The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD IOANNEM S.R.E. CARDINALEM COLOMBO
ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM.
QUINQUAGINTA A SUSCEPTO SACERDOTIO
EXACTIS ANNIS

 

Die undetrigesima huius mensis Maii, annus tibi abibit quinquagesimus a suscepto sacerdotio; qua sane occasione commode ea vox praedicari poterit paschalis gaudii plena: «Haec dies quam fecit Dominus; exultemus et laetemur in ea». Proditur nimirum his verbis fons et prima causa laetitiae, id est Deus, qui benevolentia sua summa et singulari te ad sacerdotium vocavit, donum donorum, gratiarumque gratiam. Per illud enim, ut pauca dicamus, et quaemadmodum in divinis Scripturis legimus (Hebr. passim), homo, Christi munus participans aeterni sacerdotis, cum divinae gratiae mediator constituitur inter Deum et homines, tum etiam corporis et sanguinis Christi consecrator (quam apte adumbrat beatus Ioannes Chrysostomus) (IOANNIS CHRYSOSTOMI De Sacerdotio, III, 2), et restaurandi hominis administer fidelis: sunt enim propriae sacerdotis partes «animae pennas addere, ac mundo eam eripere Deoque dare, divinamque imaginem aut manentem conservare, aut periclitantem fulcire, aut dilapsam in pristinum statum revocare» (GREGORII NAZIANZENI Orat. II, 16, n. 35, 426). Sacerdotium praeterea cum, in dulcissimi ac iucundissimi fructus similitudinem, ad maturitatem pervenit, id est ad episcopatum, eos, qui illo funguntur, magistros Christiani populi efficit, et rectores prudentes atque vigiles ad aeterni luminis oras. Quae beatus Greg. Nyssenus per haec verba grandia et splendida significat: «Qui igitur adhuc unus e multitudine ac plebe eras, repente redderis praeceptor, praeses, doctor pietatis, mysteriorumque latentium praesul» (GREGORII NYSSENI Orat. in diem lum).

Tu vero, Venerabilis Frater Noster, omnia haec es et habes. Tu, inquimus, qui iam quinquaginta annis sacerdotium agis, quindecim munus episcopatus geris, tredecim Mediolanensem Ecclesiam regis ac, ceu gubernator impiger, recte ac sancte administras. Per haec vero tot annorum spatia te tuaque omnia Deo dedicasti: mentem nempe, qua docili te ad futura munera praeparasti; pietatem egregiam, a te verbo Dei alitam atque sollicita prece fultam; studium religionis assiduum, quod stimulos addidit ad nova usque coepta aggredienda in Altissimi gloriam; dilectionem denique erga sacerdotes populumque, quos omnes filiorum fratrumque loco habuisti atque pignus amoris considerasti, diligentissime custodiendum et servandum, ad Christi (Cfr. Io. 10, 1 ss.) Apostolorumque (Cfr. 1 Petr. 5, 2; Act. 20, 28) monita salubria.

Scilicet anni et usus, Venerabilis Frater Noster, piae mentis tuae ardorem auxerunt, et vires, et virtutes, ut tum Nos, experti cognovimus , eo maxime tempore cum Auxiliaris Noster nihil diligentiae a te desiderari passus es; tum grex tuus, cui temporibus tam difficilibus Christianae rei publicae, nullo non pietatis officio affuisti. Neque tibi in pastorali munere obeundo tam amplo et ingenti curae, anxietates, sollicitudines defuerunt quae animum angerent, siquidem «nihil in hac vita, et maxime in hoc tempore, difficilius, laboriosius, periculosius Episcopi . . . Officio» (S. AUGUSTINI Epist. 21, 1: PL 33, 38); sed, age, «apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo imperator noster iubet» (Ibid.), quem ad modum te fecisse ac facturum esse putamus.

Ceterum et venerationem in tua laude ponimus atque obsequium erga Christi Vicarium et Ecclesiam, quae ad Ambrosii exempla revocant, decessoris tui sanctissimi.

Habes igitur quo gaudeas Deoque gratias agas iustas. Nos vero et gratulamur vehementer tibi, Venerabilis Frater Noster, et omnia bona, sancta, fausta ominamur. Quoniamque in media scie es, iam prosequere coepta, idque alto, ut consuevisti, animo. Assit Christus, pastor pastorum, eiusque Mater, sidus illustre itineris nostri. Ad ea vero, quae te manent certamina, Benedictio Apostolica roboret, quam ad Episcopos Auxiliares tuos, ad clerum utriusque ordinis, ad sacram Christi plebem volumus ex animo pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Maii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

 

top