 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
ANTONIO CARDINALI SAMORÉ
SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE BIBLIOTHECARIO
ATQUE ARCHIVISTAE,
QUINQUAGESIMO ELAPSO ANNO
AB EIUSDEM ORDINATIONE PRESBYTERIALI
Donis quibus cumulamur continenter monemur ut Deo, omnium bonorum
Largitori, mente pia et humili gratias agamus. Attamen sunt in vita humana
quaedam quasi stationes quae animum incitant, ut hoc religionis officium
diligentius, impensius, alacrius exsequamur. Quod tibi, Venerabilis Frater
Noster, mox continget, ineunte scilicet mense Iunio, cum decem recoles a
suscepto sacerdotio feliciter completa lustra, magni profecto eventus
anniversariam memoriam. Hunc diem, quem faustum omnino oriri tibi valde
percupimus, exornatiorem facere gaudemus hasce per Litteras quae, amoris plenae,
omina Nostra tibi proferunt.
Minime Nos latet diuturna a te hactenus emensa ecclesiastici ministerii
spatia impleta fuisse studio ardentis fidei, adsiduae diligentiae, rectae
vigilisque conscientiae. Referimus singillatim animum ad praeteriti temporis
adiuncta, cum operam tuam navasti Secretariae Status primum, Vasintoniae deinde
in Legatione Apostolica. Archiepiscopus factus titulo Ternobenus, Nuntium
Apostolicum egisti in Columbia. Tandem, post tres annos, tua operositas
desudavit in exercendo munere Secretarii Sacrae Congregationis pro
Extraordinariis Ecclesiae Negotiis, ibique complura dedisti specimina
sollertiae, navitatis atque obsequentis animi tui. Vigili mente omnique ope
annisus es ut quaestiones ad Americam Latinam pertinentes nova luce novaque
ratione agitarentur, eaque de causa constitutus es alter a Praeside Pontificiae
Commissionis pro America Latina. Peculiari modo curasti incrementum virium
apostolicarum apud clerum et laicos fideles, et insimul auctum subsidiorum
necessariorum. Deinde, in Sacrum Cardinalium Collegium cooptatus, gravia
sustinuisti officia Praefecti Sacrae Congregationis de Disciplina Sacramentorum,
ac denique S. R. E. Bibliothecarius atque Archivista es electus.
Haec aliaque multa animum Nostrum pulsant, dum anniversarium hunc diem tecum
commemoramus.
Bono igitur progredere auspicio, Venerabilis Frater Noster, atque superna
gratia confisus, diu vive, cumulatiore usque augestente meritorum numero, ut
servias Deo in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus tuis (Cfr.
Luc. 1. 75).
Haec, quae tibi promimus bene ominantia et hortativa verba, acceptum sint
pignus Nostrae in te propensae voluntatis, atque menti tuae dulciter et firmiter
inhaereant.
Nihil denique Nobis restat nisi ut, supernae largitatis auspicem, Apostolicam
Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, impertiamus, quam etiam ad
universos pertinere volumus, qui festiva corona te anniversarium sacrum
peracturum circumstabunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Maii, anno MCMLXXVIII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
PAULUS PP. VI
|