 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD
TELESPHORUM IOANNEM CIOLI,
EPISCOPUM ARRETINUM,
SEPTIMO EXPLETO SAECULO
AB OBITU BEATI GREGORII X PONTIFICIS MAXIMI
VITAE SANCTIMONIA
Vitae sanctimonia et pastorali studio insignem Decessorem Nostrum,
Beatum Gregorium X, Arretina dioecesis pia memoria recolere consuevit, siquidem
ille, dum a Concilio Lugdunensi altero redibat, in urbe Arretio diem obiit
supremum. Nunc vero eiusdem dioecesis Christifideles, te praeeunte, id ipsum
alacriore animo praestant, cum ab huius Pontificis Maximi obitu septimum abeat
saeculum.
Idem Beati Petri Successor, qui ut archidiaconus Leodiensis ad summum
ministerium apostolicum est assumputs, quinque annis, quibus id exercere ei
datum est, egregia et memorabilia gessit. Ipse enim virtutum fulsit splendore
totumque se Eclesiae devovit, cui reformandae studiose operam dedit. In Terram
Salvatoris incolatu Sanctam curas impigre intendit et restitutionem unitatis
inter Ecclesiam Romanam et Graecam ardenter promovit.
Haec praesertim proposuit praedicto Concilio Oecumenico Lugdunensi, cui ipse
praefuit et in quod viros eximios adhibuit, veluti Petrum a Tarantasia, qui
postea fuit Innocentius Papa V, Sanctum Bonaventuram, Thomam Aquinatem, qui
tamen, ut notum est, in itinere mortuus est. Eadem Synodus unitatem inter
Ecclesiam Romanam et Graecam sanxit; nec quidquam de meritis huius Summi
Pontificis, de re oecumenica solliciti, detrahitur eo quod postmodum lugendum
discidium iterum exortum est. Ceterum de hac universali Synodo copiose
scripsimus, cum septimum celebraretur saeculum revolutum, ex quo illa acta est (Cfr.
AAS 66 (1974) 620 ss.).
Neque praetermittere licet Beati Gregorii X operositatem, eo pertinentem, ut
discordias dirimeret et pacem componeret, potissimum in Italia, quae factionibus
Guelforum et Ghibellinorum dividebatur. Sunt profecto haec eius verba
commemoranda: Ghibellinus est? At christianus, at civis, at proximus est. Ergo haec tot et tam valida
coniunctionis nomina Ghibellino succumbent? Et id unum atque inane nomen (quod
quid significet, nemo intellegit) plus valebit ad odium, quam ista omnia tam
clare et tam solide expressa, ad caritatem? (Bullarium Romanum, ed.
Taur., vol. IV, p. 19, n. 6)
Novas quoque vias Ecclesiae aperuit, siquidem cum ipso
Tartarorum principe amicitiae rationes iniit.
Ex his omnibus, quae perstrinximus,
patefit Summum hunc sacrorum Antistitem cum aetate, qua vitam degimus, arcte
coniungi.
Multa enim, quae forti animo aggressus est et salubriter perfecit, sunt
sollicitudo Ecclesiae nostri temporis. In tantum ergo pastorem, cui haec verba
Sancti Augustini bene aptantur: Habet semper unde det mi plenum pectus est
caritatis (S. AUGUSTINI Enarr. in Ps. XXXI, II, 13),
intueantur praesertim filii Nostri ex Arretina dioecesi, eius magisterio vitae
inhaereant et sic semina, quae Sacrum Iubilaeum universale, nuperrime peractum,
in eos, ut probe confidimus, sparsit, maiore usque studio foveant.
Haec mente
ducti, tibi, Venerabilis Frater, Episcopo Ausiliari tuo, clero, religiosis,
fidelibus, pastorali curae tuae commissis, et universis, qui celebritatibus,
quae ob hanc memoriam fient, intererunt, Benedictionem Apostolicam, supernae
gratiae et roboris auspicem, amantissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Ianuarii, anno MCMLXXVI,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|