 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
ALFREDO S.R.E.
CARDINALI OTTAVIANI,
SEXAGESIMO EXPLETO ANNO
EX QUO SACERDOTIUM INIIT
Caritas silere nescia Nos impellit, ut sexagesimum expletum annum, ex quo,
gratia Dei praeventus, sacerdotium iniisti, tibi gratulemur.
Tam diuturnum tempus, quod tibi datum est in Dei famulatu, in Apostolicae
Sedis ministerio, in procuratione salutis animarum transigere, respiciens, sine
dubio sancta laetitia cumulaberis et simul omnium bonorum Largitori gratiarum
actionis canticum piae mentis obsequio exsolves : «Benedicam Dominum in omni
tempore, semper laus eius in ore meo» (Ps. 33, 2).
Pro certo habemus te, in recessu, procul a negotiis, degentem, Ecclesiam,
quam ut matrem semper amasti, precationibus tuis atque te devovendi studio,
scilicet spiritualibus subsidiis, admodum iuvare.
Nos ergo Deum in hoc sacerdotii tui natali enixe rogamus, ut tibi continenter
propitius adsit, potioribus usque donis te locupletet atque illa tibi abunde
solatia tribuat, quibus releveris. Maternis etiam curis te foveat Deipara Virgo
Maria, quae est singulare praesidium et spes certa illorum praesertim, qui in
sortem Domini sunt vocati.
Haec vota, quae ex animo prompsimus, confirmet sitque caritatis Nostrae erga
te testificatio et signum Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater
Noster, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Martii, anno MCMLXXVI,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|