 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
MARIO S.R.E.
CARDINALI NASALLI ROCCA DI CORNELIANO,
QUINQUAGESIMUM EXACTO ANNO
EX QUO PRESBYTERATUS ORDINEM SUSCEPIT
Munera, quibus a Deo, Patre clementissima, continenter cumulamur, nos
monent, ut ei gratias agamus mente pia et humili. Sunt tamen in vitae cursu
quidam eventus, qui animum incitant, ut veluti consistat, se ad se ipsum
impensius revocet ac praedictum religionis officium diligentius exsequatur. Hoc
profecto senties, cum proxime quinquagesimum annum complebis, ex quo, amore
divino praeventus, sacerdotium iniisti. Quem natalem tuum praeterire non
patimur, quin tibi vehementer gratulemur tibique optima quaeque precemur in
Domino.
Licet quidem asseverare te vitam sacerdotalem fere omnem Apostolicae Sedis
ministerio devovisse. Etenim Decessoribus Nostris Pio XI et Pio XII ut
cubicularius intimus, deinde Ioanni XXIII et Nobismet ipsis ut Praefectus
cubiculi secreti seu, post novam rerum ordinationem, ut Praefectus Palatii
Apostolici, sollerter atque fideliter praesto fuisti, donec anno MCMLXIX
in Patrum Cardinalium Collegium es cooptatus.
Sed praeter eiusmodi officia, de fratribus tuis in Christo sollicitus, etiam
bonum fidelium, praesertim aerumnosorum, nisus es procurare. Occurrunt quidem
menti sacrae missiones, maxime illae, quae a Francisco Imperiali appellantur,
quibus operam dedisti, et sacrum ministerium, quod diu obiisti, ut carcere
detentis, ac nominatim capitis damnatis, subvenires. Haec ergo imago viri in
sacro ordine Deo et hominibus dediti, tibi praefulsit: «(sacerdos) recti
itineris ductor, levaminis salutisque administer ac caelestium donorum largitor,
christianis nullo non tempore adest, ab incunabulis nempe, ad humationem, ad
caelorum gaudia» (PII XI Ad Catholici Sacerdotii: AAS 28 (1936)
13).
Nos vero Christum, Pastorum principem, enixe deprecamur, ut te, hanc
anniversariam memoriam celebrantem, spirituali repleat gaudio tibique dona
propitiationis suae ubertim largiatur. Cleri etiam amantissima Mater, beata
Maria Virgo, te praesidio suo communiat. Quae vota Nostra confirmet Apostolica
Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Aprilis, anno MCMLXXVII,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|