The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD IACOBUM ROBERTUM S.R.E.
CARDINALEM KNOX,
NOMINATUM LEGATUM PONTIFICIUM,
AD PRAESIDENDO SOLLEMNIBUS
COETIBUSQUE XLI CONGRESSIS EUCHARISTICI INTERNATIONALI,
IN URBE PHILADEPHIA HABENDI

EVENTUS RELIGIOSUS

 

Eventus religiosus, totius orbis catholici excitans studia, mox, ut notum est, in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis celebrabitur: XLI Conventus Eucharisticus Internationalis. Quem quidem in urbe Philadelphia fieri contingit, cuius ipsum nomen, cum fraternum amorem significet, quodam modo ad Sanctissimam Eucharistiam potest referri, quae Ecclesiam imprimis coagmentat, caritatemque efficiens et augens. Praeterea eadem urbs commendari videtur, quod sedes episcopalis fuit Ioannis Nepomdceni Neumann, pastoris eximii, cui Nosmet in ipso pontificalis ministerii initio Beatorum Caelitum honores decrevimus. Ea denique — hoc addere liceat — in annalibus earundem Civitatum Foederatarum est laudem adepta.

Novimus sane omnia per Venerabilem Fratrem Nostrum Ioannem Cardinalem Krol, Archiepiscopum Philadelphiensem Latinorum, et per eos, qui cum ipso operam sociant, sedulo, disposite, alacriter apparari, sive quod ad animos componendos sive quod ad externam rerum temperationem attinet, ita ut spes affulgeat statuta sollemnia eucharistica in Dei, qui nos dilexit usque in finem (Cfr. Io. 13, 1), gloriam, in religionis auctum atque etiam in humanae societatis emolumentum esse cessura.

Volentes autem haec quodam modo per Virum lectissimum, qui Nostram gerat personam, participare, te, Venerabilis Frater Noster, eligimus et nominamus Legatum Nostrum, id mandantes, ut sollemnibus coetibusque praesideas.

Propterea quod pietatis laude flores, non dubitamus qui creditum munus spectate sis impleturus. Factus igitur veluti os Nostrum, diligenter consule, ut hoc augustum Sacramentum, quo non solum gratia divina, sed et auctor gratiae vere, realiter et substantialiter continetur, digne reverenterque adoretur et nova flamma amoris erga hoc ineffabile donum caeleste in fidelium animis exardescat. Est profecto, ut Concilium Vaticanum Secundum docet, Sanctissima Eucharistia «culmen et centrum Sacramentorum» (Ad Gentes, 9). In ea «Sacrificium Christi, unici Mediatoris, incruente et sacramentaliter offertur, donec ipse Dominus veniat» (Cfr. Presbyterorum Ordinis, 2); est alimonia spiritualis, qua efficitur, ut propter eum vivamus, quem manducamus (Cfr. Io. 6, 58); necnon ei Iatriae cuhus praestetur oportet, etiam extra Missarum sollemnia, «consecratas Hostias quam diligentissime asservando, et sollemnifidelium venerationi proponendo» (PAULI PP. VI Mysterium Fidei: AAS 57 (1965) 769).

Praeterea hoc Sacramentum est unitatis signum et vinculum caritatis: «communio ita appellatur, et revera est, quia per eam Christo communicamus eiusque carnem et divinitatem participamus, quin etiam aliis alii communicamus et copulamur. Nam qui ex uno pane participamus, omnes unum Christi corpus sumus, et unus sanguis, aliique aliorum membra efficimur, cum unius corporis simus» (S. IOANNIS DAMASCENI De fide orthodoxu, IV, 13). Ei ergo, qui hoc divino epulo nutritur, non licet ignorare membra dolentia eiusdem corporis, sed impelli se sentiat, ut, quantum fieri possit, eorum necessitatibus subveniat. Haec sane est alta significatio verborum «Eucharistia et fames humanae familiae», quae ut sententia peculiaris isti Conventui sunt proposita. Haec vero fames multiplex esse cognoscitur, spectans videlicet ad spiritualia et corporalia, nominatim ad ipsum Deum, a quo multi sunt alieni, ad spiritum, quatenus sacerdotes et religiosi testimonium perhibeant oportet eorum, quae naturam transcendunt, ad libertatem, iustitiam, veritatem, amorem et pacem, quae bona plurimum desiderantur, ad ipsum cibum, cuius penuria tot homines vexantur. Haec caritas, quae ex Eucharistia manat eademque alitur, et quae sit tamquam insigne christiani, postulat quidem se devovendi studium et incommoda oneraque imponit, sed nunc cum maxime urget, ut fratres fame illa laborantes releventur.

Vota igitur facientes, ut ex hoc Eucharistico Conventu optati fructus ubertim capiantur, tibi, Venerabilis Frater Noster, ceteris Sacri Collegii Sodalibus, praesertim Ioanni Cardinali Krol, guem diximus, et Venerabili Fratri Ambrosio Senyshyn, Archiepiscopo Philadelphiensi Ucrainorum, ceteris Archiepiscopis, Episcopis, sacerdotibus, religiosis et cunctis fidelibus, sacri huius Coetus participibus, Benedictionem Apostolicam, dilectionis et benevolentiae Nostrae testem, libenter impertimus.

Ad universum denique populum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis animum convertentes, impense Nos fatemur optare, ut optimis, quae eius propriae sunt, traditionibus religiosis et civilibus fideliter inhaerens, prosperitatem suam et opus pertinens ad pacem in mundo conciliandam semper conformet principiis Evangelii, quae a Christo, in Sanctissima Eucharistia praesenti, deducuntur et ab eo veram efficaciam accipiunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Iulii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

 

PAULUS PP. VI

 

top