The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD FERDINANDUM IOSEPHUM S.R.E.
CARDINALEM ANTONELLI
OCTOGESIMUM NATALIS ANNUM AGENTEM
 

 

Octogesimus dies natalis, quem es acturus, sane efficit, ut intentior ad te advolet cogitatio Nostra. Qua quidem oblata occasione gratulabundum tibi pandimus animum Nostrum ac dilectionem aperte testamur, qui multos annos diuturni vitae tuae curricoli in Apostolicae Sedis ministerio cum diligentia et peritia insumpsisti. Notum est enim te egregiam operam navasse causis Beatorum Sanctorumque ac deinde egisse Secretarium Sacrae Rituum Congregationis, ut ohm appellabatur. Studium scilicet contulisti, ut sanctitatis mysterium, quod est Ecclesiae proprium eiusque maxima commendatio, innotesceret.

Deo igitur sine dubio gratias ages plurimas, quia sacerdotium tuum, quod ad plenitudinem est perductum Patrisque Cardinalis digitate decoratum, necnon Franciscalis vivendi forma, cui pridem es mancipatus, spiritualium fructuum feracia fuerunt.

Christus Dominus potioribus usque donis propitiationis suae te locupletet, te sospitet ac solatia tribuat tibi, quibus provecta aetas relevetur. Communiat te Beatissima Virgo Maria, certissimum praesidium eorum, qui in sacro ordine se Deo devoverunt.

Haec flagrantia vota Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Iulii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top