 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD HANNIBALEM S.R.E.
CARDINALEM MUŅOZ DUQUE
ARCHIEPISCOPUM BORGOTENSEM
QUINQUE IMPLENTEM LUSTRA
EX QUO EPISCOPALEM ORDINATIONEM ACCEPIT
Quo die catholica Ecclesia Iaetabilem hoc anno revocabit memoriam
ascensus in caelum divini hominum Redemptoris, tibi, Venerabilis Frater Noster,
magni vitae tuae eventus recordationem offeret singularem. Ante enim viginti
quinque annos, die XXVII mensis Maii, Episcopus ordinatus es, seu populi
Dei pastor factus rerumque divinarum magister. Equidem iubilaeus iste tuus, qui
non solum tibi, sed universis iis qui suarum animarum te patrem habuerunt in
praesensque habent magnae erit causa laetitiae, optatam Nobis etiam praebet
opportunitatem tecum Deo gratis reddendi ob insignia, quae cum sacerdotii
plenitudine tibi tribuit beneficia; vota deinde promendi effuso animo, ut sua te
Christus Iesus gratia confirmet tuisque det incrementum inceptis, quae magna
fuerunt et sunt; propensiore denique caritatis affectu benevolentiam tibi
testificandi Nostram eximiamque aestimationem.
Quae enim his annis operatus es probe novimus, e pastorali tua navitate
manantia, e fide in Deum firma, ex obsequio erga Romanum Pontificem et hanc
Petri Sedem diuturno et integro. Episcopus creatus, regendae primum dioecesi
Succursensi et Sancti Aegidii destinatus es, deinde constitutae noviter
Ecclesiae Bucaramanguensi praepositus. Metropolitanae postea Ecclesiae
Neopampilonen sis factus et Archiepiscopus ac denique Bogotensis, cui nunc Sedi
praees. Hic est sane habendus praecipuus episcopalis operae tuae ager, quem omni
diligentia excolere studes, de Christi regno proferendo eodemque in Christi
fidelium mentibus stabiliendo sollicitus, de clero recte educando atque ad
hodiernae societatis necessitates magis magisque informando, de integra
catholica fide morumque disciplina servanda, de promovenda secundum evangelica
praecepta sociali hominum progressione.
Nec est praetermittendum te ab anno MCMLXIV ad MCMLXXII
Episcoporum Columbiae Conferentiae praesidem egisse; quem Episcoporum coetum
praeterquam quod firma animorum comunione consociare studuisti, propriis etiam
aedibus instruere curae tibi fuit magnae et laudabili. Ad Nosmet vero
singulariter quod attinet, gratam semper Eucharistici illius ex omnibus
nationibus Conventus memoriam tenemus, quem anno MCMLXVII praesentia
Nostra honestare voluimus; ad quem apparandum ad felicemque exitum adducendum
actuosissimus incubuisti.
Quae cum ita sint, facere non possumus quin operam tuam, Venerabilis Frater
Noster, in luce ponamus, te simul incitantes ut in erudiendo atque instituendo
ad virtutem populo, curis tuis concredito, in omnibus ipsemet sanctus sis (Cfr.
S. ISIDORI HISP. Off. ad Fulg., II, 5).
Haec vota quae ex animo prompsimus, confirmet sitque caritatis Nostrae erga
te testificatio et signum Apostolica Benedictio, quam tibi in primis,
Venerabilis Frater Noster, libentissime impertimus, atque etiam Bogotensis
archidioecesis clero, religiosis sodalibus universoque populo.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Aprilis, anno MCMLXXVI,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
|