 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD STEPHANUM S.R.E.
CARDINALEM WYSZYŃSKY
GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM ARCHIEPISCOPUM,
DECEM CONDENTEM LUSTRA
EX QUO SACRI PRESBYTERATUS
AUCTUS EST HONORE
Rerum temporumque omnium Rectoris miro quidem condilio et occursu,
ineunte proximo mense Augusto, insignis ad memoriam tibi, Venerabilis Frater
Noster, illucescet dies. Decem enim condes lustra, ex quo sacri Presbyteratus, o
quam diu aliti desiderii, nobilis metae, es auctus honore. Huius praeclari
eventus recordationis Gnesnensis et Varsaviensis Ecclesiae, in quibus praesertim
sollers tua cura invigilat, unanima consortione erunt participes, cum probe id
poscat et causa communionis sanctorum, qua fas est et decet in totius gregis
laetitiam refluere pia festa pastoris.
Quibus praestitutis celebrationibus et coetibus pro benevolentia et egregia
existimatione, quibus te prosequimur — nescimus vero quaenam utriusque insit
pectori Nostro maior, cum utraque sis haud impari mensura perquam dignus —
accessionem quandam et velut sertum apponere volumus hasce per Litteras, per
quas tibi, optimae famae parenti, ductori, magistro et dilectis Deo gentibus
civili umanitate excultis ex inclita Polonia, cuncta salutaria, felicia,
concordiae et paci consentanea et conducibilia cupimus, precamur, exoptamus.
Attamen accipe in primis gratulationes, quas flagrantibus votis, iusto cum
laborum tuorum praeconio, libenter adnectimus, temet veteranae virtutis compotem
valde hortantes, ut iugiter confisus meritis praecelsi nominis Iesu et victricis
Crucis, pro Ecclesia laborem pergas obire.
Nunc singillatim recolentes ea, quae a primordiis sacerdotii tui hactenus
tibi, multiformis gratiae Christi dispensatori et ministro fideli, contigerunt,
debitum solvimus Deo hymnum gratiarum actionis, propterea quod debit tibi de
Christiano nomine et de Poloniae decore egregie merendi facultatem.
Praeclaris exornatus ingenii dotibus, diligis patriam Poloniam, natalis soli
dulcedine amor in te effluit, cum eius caelum, naturam ioci, uberem planitiem,
urbes, artes, probam indolem vestratum, fortissima gesta heroum, sanctorum
rutilantem coronam spectabundis oculis consideras.
Neque inaequali studio tu diligis aulam Dei et portam caeli, Ecclesiam
scilicet, universale sacramentum salutis et omnis boni quasi pelagus exundans
quemadmodum splendide S. Irenaeus asserit: «Ubi Ecclesia, ibi Spiritus Dei, et
ubi Spiritus Dei, ibi Ecclesia et omnis gratia: Spiritus autem veritas est» (Adv.
Her. III, 24).
Recalescat igitur bisce in adiunctis temporis Sedes tua in id quod credidit,
neque gloriae eius spem ulla prosperitas retardet, ulla asperitas moveat. Ob id
ipsum oramus semper pro te, ut dignetur te vocatione sua Deus noster et impleat
omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, ut clarificetur nomen
Domini Nostri Iesu Christi (Cfr. 2 Thess. 1, 11-12).
Prosperum iter tibi faciat Deipara Virgo Maria, omnis sanctitatis thesaurus,
socia Christi Redemptoris, Mater Ecclesiae, Poloniae Regina semper invicta, ac
te suo vigilanti obtutu protegat, sospitet, serenet atque adducat mansuram pacis
tranquillitatem.
Haec imo pectore ominati, tibi, Venerabilis Frater Noster, ac per te
Episcopis Auxiliaribus, clero et Christifidelibus diocesium, moderamini tuo
commissarum, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iulii, anno MCMLXXIV,
Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
|