 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD PATRICIUM
LUDOVICUM S.R.E.
CARDINALEM BOYLE
OCTOGESIMUM AETATIS ANNUM EXPLENTEM
Providentissimus Deus iam tibi dat, ut octogesimum annum expleas
aetatis; quod sine dubio te impellit, ut ei maximas gratias agas, quippe qui te
in suam vocaverit sortem tibique tam diuturnum tempus tribuerit ipsi famulandi.
Nos vero hunc vitae tuae eventum praeterire non sinimus, quin tibi ex animo
gratulemur, egregiam existimationem, qua te prosequimur, edicamus, sinceram
dilectionem, qua te in Domino complectimur, significemus.
Praeteritos respiciens annos, quorum partem non modicam Ecclesiae
Washingtonensi ut Archiepiscopus impendisti, merito potes affici gaudio propter
testimonium rectae conscientiae et spiritualium fructuum messem, quam ibi
collegisti.
Hac oblata occasione meminisse etiam iuvat te, pastorem sollertem et cum hac
Petri Cathedra coniunctum, a Nobis olim in Patrum Cardinalium Collegium esse
cooptatum.
Nos igitur «Dominum et episcopum episcoporum» (Cfr. S. AUGUSTINI Sermo
32, 8: Sermones post Maurinos reperti, Romae 1930, p. 570), enixe
deprecamur, ut de muneribus suis repleat ac suavi solacio recreet.
Haec salutariter precati, tibi, Venerabilis Frater Noster, et universis, quos
caro habes, Apostolicam Benedictionem libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Iulii, anno MCMLXXVI,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|