 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
IOSEPHO MARIAE S.R.E.
CARD. BUENO ET MONREAL
ARCHIEPISCOPO HISPALENSI,
QUINQUAGESIMO EXACTO ANNO
A PRESBYTERALI EIUS ORDINATIONE
Adventante die XIX mensis Martii, quo quinquagesimam anniversariam
memoriam suscepti a te presbyteratus celebrabis, Nostrum esse arbitramur has ad
te Litteras dare, constantis caritatis Nostrae testes sinceraeque gratulationis
nuntias.
Re quidem vera sacerdotium tuum, quo iis es annumeratus, qui «terram incolunt
in eaque commorantur», tamen «ad ea quae in caelis sunt dispensanda commissi
sunt, potestatemque acceperunt, quam neque angelis neque archangelis dedit Deus»
(S. IOANNIS CHRYSOSTOMI De Sacerdotio, 54: PG 48, 642)
ferax fructum fuit. Quae quidem spiritualis ubertas etiam clarius enituit et
latius est propagata, postquam «episcopalem paternitatem», ut verbis S.
Augustini utamur (Cfr. S. AUGUSTINI Ep. 253: PL 34,
1069), assumpsisti. Quam exercens, post duarum sedium rectionem, ad praeclaram
Ecclesiam Hispalensem moderandam, vi muneris Coadiutoris, tibi concrediti,
merito es provectus atque in Patrum Cardinalium Collegium deinde cooptatus.
Itaque cursum emensum respiciens, habes, cur Deo, omnium bonorum fonti
inexausto, gratias plurimas agas, quippe qui tibi dederit tot annos sibi suaeque
Ecclesiae famulari suumque Regnum stabilire. Es enim magnanimiter annisus, ut
penuriae sacerdotum medereris et ita populo tibi commisso sufficientes
suppeditares administros, qui ei panem verbi et corporis Domini dispertirent,
necnon ut rei sociali, quae difficultates nec leves nec paucas solet secum ferre,
provide consuleres. Iuvat etiam memorare anno MCMLXXIII Synodum archidioecesis
istius a te esse coactam, qua praecepta et normae Oecumenici Concilii Vaticani
Secundi ad usum deducerentur et vita apostolica, laicis quoque operam
sociantibus, redderetur efficacior. Quocirca, «heres Sanctorum», praesertim
Leandri et Isidori, inclitam Ecclesiam Hispalensem ita disposuisti, ut hac ipsa
aetate spirituali polleret vigore, quod arcana communicatione ad toturn corpus
Christi mysticum solet redundare.
Nos vero, iubilaei tui oblata occasione, enixas preces ad Deum fundimus, ut
tibi caelestis gratiae copiam largiatur teque suavissimo solacio suo iucundet.
Sanctus Joseph, castissimae Virginis Mariae sponsus, sua protectione te iugiter
communiat.
Haec habuimus, quae tibi animo amanti scriberemus. Vota demum Nostra
confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopis
Auxiliaribus tuis, clero, religiosis, fidelibus, in quos pastorales curas tuas
intendis, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Februarii, anno MCMLXXVII,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|