 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA
EDUARDO O'ROURCKE,
EPISCOPO PEORIENSI,
CENTUM EXACTIS ANNIS
AB EA CONDITA DIOECESI
BENEVOLAS HAS LITTERAS
Benevolas has litteras tibimet ipsi, Venerabilis Frater, laetantes Nos
mittimus ac per te vocis Nostrae interpretem omni clero et populo dilecto
Peoriensi ut plane vobis significemus quanto cum studio adfectuque velut
praesentes cupiamus vobiscum concelebrare insignem anniversariam memoriam totius
vestrae dioecesis, nempe proximo mense Maio.
Centesimus enim eo tempore commemorabitur annus expletus, cum Primus
Episcopus Ioannes Lancaster Spalding gubernare coepit institutam paulo ante
communitatem fidelium Peoriensem. Talis res iam ex sese honorem prorsus adfert
ac decorem alicui Ecclesiae locali quae tot scilicet annos integra perstiterit
et solida in Catholicae fidei testificatione. At extolli nunc inter vos decet
non tam saeculare istud spatium quam praeclaros per idem intervallum progressus
gregis Peoriensis ad plenum florem, maturitatem, vigorem.
Ex hac igitur perillustri historia dioecesis vestrae proficiscitur gratulatio
Nostrae sincera de praeteritis simulque cohortatio fervida de futuris. Nam
evangelici nuntii semina, quae fortiter iecerant probati missionales in illa
regione inter autochthonas et colonos quaeque constanter nutriverant spectati
sacerdotes plus ducentos annos, luculenter tandem effloruerunt propter eximiam
industriam pastoralem sex deinde Episcoporum quibuscum laudabiliter semper
conspiravit tum navitas adsidua cleri tum voluntas prompta Catholici populi.
Prosperitas ideo hodierna dioecesis Peoriensis - quae liquido sane perspicitur
in laetifica scholarum Catholicarum efficientia, in magnanima operum socialium
varietate, in sapienti paroeciarum ordinatione, in provida sacerdotum ac
fidelium ipsorum educatione — merito adsignanda est illi sollertiae pastorum,
vigilantiae parochorum, diligentiae reliquorum omnium quibus Deus largiter de
caelis addidit fructuum spiritalium abundantiam. In anniversaria proinde
dioecesis sollemnitate gratulamur tibi, Venerabilis Frater, nec non singulis
communitatis membris, quorum partes adeo utiles immo necessariae fuerunt ut
centum post annos tantopere floreret vigeretque ibi Catholicum nomen.
Sed vobiscum ita ex longinquo laetantes Nos optamus ex animo ut celebritas
anniversaria reapse fiat vobis invitamento valido sive potius incitamento ad
continuandum feliciter consummandumque praestabile opus pietatis fidei
religionis Catholicae, quod inter vos Miserentissimus Redemptor pridem iam
incohari statuit. Velimus nimirum recordatio sollemnis assiduae missionalium
praedicationis, priscorum Pastorum evangelizationis, continuorum Episcoporum
sedulitatis omnino efficiat ut incensi novo amore erga fidem patrum erga Christi
Ecclesiam erga ipsam dioecesim Peoriensem dedatis penitus vos ipsos principiis,
institutis, inceptis egregiis illis quae adeo, illustraverunt et honoraverunt
primum saeculum historiae vestrae.
Haec ergo cogitata et sensa Nostra tecum, Venerabilis Frater, communicare
cupivimus ut centesimum anniversarium gregis tui diem convenienter decoraremus
etiam vocibus paternis Nostris utque vos omnes adiuvaremus ad hauriendas inde
vires, lucem, impulsiones in proximos annos; quorum votorum auspicium esto
Apostolica Nostra Benedictio, quam tibi et sacerdotibus, religiosis et fidelibus
communitatis istius amantissime quidem dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis die VI mensis Aprilis anno MCMLXXVII,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|