|
PAULUS PP. VI
EPISTULA
LUCIO MIGLIACCIO,
RECTORI GENERALI
ORDINI CLERICORUM REGULARIUM MATRIS DEI,
QUADRIGENTESIMO VOLVENTE ANNO
AB INSTITUTO ORDINE
VIGENTE ADHUC
Vigente adhuc quarto centenario die natali Ordinis Clericorum
Regularium Matris Dei cui iure praees, te, Dilecte Fili, ac singulos illius
familiae religiosae sodales magna quidem benevolentia prosequimur Nos curaque
peculiari complectimur tamquam spectatum gregem intra immensam Ecclesiae
communitatem; eodemque tempore has ad te mittimus litteras fraternas quibus
animos vestros omnium in proposita vita confirmare cupimus ac studium vestrum
erga operam susceptam efficaciter sustentare.
Etiamsi quattuor iam saecula praeterierunt ex quo prima illa Confraternitas
sacerdotum reformatorum sub titulo Beatissimae Virginis condita est a legifero
patre Vestro Sancta Ioanne Leonardi, nihil tamen reapse detractum est nec de
pastoralibus hominum necessitatibus quibus ille multipliciter occurrere
contendit nec de permagna utilitate variorum eius inceptorum quae universa
tandem feliciter in Ordinem Clericorum Regularium Matris Dei coaluerunt.
Quapropter iustissimam profecto causam habetis cur forti hilarique animo
sectemini conditorem vestrum imperturbati atque Populo Dei hodie etiam plurimum
in via salutis opitulemini.
Quem ad modum perbene novistis, Ioannes Leonardi cogitationem suam et
industriam maxime in recta atque integra doctrinae christianae traditione
locavit et fixit; immo celebrem illius artis ac disciplinae libellum emisit in
usum parochorum atque parvulorum institutionem. Sed haec eadem navitatis regio
vos hodie aequabiliter exspectat, et quidem magis quam illo tempore quoniam
difficilius fit in dies evangelii praedicandi opus ac plures homines lumen
solaciumque nuntii Christi etiam inscientes conquirunt. Optata Ecclesiae
renovatio, sicut tunc ex Concilio Tridentino processit, ita nunc a Concilio
Vaticano Secundo repetenda est; qua in re vos simili plane studio Versari et
operari potestis ac Sanctus Ioannes. Is praeterea totum se penitusque debebat
diversis legationibus quas uti conciliator partium et morum castigator pro
Ecclesia Dei obibat.
Simile quiddam a vobis merito hodie postulatur, nempe ut ductum Ecclesiae
fidissimi semper sequamini atque inter populum ipsum catholicum legati sitis et
interpretes verae mentis voluntatisque Vicarii Christi et fratrum eius
Episcoporum.
Dum ergo, ut decet, gratulamur vobis de vita religiosa et apostolica opera
quattuor saeculorum, cohortamur simul vos ut aucto studic expleatis munus illud
parvum vel magnum quod ex providentissimi Dei consilio in Ecclesia vobis
obtigerit. Scitote conatus vestros ab auctoritatibus Ecclesiae magni quidem
aestimari, ubicumque locorum in Europa vel America fiant. Nos quoque praesentes vobis adesse persuadetote laudantes hortantes gratulantes.
Optamus postremo ut anniversaria haec commemoratio et Capitulum Generale
centesimum secundum modo actum conferant sane multum ad spiritum dilecti illius
pusilli gregis inflammandum, ad amorem erga conditorem sanctum et Ecclesiam Dei
accendendum, ad novos sodales per exemplum vitae alliciendos.
Haec igitur habetis sensa Nostra et vota in tam fausta Ordinis Vestri
occasione. Adiuvet vos, ita precamur, potenti suo praesidio Maria Mater Dei cui
peculiari titulo dicamini eiusque Filius Divinus cuius famulatui vos devovistis.
Eorum denique favorem perpetuum et subsidium impetret vobis Apostolica Nostra
Benedictio quam tibi, Dilecte Fili, singulisque membris Ordinis Clericorum
Regularium Matris Dei peramantes quidem elargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, anno MCMLXXIV,
Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
|