The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA
IOANNI S. R. E. CARD. WILLEBRANDS
 SECRETARIATUS AD CHRISTIANORUM UNITATEM
FOVENDAM PRAESIDI 
QUEM SUMMUS PONTIFEX MISSUM EXTRAORDINARIUM  ELIGIT
UT LUGDUNI CELEBRITATIBUS
PRAESIDEAT SEPTIMO EXPLETO SAECULO
EX QUO ALTERUM GENERALE CONCILIUM LUGDUNENSE ACTUM EST

LUGDUNI, IN URBE


 

Lugduni, in urbe Galliae nobilissima, propediem sacrae celebrationes habendae erunt ut, septimo expleto saeculo ex quo alterum Generale Concilium Lugdunense actum est, digne hoc eventum commemoretur, quod non solum vetustam ac praeclaram S. Irenaei sedem novo auxit decore, verum etiam praecellentem obtinet locum in annalibus Ecclesiae universalis.

Quae celebrationes, cura et studio Venerabilis Fratris Nostri Card. Alexandri Caroli Renard, illius Ecclesiae Archiepiscopi, ita apparantur, ut iam nunc facile prospici possit eas et inceptionum opportunitate, et numero auctoritateque elorum, qui intererunt, prosperum exitum esse htabituras.

Quodsi apparatus rationem probamus, haud minore tamen laude digna arbitramur gravia, ea data occasione, pertractanda argumenta, quorum nonnulla quaestiones attingunt iam in Lugdunensi Concilio agitatas, non autem solutas, quae nunc etiam peculiares Ecclesiae curas sollicitudinesque deposcunt. Quare aequa ac serena ponderatio operis huius Concilii videtur Nobis in praesens haud parum utilitatis afferre.

Hoc Lugdunense Concilium, quod sextum recensetur inter Generales Synodos in Occidentali orbe celebratas, anno MCCLXXIV Ia Decessore Nostro Beato Gregorio X convocatum est, ea quidem ratione, ut ad disceptandum de maximis illius temporis quaestionibus, una cum Summo Pontifice et Episoopis ii etiam congrederentur, qui praecipuorum religiosorum civiliumque institutorum personam agerent.

Ad partes autem habendas tam in eius praeparatione quam in ipsis deliberationibus, praestantissimi arcessiti sunt eius aetatis theologi, in quibus sancti Ecclesiae Catholicae Doctosres Albertus Magnus, Thomas Aquinas et Bonaventura. Quodsi S. Thomas decessit in itinere, cum Lugdunum peteret, S. Bonaventura autem obiit ante Coacilii finem, nihilominus singularis eorum doctrinae vis penitus affecit opus, quod Concilium absolvendum suscepit. Quare iure merito affirmare licet Lugdunense Concilium eo tempore feliciter celebratum esse, quo cultura theologica Medii Aevi summum attigerat fastigium.

Summus Pontifex Gregorius X — quem eius aequales sincera veneratione prosecuti sunt et cuius probitatem voluntlatis animique excelsitatem, a quavis ambsitione alienam, hodierni historici agnoscunt — Concilium varias ob causas convocavit, et in primis ut omnes qui Christiano nomine gloriantur, de sui contumelia Redemptoris tacti dolore intrinsecus, potenter et patienter exurgant ad Terrae Sanctae praesidium et adiutorium causae Dei (Conciliorum oecumenicorum decreta, ed. Istituto per le scienze religiose, Bologna 1973, p. 309). Hoc tamen inceptum pars tantum erat amplioris ac religiosi propositi, quod morum reformationem in Ecclesia, unitatem inter Graecos et Latinos, necnon pacem inter populos complectebatur (Cfr. Ordinatio concilii generalis Lugdunensis; ed. A. Franchi, Roma 1965, pp. 72-73). Antequam autem Concilium iniretur, ipse, exemplum secutus Papae Innocentii III in Concilio Lateranensi IV instruendo, late ac diligenter inquiri iussit de condicione ac statu Ecclesiarum localium (Cfr. Les Registres de Grégoire X (1272-1276) et Jean XXI (1276-1277), ed. J. Guiraud-L. Cadier, Park 1960, n. 220, pp. 91-92), ac sedulo allaboravit proximae Concilii praeparationi, adiuvantibus maxime S. Bonaventura et Beato Petro de Tarantasia, archiepiscopo Lugdunensi eiusque postmodum successore cum nomine Innocentii V.

