuum messem uberem edant.

Felicis huiusmodi exitus provehendi causa Nos aliquo modo adesse cupientes, Virum ecclesiasticum e prioribus, qui Nostram in isto Conventu personam gerat, designandum esse putamus. Quocirca te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum eligimus, constituimus, renuntiamus, pro certo habentes te, pro animi mentisque dotibus, quibus ornaris, creditum munus egregie spectateque esse impleturum. Quo cum fungeris, operam dabis, ut Eucharistica festa et memoria illa anniversaria agenda animis ardentiora pietatis ingerant studia, quae non solum in vitam privatam unius cuiusvis salubriter influant, sed etiam in publicos mores fructuose redundent.

Per eiusdem Conventus dies de singulis Sacramentis sermo probando sane consilio instituetur, sed, ut notum est, inter omnia Sanctissima Eucharistia tamquam irradians et calefaciens sol supereminet, quippe qua non solum divina gratia tribuatur, sed ipse contineatur gratiae auctor. Catholica ergo Ecclesia hoc «ineffabile donum, quod a Sponso suo Christo tamquam immensae caritatis pignus accepit, veluti thesaurum, pro nihil pretiosius, sancte iugiter custodivit eique novam sollemnissimamque fidei et cultus exhibuit in Concilio Vaticano II professionem» (Cfr. Misterium Fidei: AAS 57, 1965, p. 753).

Notum est temporibus nostris circa divinam Eucharistiam interdum opinationes vulgari, quae catholicae veritati repugnent, vel adversus eam non illam semper adhibere reverentiam, quae tantum Sacramentum deceat. Quapropter iste Conventus Bolivarianus videtur esse opportuna quaedam, a multitudine facta, professio fidei in hoc celsissimum mysterium. Hoc enim — rem iterum iuvat affirmare — est veri nominis sacrificium, quo immolatio Christi, in Calvaria semel peracta, admirabili modo praesens redditur, est paschale convivium, quo vita spiritualis singulorum et communitatum alitur et animi caritatis vinculis conectuntur — quod quidem hac aetate summi ponderis est, cum homines tot discidiis, simultatibus, iniuriis conflictentur —, est denique in consecratis Hostiis, etiam extra Missarum sollemnia, realis praesentia eiusdem Salvatoris, cui latriae cultus merito praestatur. Libenter ergo audiatur haec vere pastoralis et in rem cadens hortatio Sancti Augustini: «qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat, incorporetur, ut vivificetur. Non abhorreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; haereat torpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in caelo» (In Ioann. tract. 26, 13; PL 35, 1613).

Non est quin videat intimam necessitudinem, quae inter Sanctissimam Eucharistiam et cultum Cordis Iesu intercedat, quod «vivax est index et signum» amoris, quo Divinus Redemptor nos prosequitur (Cfr. PII XII Haurietis aquas in gaudio: AAS 48, 1956, p. 311). Supremae vero dilectionis actus, quo Salvator omnes veluti Cordis sui divitias effudit, fuit adorabilis huius Sacramenti institutio.

Exardescat igitur — haec vota facimus — flamma pietatis eucharisticae, quae sine dubio efficiet, ut homines singularia bona consequantur.

Historia enim docet christianam societatem eo altius consurrexisse, quo ardentius in hoc divinum ferretur Sacramentum.

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, ceteris dilectissimis Nobis Patribus Cardinalibus atque Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis et universo populo, sacrum hunc Coetum participantibus, Benedictionem Apostolicam, amoris et benevolentiae Nostrae testem, libenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Maii, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

top