 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
ALBERTO S.R.E. CARDINALI DI JORIO,
LXX EXPLETO ANNO
A PRESBYTERALI ACCEPTA ORDINATIONE
Raro exemplo tibi brevi continget, ut septuagesimum expletum celebres
annum, ex quo, supernae vocationi obsecutus, sacerdotium suscepisti. Qui
singularis dies natalis sine dubio te impellet, ut omnium bonorum Largitori
sueto impensiores gratias agas pro tam praeclaro dono, quo minister Christi es
constitutus, qui quidam «divini . . . Redemptoris quasi instrumentum est, ut
mirabilem eius operam, quae superna efficacitate universum hominum convictum
redintegrans, eum ad excellentiorem cultum traduxit, per tempora persequi valeat»
(PII XI Ad Catholici Sacerdotii: AAS 28 (1936) 10).
Qua oblata occasione vehementius meminimus te diu in Apostolicae huius Sedis
ministerio diligenter periteque esse versatum. Quo factum est, ut a Joanne XXIII,
Decessore Nostro ree. mem., in Sacrum Cardinalium Collegium adlegereris.
Tibi ergo, qui vitae spatia tam longa in Ecclesiae famulatu decurristi,
gratulationes ex imo promimus pectore, peculiari caritatis adsumus affectu, pro
te enixas ad Dominum fundimus preces, ut suis te muneribus cumulet.
Haec vota confirmamus Benedictione Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater
Noster, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Aprilis, anno MCMLXXVIII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
PAULUS PP. VI
|