The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD BERNARDUM IOANNEM S.R.E.
CARDINALEM ALFRINK
ULTRAIECTENSEM ARCHIEPISCOPUM,
SACERDOTII SUI QUINQUAGESIMAM
ANNIVERSARIAM MEMORIAM AGENTEM

 

Adveniens Beatae Virginis Mariae in caelum assumptae sollemnitas duplicem Tibi veluti materiem laetandi afferet, quoniam festus hic dies, universae christifidelium communitati percarus, quinquagesimam simul anniversariam memoriam reducet sacerdotii tui.

Hanc sane opportunitatem praeterire nolumus, quin Tibi, in episcopatu Fratri et in Patrum Cardinalium collegium adlecto et Neerlandicae Episcoporum Conferentiae Praesidi, ideoque non uno titulo Nobiscum devincto, fausta beneque ominantia verba depromamus, interiorem communionis ecclesialis sensum epistolico huiusmodi sermone quasi excitaturi atque dulciter percepturi.

Grande enim est spatium ac longum tempus sacri tui ministerii, cui fideliter adimplendo a tenerioris usque aetatis annis tum in patria, tum Romae et Hierosolymis sedulam dedisti operam, id precipue curans, ut uberem de Sacris Litteris, ubi divina Verbi verba continentur, scientiam atque intellegentiam Tibi comparares. Postea munus docendi sive in Maiore Seminario «Rijsenburg» nuncupato, sive in Catholica Studiorum Universitate Noviomagensi alacer suscepisti et cum laude exercuisti, dignus qui ad episcopalem provehereris dignitatem et coadiutor assignareris isti archidioecesi, ubi es natus et nunc, multos iam annos, pastorale officium obis.

Tempora, munera, graves quaestiones emergentes post celebratum Concilium Vaticanum II, cui adsiduus uti primarii Praesidum Consilii sodalis interfuisti, nihil est dubii, quin summam industriam, prudentiam singularem, firmissimum agendi robur ab unoquoque postulent Pastore. Nam in praesenti, Ecclesia — ut probe nosti — novas easque varias experitur difficultates, quibus exsuperandis omnium profecto membrorum eius, sive praepositi sive laici sunt, perfecta conspiratio fovenda atque stabilienda est. En vides, Frater, qui sit socialium rerum status, quantumque navitatis ad eas evangelicae nuntio caritatis imbuendas requiratur. Possumusne communem abdicare conscientiam huiusce laboris exsequendi, an debitum oblivisci omnia prorsus, in Christi nomine et unius eiusdemque fidei impulsione, aggrediendi et pertemptandi, ut velociter sermo Dei currat et clarificetur (2 Thess. 3, 1; cfr. Ps. 147, 4, et Dec. Ad Gentes, 1), et accrescat in corde fidelium, praesertim inter annum maximi Iubilaei, spiritus reconciliationis ac renovationis, et unitas credentium in Patre caelesti et in Iesu Christo, Filios eius, feliciter instituatur et augeatur? (Io. 17, 3, 11, 17, 21-23) Tantum quippe onus sacrorum Antistitibus et Presbyteris hac ipsa hora peculiariter concreditur, unde facile perspici potest quam maximi momenti sit operam dare futuris Ecclesiae administris et Seminariorum alumnis recte erudiendis et informandis.

Quae quidem institutio, ut liquido patet, non aliud iter ingrediatur oportet praeter salutares illas suasiones ac normas, quas sacrosanctum Concilium edixit quasque Apostolica Sedes, opportuna definiendo statuta, ad rem deducere studet.

Sed quorsus haec ? Non ut in tristitia angustias ve1 asperitates recenseamus neque stemus otiosi in deliberando (Cfr. Matth. 20, 4, 6), sed ut animum fraterno Tibi more aperiamus et, ea quae sentimus inter nos communicantes, certissimum propositum ecclesialis servitii instemus: si enim mundi huius temporis expectationes et postulationes recogitamus, at urgens pariter officium confirmamus Ecclesiae sanctae iniumctum, ne inanis transeat fructibusque vacuus evadat providus kairós (Marc. 1, 15; 2 Cor. 6. 2), quo divinitus hodie Historia Salutis signatur.

Faxit Virgo Deipara, in cuius celebritate, divino litans Sacrificio, tuam ipsius oblationem renovabis, ut validam inde haurias fortitudinem eamque cogitandi et faciendi dexteritatem, quae animorum deceat Pastorem; ipsa semper Tibi adsit propitia, lectissimas impetret gratias, auxilium solaciumque in negotiis difficilioribus praebeat, arrideat a solio, ubi gloriosa sedet. Quae ut prospere et Tibi et ministerio tuo eveniant, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, quam etiam ad tuos sacerdotes, adiutores omnesque Ultraiectensis archidioeceseos fideles volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI

 

top