 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS SCRIPTO DATUS
AD STEPHANUM I.
KOCISKO,
ARCHIEPISCOPUM METROPOLITAM
MUNHALLENSEM RUTHENORUM,
QUINQUAGESIMO EXACTO ANNO EX QUO
RUTHENORUM ECCLESIA
IN FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
CIVITATIBUS CONSTITUTA EST
Ruthenorum communitati Catholicorum, Venerabilis Frater, qui Foederatas
Americae Septemtrionalis incolunt Civitates, singularis mox dabitur causa
coniunctim laetandi atque optata profecto simul offeretur occasio Dei, hominum
salutis auctori, agendi studiose gratias. Cum autem eventum hoc non illis tantum
contineatur finibus, sed ad alias quoque Ecclesiae partes ac regiones spectet,
publicis hisce velimus litteris Nostris commemorare faustum diem, qui tot revera
secum importabit opportunitates Catholicorum Ruthenorum fidei efficaciter
confirmandae.
Hoc namque ipso Maio mense quinquagesimus felicissime exit annus, ex quo
Basilius Takach primus creatus est et constitutus sacrorum Antistes Ruthenorum
in natione ista, ac prima eodem tempore eparchiae eiusdem ritus fundamenta sunt
firmiter iacta.
Quinquagesimum itaque natalem communitatis vestrae Nos ipsi, quamvis longe
absimus praesentes tamen adfectu et gratulatione vobiscum concelebrare cupimus.
Ecclesialis quidem familia vestra quantum hoc temporis intervallo creverit et
numero et opere apostolico nemo plane ignorat, cum iam metropolitana Provincia
Munhallensis rite instituta sit cum sedibus eparchialibus suffraganeis
Passaicensi ac Parmensi, in quibus degunt plus quam trecenta christifidelium
milia. Neque umquam his annis desita est illa filiis novis augeri atque documentis
pietatis et religionis praeclaris exornari.
Ruthena igitur communitas, quae moderantibus ipsis Episcopis, tot fideles atque
etiam sacerdotes e patria emigrantes bracchiis apertis suscepit, iure meritoque
gaudere debet se adultam iam factam firmiter consistere in Ecclesia iuxta
aliorum etiam rituum greges, qui tantum addunt Populo Dei decus tantumque
reddunt testimonium universitatis gentium, a Domino ipso ad Evangelii portum et
refugium perductarum.
Anniversarium vero hunc diem praeterire non licet, quin velut a principio novus
concipiatur fervor animi mentisque alacritas in vita illa christiana ducenda,
quam ipsi communitatis conditores tam sitienter expetiverant ac tam grati illic
tandem reppererant. Sollemnia haec anniversaria, quae in unaquaque paroecia hoc
anno agentur, efficere nimirum debebunt, ut ad plenissimum exitum adducatur
renovatio illa quam Spiritus Sanctus ab universa nunc poscit Ecclesia, et ut
vincula amoris coniunctionisque fraternae in ipsis Ruthenorum coetibus
solidissime corroborentur. Memoria enim eorum omnium, quae his quinquaginta
annis per tot rerum varietatis et conversiones prospere acta sunt, permovere
debet singulos vos et inflammare novum studium ipsius vitae Catholicae et
actionis in animis vestris. Inde enim nata est quinquaginta abhinc annos
Ruthenorum congregatio.
Libentissimi proinde tibi, Venerabilis Frater, et reliquis Episcopis et
pastoribus ex animo gratulamur hunc beatissimum diem et vos omnes, dum paterno
amplexamur amore, humaniter etiam cohortamur, ut consensionis vinculis artius
mutuo adstricti fideles semper posthac, ut antea, persistatis erga Apo8stolicam
Sedem traditamque maiorum vestrorum fidem. Quod ut tanto certius
pleniusque optato contingat, Apostolicam Nostram Benedictionem tibi et ceteris
Praesulibus, nec non sacerdotibus, religiosis et fidelibus ex tota
ecclesiali familia Munhallensi Ruthenorum amantissime impertimus, tamquam
benevolentiae Nostrae documentum et perpetui Dei favoris praesidiique pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Maii, anno MCMLXXIV,
Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|