 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
LAURETANO S.R.E.
CARD. RUGAMBWA
ARCHIEPISCOPO DARESSALAAMENSI,
QUINQUE CONDENTI LUSTRA
EX QUO PLENITUDEM SACERDOTII ACCEPIT
Mentem nostram acriori animi intentione hoc fausto tempore ad te
convertimus, Venerabilis Frater Noster, cum vicesimam quintam renovaturus sis
memoriam suscepti episcopatus. Cum dilectis ergo Christifidelibus, quibus te tot
iam annos totum dedis, libentissime Nos ipsi consociamus gaudium eximium Nostrum
ac laetitiam, atque optimorum munerum copiam tibi a Domino precamur. Perbene
scimus quem praestabilem locum inter sacrorum Antistites Africae etiam nunc
obtineas quantisque meritis omnium aestimationem et amorem tibi iam pridem
conciliaveris. Ab Ecclesia matre et magistra nostra reposita in te fiducia
felices sortita est exitus, quos in praesens metiri Nobis fraternae est causa
laetitiae, tibi autem non modicae laudis. Usu hominum rerumque praeditus in
functione sacerdotalium munerum, quae tibi antea concredita fuerant, ad
episcopatum arcessitus, adiuvante Spiritus Sancti virtute exspectationi plane
respondisti.
Vicarius Apostolicus primo, ac paulo post Bukobaënsis
Episcopus, studia atque officia multiplicasti, ut multigenis necessitatibus
dioecesis tuae consuleres. Specimen enim praebuisti — atque adhuc praebere non
cessas — solidae atque illuminatae pietatis sacerdotalis, indefatigabilis
industriae apostolicae, prudentissimae sollertiae in excolenda vinea Domini.
Providentissimo quidem consilio Deus efficere te constituit primum Ecclesiae
Catholicae Patrem Cardinalem, qui Africae civis natus est, et praecellentem
Antistitem, qui luculenter commonstraturus erat quomodo inexpugnabilis erga
Christi Vicarium fidelitas, flagrans ergo amatam patriam studium incensus in
omnes homines amor mirabili consensu coniungerentur ad Deum honorandum.
Ad Ecclesiam Daressalaamensem regendam electus anno MCMLXVIII, perseveranti
opera tua et quasi missionali industria produxisti communitatem noviter tibi
concreditam ad maiorem tum fidei tum actionis catholicae maturitatem. Praeclare
stabilivisti et duplicasti varia archidioecesis instituta, paroecias, scholas,
missiones; renovavisti opera et incepta pastoralia; educationi religiosae apud
varios alumnorum et civium ordines sapienter prospexisti, et vincula fraternae
amicitiae inter sacerdotes et religiosos sodales confirmavisti. Verum adsidua
semper cura tibi fuit, ut non solum catholicam religionem promoveres, sed
humanam quoque et socialem provectionem aleres, et christianae caritatis opera
magis magisque foveres.
Haec igitur vitae tuae forma praeclara et cursus illustris certe redibit
sacerdotibus et Christifidelibus tuis in memoriam, cum brevi commemorabitur
vicesimus quintus episcopatus tui natalis. Scite, Venerabilis Frater Noster,
Christi Vicarium tibi proximum hoc tempore adsistere, tibi a Pastore divino
exposcere dies, quotquot adhuc concedere voluerit, pacis et laetitiae plenos,
necnon ingenii vires corporisque valetudinem ad opus pastorale tuum prosperrime
prosequendum.
Habes itaque cogitata et sensa Nostra: accipe simul fraternam gratulationem,
quam cumulare cupimus Apostolica Nostra Benedictione tibi, clero, religiosis et
omnibus fidelibus tuis egregio cum amoris adfectu transmissa.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMLXXVII,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|