 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD
CONSTANTINUM KOSER,
ORDINIS FRATRUM MINORUM
MINISTRUM GENERALEM,
QUATTUOR EXACTIS SAECULIS
EX QUO PRIMI FRATRES MINORES
AD PHILIPPINAS ORAS MISSI SUNT,
EVANGELII NUNTIANDI CAUSA
MISSIONALE
DECUS
Missionale decus et apostolicum insigne totius Ordinis Fratrum Minorum
novo mox illustrabitur radio studiumque eius novo — ut Nos quidem exoptamus —
incitamento roborabitur, cum quadringentesimus annus proximo Iulio mense
sollemniter complebitur ex quo tempore quindecim primi Fratres Minores ad
Philippinarum Insularum oras paulo ante repertas adpulerunt, Evangelii nuntiandi
proposito alacres, atque intraverunt continuo immensum multiplicis industriae ac
frugiferum campum, ubi per memorabile hoc quattuor saeculorum curriculum eadem
religiosa communitas praestare non cessavit tum pluribus sanctitatis christianae
exemplis tum salutaribus actuositatis pastoralis inceptis.
Ex altera igitur parte cognitio huius anteactae longioris historiae et
collectorum interea meritorum et multitudinis Franciscalium missionariorum —
fratrum, sororum, fidelium laicorum, — ex altera vero conscientia hodierni
pariter operis familiae Franciscalis in eisdem Insulis vehementer Nos permovent
simul ut gratulationem Nostram laetationemque ob anniversarium hunc eventum
communicemus tecum in primis, dilecte Fili, ac per te mentis Nostrae interpretem
cum universo carissimo Ordine, tuae moderationi commendato, simul ut ex adeo
honorifica et fructuosa navitate vestrorum istic sodalium hauriamus non solum
validam laudandi rationem sed etiam opportunam hortandi occasionem. Quantum enim
recreat Nos haec saecularis celebritas Vicariatus Philippini tantum adficit Nos
et impellit cura venturi temporis ut, quod feliciter opus adhuc ei produxerunt,
posthac nihilo minus constanter utiliterque prosequantur.
Maxima sine dubio laus Fratrum Minorum hos quadringentos annos inter
Philippinum populum sedulo operantium illa esse a Nobis existimatur quod cum
indefatigabili prorsus voluntate Iesu Christi primum eiusque caelestis regni
cunctis suae regionis incolsi recte praedicandi scitissime coniunxerunt providam
usquequaque curationem terrestrium insuper necessitatum eiusdem amatae gentis,
educationis nempe eorum et progressionis, corporum medicinae set agrorum
culturae, institutorum efficacium et socialium subsidiorum. Nam sic agentes
sapienter plurimum contulerunt ut evangelicus pacis, spei salutis nuntius
altiores radices caperet in baptizatorum animis, ut doctrina ipsa christiana
plenius conformaret mores societatis ac religionis consuetudines apud illam
nationem ad haec etiam recentissima tempora, et ut tandem Ecclesia Catholica
talibus superstructa fundamentis solidissimis veritatis et caritatis iustitiae
set sanctimoniae effloresceret progredientibus dein aetatibus redderetque
vicissim Philippinarum Insularum Civitatem quasi quondam lucem in ea orbis
regione quoquoversus effulgentem.
Dum ergo Franciscalis familia bisce faustis diebus meritassimo quidem
gloriatur de rebus tot gestis et passionibus, de fructibus et monumentis, de
numeris et effectibus suorum missionalium, quos inter Sanctorum etiam ac
Beatorum caelitum, ex primo, secundo, tertio Ordine nec non laicali statu in
Philippinis Insulis quattuor saeculorum decursu, optandum sane est ut
commemoratio illa praeteriti temporis illuminet iam futurum, confirmet animos ac
proposita operariorum hodie elaborantium in eadem vinea electa, sustentet et
prosperet praestabilem ipsorum apostolatum dispensationis sacramentorum et
catechesis opusque renovationis et aequitatis socialis. Hoc nominatim, dilecte
Fili, magna cum fiducia ominamur Ordini Fratrum Minorum; hoc multa supplicatione
vobis ab omnipotenti Deo precamur; hoc denique cohortantes gratulamur
missionariis vestris Philippinis cuiusvis condicionis quibus superna lumina ac
robora imploramus, dilargientes simul Apostolicam Benedictionem, participatae
Nostrae cum illis laetitiae testem.
Ex Aedibus Vaticanis die XXX mensis Maii anno MCMLXXVIII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
PAULUS PP. VI
|