 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
HUMBERTO S.R.E.
CARD. MOZZONI,
QUINQUAGESIMUM COMPLENTI ANNUM
A PRESBYTERALI ORDINATIONE
Benigne salutamus te, Venerabilis Frater Noster, atque egregia cum
existimatione mentem Nostram ad te convertimus in felicissimo vitae tuae eventu:
die enim decimo quarto adventantis mensis Augusti quinquagesimum annum implebis
ex quo, divinae gratiae impulsioni, prompto alacrique animo obtemperans,
sacerdotium iniisti. Pro huius rei praestantia et tua ipsius dignitate addere
volumus fervidam gratulationem Nostram, honorificis benevolentiae sensibus et
signis ditatam.
In sacro Ordine constitutus, ad multiplicia opera studiose incubuisti, plura
obiisti munera, praesertim ut huius Apostolicae Sedis Legatus.
Hoc in munere, primum Boliviana Respublica tua sollertia tuoque zelo fruita
est, ubi summopere, te annitente, crevit observantia in Christi Vicarium.
Postquam vero operatus es felici cum perspicientia, placuit ut Nuntius
nominareris in Argentina Natione inique maioris momenti munera obires. Amplior
enim patuit regio diligentiae tuae: humanam socialem catholicam provectionem
aluisti, fidem provexisti atque Summi Pontificis nomine adfuisti Episcopis,
sacerdotibus, religiosis et Christifidelibus. Tunc ergo navitas tua visa est
reddi vehementior latiusque excurrere: «Caritate veritatis» impulsus, multa
patravisti quae omnium existimationem tibi conciliaverunt, ideoque in communi
laude et honore es versatus, nec tantum apud «domesticos fidei» (Cfr. Gal.
6, 10).
Peractos recensenti labores, quos in vinea Domini sustinueras, visum est
Apostolicae Sedi, ut Nuntii Apostolici munus in Brasilia tibi concrederetur. In
ista Natione animi tui dotes magis magisque enituerunt; quam ob rem merito
factum est, ut in Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium numerum cooptareris,
quod evenit ante quattuor annos.
Haec ceteraque multa causa sunt aequissima cur tecum, Venerabilis Frater
Noster, grates plurimas exsolvamus summo Deo, bonorum cunctorum Datori. Scite
Nos tibi proxime adsistere praesertim hac anniversaria redeunte memoria, tibi
peculiari benevolentia et amore bene precari, tibi a Pastore divino exposcere
dies pacis et laetitiae plenos, atque vires ad opus tuum prosperrime
persequendum.
Testis denique effusae caritatis Nostrae speique optimae auspicium sit
Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus, qui
sollemnibus ob eiusmodi iubilaeum tuum agendis intererunt, libentissime
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Iulii, anno MCMLXXVII,
Pontificatus Nostri quinto decimo.
PAULUS PP. VI
|