The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD CAROLUM S.R.E.
CARDINALEM CONFALONIERI,
SEXAGESIMO EXACTO ANNO
EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS

 

Singulari prorsus Dei consilio et munere felix memoria celebranda recurret illius diei, quo tu, Venerabilis Frater Noster, florens iuventa et desideriis Sanctis, sacri presbyteratus gradu auctus fuisti, et paulo post primo altare Domini scandisti. Quemadmodum fas est, memor factus donorum, quae sine numero caelestis gratia tibi attulit ab illis longinquis primordiis per varias vicissitudines vitae, devoti scilicet famulatus Apostolicae Sedis, episcopalis ministerii in archidioecesi Aquilana usque ad praesentem tuum statum purpuratorum Patrum obtentae dignitatis, sueto maiore religionis obsequio Christo Iesu Pontifici aeterno hymnum laudis exsolves. Nam Servator noster, gloria sacerdotum, fuit fortitudo tua et in te lucem suam et virtutem suam emisit abunde (Ps. 42, 1-2).

Nos, qui tibi propensae voluntatis, qui etiam firmae amicitiae vinculis iuncti sumus, piae celebritatis tuae participes, hanc bene precantibus votis et precibus iucundare cupimus.

Repletus spiritu precum, illibatae catholicae fidei assertor, concordiae et pacis amator, mitis sapientiae praebens omnibus exemplum, fac ut digne ad te possit referri praeconium in sacris litteris Simoni, Oniae filio, pontifici tributum: Fuit «quasi ignis effulgens, et tus ardens in igne . . . quasi oliva pullulans et cupressus in altitudinem se extollens . . . in vita sua suffulsit domum» (Sir. 50, 9-11. 1).

Beatissima Virgo Maria, quam in insigni Liberiana Basilica et in pectore tuo diligis et colis, tibi et inceptis tuis opifera semper arrideat.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Martii, anno MCMLXXVI , Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

 

top