The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD VALERIANUM S.R.E. CARDINALEM GRACIAS,
ARCHIEPISCOPUM BOMBAYENSEM
QUINQUAGESIMUM COMPLENTEM ANNUM
A SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Peculiari cum amoris affectu et egregia cum existimatione mens Nostra ad te convertitur, adventante vitae tuae, quam Deo et Ecclesiae consecrasti, eventu felici: etenim mox quinquagesimum annum implebis ex quo, divinae gratiae impulsioni prompto alacrique animo obtemperans, sacerdotium iniisti.

In sacro ordine constitutus, ad multiplicia opera studiose incubuisti, ut catholicam fidem in archidioecesi Bombayensi, populo perfrequenti, constabilires ac propagares. Iuvat quidem memorare te iuvenibus catholicis studiorum Universitatem obeuntibus necnon sodalibus ab Actione Catholica sedulas frugiferasque curas adhibuisse. Nec praeterire volumus te, variis apostolatus formis intentum, libros conscripsisse, quibus rem christianam promoveres.

Dignus propterea es visus, qui ad sacerdotii plenitudinem evehereris; ordinatus Episcopus titulo Thennesiensis factusque Auxiliaris Archiepiscopi tum Bombayensis, post sat breve tempus ad hanc ipsam sedem, quae est permagni momenti, es assumptus. Paucis iterum annis elapsis, Primus e clero Indico in Cardinalium Collegium es merito adlectus et sic cum hac Apostolica Sede, quam singulari obsequio es semper prosecutus, etiam arctius coniunctus.

Navitas tua apostolica, ex quo archidioecesim illam moderandam suscepisti, visa est reddi vehementior latiusque excurrere: te enim annitente, ut quaedam attingamus, permultae paroeciae, sacrae aedes, scholae sunt conditae, opera, ad caritatis officia et sociale adiumentum spectantia, admodum aucta, vocationes ecclesiasticae, praesertim ex autochthonibus oriundae, effloruerunt, catholicorum numerus per annos singulos accrevit.

Quis autem oblivisci poterit XXXVIII Conventus Eucharistici Internationalis, Bombayae celebrati, cui Nosmet ipsi ad breve tempus interfuimus, admirati fervorem filiorum Ecclesiae nostrae, reverentes sensum religionis, qui in Indis, etiam alieno cultui addictis, penitus insidet, voluntatem intuentes ad progressionem nitendi? Qui quidam Eucharisticus Coetus effecit, ut Ecclesia catholica plausum et probationem in ista Natione sibi conciliaret et praeiudicatae opiniones circa eam tollerentur.

Ut in pauca conferamus, imaginem pastoris praebere studuisti, qui impelleretur et «caritate veritatis» et «necessitate caritatis» (Cfr. S. AUGUSTINI De Civitate Dei, 19, 11: PL 41, 647); ideoque in communi laude et honore versaris, nequaquam solum apud «domesticos fidei» (Cfr. Gal. 6, 10).

Haec omnia subeunt mentem, cum de hoc iubilaeo sacerdotali tuo cogitamus, quod tibi ex animo gratulamur. Noveris quidem velimus dilectione Nos et precibus semper tibi sociari et cupere impense, ut Deus diu te sospitem servet et eximiis suavissimisque donis suis locupletet .

Haec habuimus, quae ad te, Venerabilis Frater Noster, scriberemus. Vota autem flagrantia Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi necnon Venerabilibus Fratribus Auxiliaribus tuis, clero, religiosis et fidelibus universis, curae tuae commissis, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Septembris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top