The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
HERMANNO S.R.E. CARDINALI VOLK
EPISCOPO MOGUNTINO,
OB QUINQUAGESIMUM PRESBYTERALIS
EIUS ORDINATIONIS EXPLETUM ANNUM

 

Iucunda tibi mox accurret memoria celebranda, siquidem quinquaginta abibunt anni ex quo, presbyter ordinatus, Christo Iesu Magistro, Sacerdoti et Regi inservire eiusque ministerium participare coepisti (Cfr. Presbyterorum Ordinis, 1). Qui dies natalis quotiescumque ante acto tempore redibat, tibi fuit — ut nihil dubitamus — materia piae considerationis ac laetitiae spiritualis; hae vero in proxima recordatione suscepti a te sarcerdotii admodum augebuntur, quoniam peculiarem quandam quasi vitae stationem attinges.

Hunc diem tecum recolimus, tecum mentem ad Deum dirigentes, qui est fons inexhaustus omnis boni, tecum ei gratias agentes, quippe qui tibi dederit amplam fructuum messem colligere: sacerdotium enim tuum, quod deinde ad plenitudinem est perductum cuique Nostro munere Cardinalis dignitas accessit, eiusmodi fuit, ut utilitates inde nec paucae nec leves in animas et Ecclesiam manarent. Qua ex parte iuvat memorare — res quidem solum perstringimus — commissam tibi portionem gregis dominici ordinatione his temporibus consentanea te disposuisse, necnon sedulo esse annisum, ut institutioni spirituali, doctrinali, pastorali cleri, unde profectus populi christiani magnam partem solet pendere, consuleres, laicos quoque in partem laboris apostolici vocasse, ut Regnum Dei solidares atque diffunderes, probato consilio Mogontiaci opus dioecesanum condidisse, cuius esset religiosae formationi adultorum prospicere. Nec praetermittere volumus curas, quas illis impendisti et impendis, qui, e regionibus exteris oriundi, intra dioecesis tuae fines commorantur.

Quapropter imaginem pastoris praebere studuisti, quid ad usum transferat haec verba Sancti Augustini, quibus is oves suas est allocu tus: «Quid autem volo? quid desidero? quid cupio? Quare loquor? quare hic sedeo? quare vivo? nisi hac intentione, ut cum Christo simul vivamus» (S. AUGUSTINI Sermo 17, 11, 2: PL 38, 128).

Dioecesis autem Moguntinae filii et filiae, hoc iubilaei tui sollemni die, te circumstabunt, ut prosperis te prosequantur omnibus. Quae vota gratulatione Nostra cupimus cumulare, Deum deprecantes, ut te diu sospitet, eximiis donis suis locupletet, rebus in arduis roboret.

Sincera denique te caritate complectentes, tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopis Auxiliaribus tuis, sacrorum administris et fidelibus, quos commendatos tibi habes, necnon omnibus, qui huic natali sacerdotii tui celebrando intererunt, Benedictionem Apostolicam libentissime in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Martii, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top