 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA
HUMBERTO S.R.E.
CARD. MEDEIROS,
ARCHIEPISCOPO BOSTONIENSI,
MISSO EXTRAORDINARIO RENUNTIATO AD SOLLEMNIBUS
IN FATIMENSI SANCTUARIO PRAESIDENDUM,
SEXAGINTA EXACTIS ANNIS,
EX QUO B.M.V. IBI SE DEDIT CONSPICIENDAM
OBVERSATUR ANTE OCULOS
Obversatur ante oculos mentis Nostrae iucunditas illius brevis Nostrae
in sanctuario Fatimensi commemorationis; quo duo abhinc lustra Nos contulimus,
peregrinatorum more, ob quinquagesimum annum revolutum ex quo beatissima Virgo
Maria ibi se dederat conspiciendam.
Laeto quidem animo accepimus proximo die tertio decimo mensis Maii sacros
Pastores cum multitudine fidelium renovata pietate eodem in sacrario exculturos
esse Dei Genetricem, sexagesimo nempe expleto anno illa apparitione.
Volentes autem huiusce celebrationis momentum ac decorem augere, te,
Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum constituimus ac
renuntiamus, tibique mandamus id muneris, ut sollemnibus istis Nostro praesideas
nomine. Nec dubitamus, quin eiusmodi officio, qua es devotione mariali et studio
animarum, admodum frugifere sis functurus.
Exoptamus sane, ut cultus, quo beatissima Deipara Maria honoratur, magis in
dies exardescat atque, secundum ipsius Virginis voluntatem, efficiat, ut fideles
divinum eius Filium diligentius cognoscentes, ardentius diligant et Ecclesiae,
ab illo institutae, scilicet universali salutis sacramento, plenius adhaereant.
Nec facere possumus quin marialis precatoriae coronae usum iterum inculcemus,
qua quidem orandi ratione animi ad altiorem mysterii Redemptionis
intellegentiam, ad arctiorem cum Deo coniunctionem, ad alacriorem exsecutionem
christianae legis officiorum salubriter perducantur. Exploratum est enim veram
pietatem erga beatissimam Virginem Mariam eo contendere, ut etiam mores et
domesticus convictus transformentur, siquidem, ut ait Sanctus Ambrosius, eius
«vita omnium est disciplina» (S. AMBROSII De Virginitate, 2, 2, 15).
Vehementer igitur cupimus, ut sexagesima anniversaria recordatio primi
Fatimensis prodigialis eventus occasio evadat renovationis ecclesialis, quae
summi prorsus ponderis est bisce temporibus, quae a fidelibus universis
precationes poscunt et paenitentiam; ad quas ipsa Dei Mater instantius est
hortata.
Nos animo praesentes affuturi Fatimensis isti celebritati, caeli terraeque
Reginam enixe rogamus, ut optatos huiusmodi fructus spirituales exinde ubertim
manare concedat.
Volumus autem, ut hae Litterae tibi, Venerabilis Frater Noster, documentum
sint caritatis, qua te in Domino complectimur; quem amoris affectum significamus
etiam omnibus Praesulibus, nominatim Leiriensis dioecesis Episcopo,
sacerdotibus, religiosis et cunctis Christifidelibus, qui ad Fatimensem istam
marialis devotionis sedem die sollemni statuto se effundent.
Huius dilectionis Nostrae signum et caelestium munerum auspex sit Apostolica
Benedictio, quam tibi et cunctis, quos modo memoravimus, libentissime
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Maii, anno MCMLXXVII,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|