 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD PETRUM S.R.E.
CARDINALEM PARENTE,
SEXAGESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM
CELEBRANTEM DIEI QUO AUCTUS EST SACERDOTIO
Venerabili Fratri Nostro
Petro S.R.E. Cardinali Parente
Laetanti animo sexagesimam anniversariam memoriam es celebraturus illius
diei, quo, Divini Salvatoris nomini confisus, sacerdotio es auctus, atque facere
non possumus quin, hac oblata occasione, tibi tam longum tempus in sacro munere
exercendo insumptum ex animo gratulemur. Omnibus sane patet praecipua inter
dona, quae hominibus obveniunt divinitus, censendum esse sacrum presbyteratus
ordinem.
Novimus, quanta cum sedulitate sacerdotium, quod ad plenitudinem est evectum
et Patris Cardinalis dignitate decoratum, in vitae itinere obieris; novimus
nominatim fidei studium et sollertiam, quibus Apostolicae huic Sedi deservieris.
Gratulationibus vero precationes iungentes, Christum, qui «est universae
Ecclesiae corona» (CLEMENTE ALEXANDRINI Paedagogus, 2, 8), Nos impense
rogamus, ut gratiae supernae praesidio te communiat, atque rore spiritualis
gaudii iugiter recreet.
Beatissima Virgo Maria, Mater Ecclesiae, omnis sanctitatis locupletissimus
thesaurus, te, devotum sui, benigne sospitet ac tueatur.
Caritatis, qua tecum devincimur, pignus et caelestium munerum, quae tibi in
hoc singulari vitae tuae eventu optamus, auspex sit Apostolica Benedictio, quam
tibi, Venerabilis Frater Noster, volentes largimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Martii, anno MCMLXXVI, Pontificatus
Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|