The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD LEONEM STEPHANUM S.R.E.
CARDINALEM DUVAL
ARCHIEPISCOPUM ALGERIENSEM,
QUINQUAGINTA EXACTIS ANNIS
AB EIUSDEM PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Appropinquante die XVIII mensis Decembris, quo quinquaginta annos a suscepto Presbyteratus Ordine expletos celebrabis, immutata, qua te prosequimur, caritate adducimur, ut has Litteras gratulatorias ad te demus, Venerabilis Frater Noster, cum magna Nos spes teneat te ex ipsis tantum, quantum scribentes cupimus, solacium esse capturum.

Profecto iuvat Nos tecum in memoriam revocare praeteritum illud tempus, quo, cum esses in sortem Domini vocatus, exsultans coepisti vires iuventutis tuae in famulatum Ecclesiae impendere, eo in primis animum intendens, ut Christi regnum inter homines stabiliretur Deique gloria in terris magis magisque amplificaretur. Exinde tam diligenter officia tibi commissa gessisti, ut, viginti annis Post, inter Apostolorum successores, pro tui animi dotibus rerumque agendarum usu, ascribereris. Postquam dioecesim Constantinianam ut sacer Pastor rexisti, electus es Archiepiscopus Algeriensis, cui sedi usque adhuc haud parva cum utilitate praeesse cognosceris. Iuvat etiam memorare merita tua in Ecclesiam iam dudum agnita esse, cum in Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegium cooptareris.

Probe novimus, quot in incommoda tibi fuerint et sint toleranda in pastoralis muneris tui perfunctione, maxime postquam, novis inductis condicionibus, sacerdotum numerus et ipse grex, curis tuis concreditus, sunt admodum deminuti. Est etiam memorandum Gastonem Mariam Jacquier, Episcopum Auxiliarem tuum, lamentabili violentia esse interemptum. Tamen rebus adversis non fractus, egregiam operam dedisti, ut servares Domino populum fidelem, quin immo spiritualibus proveheres incrementis. Est etiam prae Nobis ferendum te normis Concilii Oecumenici Vaticani II diligenter esse obsecutum, nominatim quod ad rem pastoralem efficacius ordinandam disponendamque attinet.

Licet ergo campus, in quem studium tuum apostolicum excurrat, arctioribus finibus sit circumscriptus, tamen laborum tuorum fructus iam coepti sunt colligi: etenim Christiana communitas, cui praees, per hos proxime praeteritos annos progressus fecit, quemadmodum ad Nos est allatum, in spiritu missionali, sacerdotes magnanimiter viribusque coniunctis ad opus sibi propositum incumbunt, adiuvantibus variis Sororum familiis, quae aut, umbratilem vitam ducentes, precibus fundendis vacant, aut in caritatis officiis salubriter versantur.

Est ergo cur iustam laudem tibi tribuamus ob ea, quae in bonum portionis gregis dominici tibi commissae ac totius Corporis Christi mystici tot per annos perfecisti, rectum te praebens exemplum fidelitatis erga Sedem Apostolicam. Iure igitur meritoque laetandum est tibi, Venerabilis Frater Noster, in huius iubilaei tui eventu; neque omittendum quominus Deo gratias maximas agas pro tot beneficiis tibi impertitis.

Exoptantes, ut diu feliciterque sospiteris, Benedictionem Apostolicam tibi sacerdotibus, religiosis et fidelibus, ad quos pastorale officium tuum pertinet, peramanter largimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Novembris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top