 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA
IOANNI S.R.E.
CARDINALI COLOMBO,
ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI,
ELECTO AC RENUNTIATIO MISSO EXTRAORDINARIO
AD PRAESIDENDUM CELEBRITATIBUS
XIX CONVENTUS EUCHARISTICI NATIONALIS
IN ITALICA URBE PISCARIA
PISCARIENSIUM CIVITAS
Piscariensium civitas mentes catholicorum Italiae mox ad se convertet,
quoniam ibi XIX Conventus Eucharisticus celebrabitur e dilecta ista Natione. E
multis inceptis, quae diligentia Venerabilis Fratris Antonii Jannucci, Episcopi
Pinnensis-Piscariensis, et eorum, qui cum eo operam sociant, iam inita sunt, ad
apparanda sollemnia in honorem augusti Sacramenti altaris, sperare licet fore,
ut illa in bonum religionis salubriter cedant novisque impulsionibus animos
excitent.
Ad ornandum vero hunc religiosum eventum te, qui Ecclesiam regis
Mediolanensem, Nobis carissimam, cuius scilicet memoria semper apud Nos viget,
Missum Extraordinarium Nostrum eligimus, constituimus, renuntiamus, eas partes
tibi mandantes, ut vices Nostras sustineas in celebritatibus, quae in isto
Conventu Piscariensi fient. Quia laude flores pietatis et rerum agendarum prudentia es insignis, nihil
dubitamus, quin creditum tibi munus egregie et spectate sis persoluturus. In quo
fungendo fac sedulo annitaris, ut Eucharistica festa istic agenda in omnibus eo
convenientibus novum fidei ardorem accendant. Fides enim in hanc admirabilem
veritatem, ex qua Christus, Deus et homo, sub speciebus panis et vini est vere,
realiter et substantialiter praesens, imprimis postulatur, dum minus rectae
opinationes circa hoc mysterium hic illic serpere cognoscuntur.
Argumentum autem peculiare, eidem Conventui propositum, ad promovendum cultum
divinum et ad alendam pietatem eucharisticam perquam aptum esse videtur, quippe
quod etiam in renovationem liturgicam inseratur, a Concilio Vaticano II
feliciter inductam. Haec est autem sententia, quae paucis verbis multu praebet
ad considerandum: «Dies dominica est Pascha hebdomadale Populi Dei». Haec omnino
consonat bisce eiusdem universalis Synodi dictis: «Mysterium paschale Ecclesia,
ex traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis
Christi, octava quaque die celebrat . . . Hac enim die christifideles in unum
convenire debent ut, verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores
sint Passionis, Resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui
eos “regeneravit in spem vivam per Resurrectionem Christi ex mortuis” (1 Petr.
1, 3)» (Sacrosanctum Concilium, 106). Agitur vero hic de universo Christi
paschali mysterio, quod mortem et gloriosam de ea victoriam, necnon ascensionem
in caelum comprehendit. Itaque hoc die communitas ecclesialis, in unum
congregata circa Dominum, qui eam de tenebris ad mirabile lumen suum vocavit,
hosce salutiferos eventus non solum pie oportet commemoret, sed etiam sibi,
divina gratia opitulante, applicet. Quod quidem fit praecipue participatione
sacrificii eucharistici, quae communione Corporis Domini praeclarissime
manifestatur.
Itaque dies dominica in vita christiana permagnum obtinet momentum, his etiam
temporibus, quibus homines multiplicibus causis ab iis, quae sursum sunt,
distrahuntur. Profecto verba perveteris operis, quod «Didascalia Apostolorum»
inscribitur, etiam aetate nostra, quamvis tot ac tantae intercesserint
mutationes, vim suam retinere videntur : «Nolite ergo vosmet ipsos, cum sitis
membra Christi, spargere ab ecclesia, cum non coadunamini; Christum enim caput
habentes secundum promissionem ipsius praesentem et communicantem vobis, nolite
ipsi vos neglegere nec alienare salvatorem a membris suis nec scindere nec
spargere corpus eius nec praeponere Dei verbo necessitates temporariae vitae
vestrae; sed die domenica omnia seponentes concurrite ad ecclesiam» (Didascalia
Apostolorum, II, 59, 2: «Didascalia et Constitutiones Apostolorum»,
ed. F. X. Funk, 1, p. 170).
Sanctificatio ergo diei dominicae seu Paschae hebdomadalis celebratio sine dubio
efficit, ut caeleste munus tunc perceptum in vitam privatam et publicam arcano
quodam influat vigore. Eucharistica enim dape enutriti, fideles viribus pollent,
quibus testes Christi in domestico convictu et in hominum societate exsistere
valeant. Praeterea veri nominis pax et concordia manant exinde, siquidem ii, qui
eucharistico pane vescuntur, unum veluti corpus efficiunt (Cfr. 1 Cor.
10, 17). Non violentiis, non praedationibus, non caedibus controversiae sociales
dirimuntur, sed imprimis voluntate pacis studiosa et ad se devovendum parata,
quae hoc mirabili Sacramento roboratur et solidatur.
Copiosam igitur spiritualium fructuum messem ex isto Conventu exspectamus;
Deumque impensis precibus rogamus, ut catholici ex Italia per frequentationem
huius mysterii reapse «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta et
acquisitionis populus» dici possint (Cfr. Minale Romanum,
Praefatio I in Dominicis «per Annum»).
Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Apostolicam amanti
animo largimur, necnon ceteris Praesulibus, nominatim Episcopo
Pinnensi-Piscariensi, quem diximus, Magistratibus, clero set fidelibus
universis, qui eucharisticis bisce celebritatibus intererunt.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Augusti, anno
MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PAULUS PP. VI
|