 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
IOSEPHO UMBERTO S.R.E.
CARDINALI QUINTERO
ARCHIEPISCOPO CARACENSI,
L EXACTIS ANNIS
A SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE
Adpetente quinquagesima anniversaria die suscepti a te sacerdotii, crescit,
gliscit, angescit amor Noster erga te magno cum gaudio coniunctus. Dies enim
agitur fausta atque exspectata tum a te, Venerabilis Frater, tum etiam a tuo
populo atque natione. Ac Nos quidem, quibus nihil gratius aut sollemnius, quam
ut Venerabiles Fratres Nostri pro dignitate honorentur (Cfr. S. GREGORII MAGNI
Ad Eulog., 8, 30: PL 77, 933), his committimus Litteris ut et
gratulentur tibi de summi Dei beneficiis magnopere, et gratiam Nostram referant
laboribus pavem, quos pro Ecclesia, maxime Venetiolana, tot per lustra tulisti.
Diximus auream hanc diem primum omnium tibi memorabilem esse. Nam per
sacerdotium te Deus a reliquo populo segregavit, atque in eo te posuit, ut
sacrificia laudis offerres atque divina ostia litares in summi Dei gloriam.
Mediatorem praeterea te voluit caelum inter et terram, facta potestate turbatos
conscientia culpae animos, ceu fluctus sedare, in adorandi Filii Dei
similitudinem qui mare placavit (Cfr. Matth. 8, 26). Cum autem, flante
Spiritu, Episcopatus honor accessit, atque in Apostolorum successores
annumeratus es, tum moltiplicato studio te tuaque omnia in Christianam causam
impendisti, fidei nostrae provehendae gratia.
Sed gaudia tua, praeter te, etiam Ecclesia sancta participat. Quam sane non
fugit fuisse te sacerdotem, primum, doctrina, pietate, integritate ornatum;
deinde Auxiliarem prudentem ac fidelem, mox Episcopum, seu pastorem, qui
quicquid haberet virium, opum, auctoritatis, in gregis bonum profuderit,
Emeritae primum, in Caracensi metropoli postea, iam longum tempus. Anno vero
MCMLX, a Ioanne XXIII, Decessore Nostro in Patrum Cardinalium Collegium
adlectus, id totis viribus annisus es, ut amplissimam dignitatem quam Ecclesia
dedisset, virtute aequares.
Placet etiam, Venerabilis Frater Noster, praecipuos laboris tui fructus
paucis recensere; hi sunt: Seminarium interdioecesanum, iis excipiendis
structum, qui adulti ad sacerdotium vocarentur; opus, seu, ut aiunt, Fundatio a
Ioanne XXIII cognominata; item plurimae conditae paroeciae ac tuo consilio
nonnullae dioeceses, in fidelium commodum; templa restituta. Ad hoc, Pontificiae
Legationes, quibus functus es apud varios populos in coetibus atque religiosis
consessibus. Illuc etiam spectavisti sapienter, ut amicitiae rationes, quae
Ecclesiam inter atque Rempublicam Venetiolanam intercederent, arctiores faceres,
magna cum civium utilitate. Neque praetereundum est coluisse te etiam et historicas disciplinas; et
litteras, et artes, idque tam egregie, ut ingenii tui monumenta praeclara
extent.
Horum praemium factorum Deus nimirum dabit, iustus iudex; Nos vero laudem et
gratiam tribuimus, quantum licet. Quoniamque adhuc certas, in media scie
constitutus, Deo optimo maximo pro te preces adhibemus assiduas, atque tibi,
Venerabilis Frater Noster, Coadiutori et Auxiliaribus, civilibus potestatibus,
clero populoque tuo, Nobis carissimis, et cunctis quos amas, Benedictionem
Apostolicam impertimus, amantissime.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Iulii, anno MCMLXXVI,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|