 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD FRANCISCUM S.R.E.
CARDINALEM CARPINO,
QUINQUE IMPLENTEM LUSTRA EX QUO
AD EPISCOPALIS ORDINIS FASTIGIUM
EVECTUS EST
Ad notitiam nostram perlatus est nuntius, quem quidem libenti animo
percepimus, mox fore, ut tu, Venerabilis Frater Noster, XXV annos compleas, ex
quo ordinatus fuisti Episcopus. Caritatis et benevolentiae, qua tecum
coniungimur, bisce in singularibus temporis adiunctis apertum testimonium
exhibere optamus et cupimus. Quapropter, una cum bene multis prope et procul, qui de te egregie sentiunt,
piae huiusmodi celebritatis participes sumus. Auctori igitur et Largitori omnium bonorum persolvimus tecum grates, quod a
longinquis illis primordiis vitae tuae curriculum decursum multiplicibus
laboribus et meritis fecit esse fecundum.
Enimvero Antistes Coadiutor Montis Regalis, dein eidem archiepiscopali Sedi
praepositus, postea Romam arcessitus fuisti, ut, Satrae Congregationis pro
Episcopis Assessor, diligentia plenas curas in praegravibus negotiis impenderes.
Subinde, Patrum Cardinalium collegio ascitus, Panormitanam metropolitanam Sedem
moderandam suscepisti, ubi bonus pastor in populo et virtutum opifex honorabile
nomen reliquisti; indeque, cum munus pastorale abdicavisses, satrae theologiae
cultor eximius, recti promotor, hac in Urbe ministerium Nostrum adiuvas. Quod
integre credis, eloquenter doces. In religionis catholicae mysteriis potissimum
est veluti sol sanctissimae Eucharistiae sacrificium et sacramentum, de quo S.
Ioannes Chrysostomus haec sublimia prodit eloquia: «Haec mensa est nervus
nostrae salutis, mentis vinculum, fiduciae firmamentum, spes, salus, lux, vita»
(S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Epistolam 1 ad Corinthios, hom. XXIV, 5). Huic
doctrinae assidue insta, atque Eucharistiae celebrazioni in exemplum tu
graviter, decore, pie attende, arridente tibi de caelestibus sedibus Beatissima
Virgine Maria, cuius patrocinio alma cum fiducia te committimus.
Haec flagrantissima vota Benedictio Apostolica confirmat.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Martii, anno MCMLXXVI,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|