Totum Lugdunensis Concilii opus summatim pluribus Constitutionibus continetur, quarum una, Zelus fidei inscripta, agit de subsidio Terrae Slanctae praestando; alia, a verbo Fideli incipiens, doctrinam statuit de processione Spiritus Sancti a Patre et Filio tamquam ex uno principio (Cfr. Conciliorum oecumenicorum decreta _.., pp. 309 et 314); ceterae vero varias de ecclesiastica disciplina quaestiones respiciunt. Si autem huius Colncilii momentum perpendimus eiusque fructus, qui etiam per consequentia saecula percepti sunt non solum ad disciplinta,m quod attinet, sed etiam ad religiosam vitam populi christiani, hoc praesertim debetur eius operi canonico, quod in Ecclesia magnum assecutum est auctoritatem (Const. 26, 27, 28 et 19; cfr. Conciliorum oecumenicorum decreta, pp 328-330; 324).

Peculiari modo recollenda est Constitutio Ubi periculum appellata, qula Gregorius X efficere voluit, ut tarditates ac difficultates tandem removerentur, quae suam praecesserant electionem, certas severasque statuens normas Conclavis agendi, quarum principia adhuc vigent (Cfr. Ibid. pp. 314-318).

Qui opus huius Concilii altius pervestiget, non animadvertere non potest multum in eius vicissitudinibus valuisse pondus novorum adiunctorum, in quibus christiana societas Medii Aevi tunc temporis versabatur.

Revera natmnalium Civitatum incrementum; res politicae in Europa novis euntes itineribus; agendi ratio christianorum principum cum Orientalibus, quae calamitosa fuit mutuis ipsorum necessitudinibus; rerum Orientalium ignoratio in aliquibus unitatis Ecclesiarum fautoribus, qui proinde mentis habitum ac traditiones Ecclesiae graecale neglegebant : haec omnia effecerunt, ut praecipua Concilii proposita — nempe adiutorium prmo Terra Sancta ac negotium unitatis christilanorum — iam ab initio in discrimen adducerentur.

Ipsa electio urbis Lugdunensis — ob situm geographicum et politicum peiopportuna, ac praesertim quia haec sedes nulli prae ceteris favere videbatur Nationi — indicavit certam quandam aetatem christianam fere penitus tranaactam esse. Nempe Ecclesiae tutela ac defensio in Occidente non amplius, ut antea, collocari poterant in Imperio, cuius stabilitate infirmata, respublicae nationales, inter se adversantes, praevalere coeperunt. Mutlatis, igitur, politicae rei condicionibus, illud consecuturum erat, ut praepedirentur omnia conamina sine intermissione facta ad christianorum principum colnsensionem obtinendam, quae optatum subsidium pro Terra Sancta permisisset. Ceterum causa huiusmodi tunc multum iam amiserat spiritualis illius significationis, quae ei ducentos ferme ante annos actributa fuerat; aliae, enim, metae aliaque proposita iam assignabantur eis qui, sub signo Crucis Christi profecturi, in Terram Sanctam se conferebant.

TJt neminem fugit, a sentiendi habitu, qualem peculiaria id temporis adiuncta ferebant, de eiusmodi bellis atque de mutuis rationibus inter ecclesiasticam et civilem potestatem, christiana societas i,amdiu olmnino discessit.

Etiam restituta concordia Ecclesiae Grlaecae et Latinae — iam gravata condicionibus historicis, quibus supra innuimus — fundamentis admodum incertis ac mobilibus innitebatur. Agebatur, enim, de reconciliatione inter duas Ecclesias a supremis auctoritatibus praestitutla, quam Imperator Michael VIII Palaeologus sancivit, nulla tamen Ecclesiae graecae facultate data ut suam de hoc negotio libere sententiam proferret. A Latinis, vero, textus ac formulae selecti sunt, qui referebant doctrinam ecclesiololgicam elaboratam et compositam in Occidente, iidemque Imperatori et Ecclesiae graecae sunt propositi, ut simpliciter exciperentur, nulla habita disceptatione. Facile hinc intellegitur, unitatem huiusmodi, quamvis sincera voluntate eius fautores praediti essent, inseri penitus non potuisse mentibus christianorum Orientalium, ac propterea, primis Ortis difficultatibus, iterum misere diffractam esse.

