The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD MICHAËLEM DARIUM
MIRANDA Y GÓMEZ,
ARCHIEPISCOPUM MEXICANUM,
NOMINATUM MISSUM EXTRAORDINARIUM
AD PRAESIDENDUM CELEBRITATI DEDICATIONIS
NOVI TEMPLI B.M.V. A GUADALUPE

 

Gaudio spiritualimox exsultabit catholicus populus Mexicanus propter dedicationem novi Templi, quod amplitudine, opere, decore egregium, honori Beatae Mariae Virginis a Guadalupe est conditum, ut primaria quaedam sedes pietatis marialis et impulsionis evangelicae fieret in ista regione. Hic vero eventus non solum ad ipsos Mexici Christifideles pertinet, sed patriae eorum fines egreditur, cum cultus, qui Guadalupensi Virgini adhibetur, per multas orbis terrarum partes pervaserit. Atque Nos fatemur amore ferri in Deiparam, hoc titulo ornatam, cuius sacrario Rosam ex auro conflatam, eximium honoris signum, anno MCMLXVI tribuimus.

Est quidem mirabile quod, cum semina Fidei in terra ista iacta essent, Beata Dei Genetrix Ioanni Didaco se conspiciendam obtulit, quasi novum populum christianum maternis curis fovere et adiuvare vellet. Profecto per saeculorum cursum non destitit genti Mexicanae adesse, maxime cum haec contenderet, ut libertatem suisque legibus vivendi copiam adipisceretur.

Nostris vero temporibus, quibus magnitudo progressionum ac difficultatum propria est, hoc sanctuarium novum Guadalupense fideles hortari videtur, ut universalem Mariae maternitatem altius perpendant et, eiusdem aetatis postulationes ac necessitates agnoscentes, vitam praeceptis divini Filii illius conforment, fere secundum illud: «Quodcumque dixerit vobis facite» (Io. 2, 5). Ita fiet, ut hoc Templum evadat symbolum veri templi spiritalis, quod omnes simul atque etiam singuli aedificent oportet.

Quaedam autem, hac oblata occasione, particulatim consideranda occurrunt. In Ecclesia, quae est Populus Dei, communitas fratrum in peregrinatione constituta, humiles, pauperes, derelicti, aerumnosi, iniustitiam patientes locum obtinent potiorem. Novo igitur quodam animorum impetu erunt nisus suscipiendi, ut illorum condicioni iusta afferantur remedia atque sic evangelicum nuntium reapse ad effectum deducatur. Iuvat etiam memorare - quod alias scripsimus - «Mariam a Nazareth, Dei voluntati plane quidem obsecutam, mulierem fuisse nec res vitaeque casus inerter ferentem nec alios avertentem quadam religione devinctam, sed eam potius, quae scite proclamaret Deum esse vindicem humilium vique oppressorum hominum» (PAULI PP. VI, Marialis Cultus, 37: AAS 66 (1974) 148-149).

Praeterea graves quaestiones, quae ad matrimonium et ad familiam necnon ad vitam infantis etiam non nati pertinent, attentiorem catholicorum diligentiam postulant. Non enim licet christianum coniugium et quae cum eo arcte conectuntur, seiungi a lege divina, quam Ecclesiae doctrina declarat.

Menti Nostrae obversatur etiam iuventus, quae, ardens et magnanima, ad optima quaeque coniti valet, tamen hodie saepe tot obnoxia est illecebris falsarum opinionum et voluptatum, quibus a recto et honesto abducatur. Sedulae quidem curae iis sunt impendendae, in quibus futura sors Ecclesiae et Nationis magnam partem est posita.

Vera ergo pietas erga Beatam Mariam Virginem, quae non in evanida quadam animi commotione consistit, sed perfectos Christi discipulos efficit, qui sint terrenae civitatis artifices simulque ad aeternam alacres contendant, vim habeat oportet ad hominum vitam dirigendam, alendam, provehendam.

Mente igitur intuentes Templum istud Guadalupense atque populum Mexicanum, quem habemus carissimum, sollemni dedicationi quodam modo interesse cupimus per Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, qui Nostram gerat personam. Itaque, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum eligimus et renuntiamus, mandantes, ut praedictae celebritati Nostro nomine praesideas. Probe quidem fore speramus, ut, pastorali studio tuo operante ac Deipara Virgine intercedente, exinde ampla spiritualium fructuum copia percipiatur .

Haec dum pulsant animum Nostrum, tibi, Venerabilis Frater Noster, ceteris sacris Pastoribus, magistratibus, sacerdotibus et Christifidelibus, qui ad novum Templum istud dedicandum confluant, Benedictionem Apostolicam, superni auxilii pignus Nostraeque dilectionis testem, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Septembris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top