The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD ALFREDUM VINCENTIUM S.R.E.
CARDINALEM SCHERER
ARCHIEPISCOPUM PORTALEGRENSEM IN BRASILIA,
DECEM A SUSCEPTO SACREDOTIO
CONDENTEM LUSTRA

 

Brevi, id est III Non. Apriles, ut Nobis allatum est, annum quinquagesimum ages, Venerabilis Frater Noster, a suscepto sacerdotio; quo sane die circum te saepient, quasi per vallum amoris, quotquot te amant: clerus, religiosi, populus, pauperes, communi ac festiva laetitia perfusi. Ad Nos quidem quod attinet, scilicet animo praesentes, has Litteras tibi dari iussimus, ut, loco Nostri, paterni pectoris sensus et affectus quodammodo patefacerent.

Ac primum, de donis tibi gratulamur, quibus egregiis Pater caelestis te cumulavit, maxime de sacerdotio, quo nihil praestantius daturn hominibus; atque de episcopatu, quae est sacerdotii plenitudo et consummatio. Quod si per illud est tua potestas, divina et inaudita, sacra corporis et sanguinis Christi celebrare mysteria, per episcopatum tantum auctoritatis attributum est tibi, ut christianum populum, quem «Christus acquisivit sanguine suo» (Act. 20, 28), numine et nomine Dei regeres, nempe ad vitam beatam. Qua re in te cadunt illa beati Gregorii Nysseni verba praeclara: «Qui igitur unus e moltitudine ac plebe eras, repente redderis praeceptor, praeses, dottor pietatis, mysteriorumque latentium praesul» (S. GREGORII NYSSENI Orat. in diem lum.).

Sed et alia est gratulandi causa: hi sunt fructus quos arbor tua attulit. Non enim tu, Venerabilis Frater Noster, defossa terra, talenta abscondisti quae Deus dedisset, sed industria, labore, sudore, Constantia tua auxisti, ut plane documento sunt turn coetus fidelium a te constitutus, quem vestra lingua dicitis Assembleia Constituiente do Sinodo do Povo de Deus, quique multum continet utilitatis; turn Seminarium maius, quod solliciti pastoris more condidisti ac patris amore curasti; turn collegium christianae institutioni provehendae; turn denique cleri iusta copia, quem semper habuisti socium laborum tuorum. Ceterum, acroases a te ad televisionem habitae, et providentia tua de re oeconomica in cleri subsidium, et societates ad missiones catholicas fovendas, pro temporum discrimine satis florentes, aliaque coepta ultro ostendunt quantopere dioecesi exercendae allaboraveris. Non quod difficultatibus carueris, sed Dei munere sempre eas evicisti; quod in spem inducit bonam atque divitem.

Placet etiam egregias ingenii et animi tui virtutes in lumine collocare: pietatem, dicimus, et prudentiam, et scientiam, et studium acre quaerendae Dei gloriae, cum bono animarum coniunctae. Item laudi tibi cedit amor erga Christi Vicarium et hanc Apostolicam Sedem, «e qua venerandae communionis iura in omnes dimanant» (S. AMBROSII Ep. 11, 4).

His de rebus et gaudemus, et gratulamur; et bona, felicia, fausta omnia ominamur; id simul hortantes, ut pergas quo coeperis. Roboret autem te Christi gratia, pastorum pastoris, et Benedictio Nostra Apostolica, quam tibi, Auxiliaribus tuis, clero, potestatibus civilibus, populoque cuncto impertimus archidioecesis tuae Portalegrensis in Brasilia, carissimae Nobis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Martii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

 

top