Haec prae oculis habere necesse est, ut Clara in luce pateat dissimilis ratio, qua ho,die in Ecclesia hoc negotium agitur. Nostris, enim, temporibus melius constat, condicionem, quae necessario praeire debet quemlibet nisum ad unitatem christianorum spectantem, dialogum esse, quemadmodum Concilium Vaticanum II monet in decreto Unitatis Redintegratio: Per hunc enim dialogum veriorem utriusque Communionis doctrinae vitaeque cognitionem et magis aequam aestimationem omnes acquirunt (Unitatis Redintegratio, 4). Hic autem dialogus ab illis qui Oecumenismo dant operam postulat, ut debitam considerationem habeant de hac peculiari condicione nascentium crescentiumque Ecclesiarum Orientis et de indole relationum, quae inter eas et Sedem Romanam ante separationem vigebant (Ibid. 14). Idem denique dialogus fraternam indolem prae se ferre debet, sive circa muneris pastoralis urgentiores aetatis nostrae necessitates (Ibid. 18).

Nostris, igitur, temporibus fore omnino confidimus, ut colloquia quae ratione prorsus nova a Nobis cum fratribus Ecclesiarum Orthodoxarum Orientis iam instaurari coepta sunt, Deo iuvante, valere possint ad removenda obstacula, quibus christiani saeculi XIII impediti fuerunt. Profecto huiusmodi dialogus non ad unam spectabit quaestionem, quae de theologia Spiritus Sancti plus iam mille annos agitatur, sed patienter ac mutua cum caritate alia dolctrinae capita, in controversiam votata, resumenda erunt, quae Gregorius X et Patres Lugdunenses putaverunt a se dirempta esse: attamen colloquia de argumentis, quorum praecipua in Decreto de Oecumenismo recensentur (Ibid. 14-18), novo hoc mentis habitu ab utraque parte iam institui poterunt.

Anno MCMLXVII, cum Patriascha Oecumenicus Athenagoras fel. ree. salutationis causa Nos adivit, de his conatibus ad discidium componendum coram ipso quaesivimus: Numne umquam, ut bar aetate, iidem alieni sunt a quavis re politica, ab omni proposito quod non ad unum referatur desiderium ad effectum deducendi voluntatem Christi circa ipsius Ecclesiam? Etenim utrimque hoc uno ducimur optato animos nostros purificandi in oboedientia veritatis, in sincero fraternitatis amore, simplici ex corde, mente integra invicem attentius diligentes (Cfr. 1 Petr. 1, 22). Nonne probitas voluntatum nostrarum et germana fides consiliorum nostrorum Signa sunt actionis Spiritus Sancti, quae plurimum valet ad renovandos homines altioremque intellectum iis ingerendum; quod non solum in Ecclesia, sed etiam in singulis fidelibus christianis evenire cum admiratione animadvertimus? (AAS 59, 1967, p. 1049)

Hac spe suffulti, mente respicimus longum ab Ecclesia peractum iter inde a Concilio Lugdunensi altero, ac debitas Deo grates persolvimus, quod decursu horum septem saeculorum obstacula bene muha de medio sublata sunt, quae impedimento fuerunt ad illud reconciliationis ac renovationis opus in Ecclesia, quod Gregorius X una cum Concilii Patribus annisi sunt promovere. Hoc ipsum opus Nosmetipsi alacriter persequi non dubitamus aostra hac aetate, quae Ecclesiae novas opportunitates praebet; ac Nostra facientes eiusdem Pontificis verba, quasi prophetico spiritu afflata, flagitamus ab ipso Largitore bonorum omnium profundis suspiriis et effusis lacrymis, ut ipse in cuius unitate fundatur fidei unitas, unitatis fundamentum, dicente Apostolo: «Unus Dominus, una fide» , suam sanctam atque catholicam ecclesiam redintegrando uniat et uniendo redintegret (Les Registres de Grégoire X . . . . , n. 193).

Quae quidem omnia in proximis Lugdunensibus celrebrationibus opportune in sua luce collocabuntur. Earum autem momentum Nostra auctoritate confirmare volentes, Te, Venerabilis Frater Noster, qui sedulum agis Praesidem Secretlariatus ad Christianorum Unitatem Fovendam, Missum Extraordinarium Nostrum eligimus et renuntiamus, ut, Nostram gerens Personam, praedictis celebrationibus praesideas. Minime vero dubitantes, quin pro tuo, quo praestas, religionis studio commissum Tibi munus feliciter sis impletunts, Deum rogamus ut fructus, qui uberes exspectantur, in profectum totius Ecclesiae ac nominatim rei oecumenicae bene vertant.

Haec ex animo ominati, Tibi, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopo, clero ac populo Lugdunensis Archidioecesis, ceterisque omnibus qui statis celebritatibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae auspicem, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Octobris, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI

 

top