 |
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
PASTORALE MUNUS
FACULTATES ET PRIVILEGIA
QUAEDAM EPISCOPIS CONCEDUNTUR
PAULUS PP. VI
Pastorale munus, cum quo Christus Iesus gravissima coniunxit officia docendi, ad
sanctitatem adducendi, ligandi atque solvendi, sacrorum Antistites, licet multis
obsaepti impedimentis, praecipuae tamen caritatis editis exemplis omni tempore
coluerunt. Increbrescentibus vero per saeculorum decursum Ecclesiae curis
laboribusque, Apostolica Sedes intento semper libentique animo Episcoporum
postulationibus respondit, quae ad pastoralem sollicitudinem attinerent,
eademque dioecesium Praesules non solum extraordinaria auctorítate et
iurisdictione auxit, sed singularibus etiam facultatibus et privilegiis ditavit,
quae praesentibus necessitatibus opportune satisfacerent. Nunc autem, cum ad
exitum vergat altera Concilii Oecumenici Vaticani II sessio, cumque Nos nihil
optatius habeamus quam Patribus Conciliaribus permagnae existimationis
testimonia praebeamus, qua omnes Venerabiles Fratres in Episcopatu prosequimur,
eorum vota Nobis visum est libenter excipere, eaque ipsis concedere, quibus
simul eorum episcopalis dignitas in sua luce ponatur, simul pastorale munus
efficacius expeditiusque reddatur. Id enim cum officio Nostro Pastoris
universalis apprime congruere putamus. Dum vero haec Episcopis magna voluntate
impertimus, eos pariter rogamus, ut iidem omnes, cum Christo et Nobiscum, eius
in terris Vicario, artissime coniuncti, flagrantisque caritatis afflatu commoti,
sollicitudinem illam omnium ecclesiarum (cf II Cor 11,28), quae Nostros
aggravat humeros, leviorem adiutrice sua ipsorum opera efficere studeant.
Quoniam de facultatibus praestantissimis agitur, eas ita concedimus, ut aliis
delegari ab Episcopis non possint, praeter quam Coadiutori, Auxiliaribus et
Vicario Generali, nisi in singularum facultatum concessione aliud expresse
caveatur.
Ad normam autem iuris vigentis, huiusmodi facultates, quas
Episcopis residentialibus iure competere declaramus, competunt etiam iure
Vicariis et Praefectis Apostolicis, Administratoribus Apostolicis permanenter
constitutis, Abbatibus et Praelatis nullius, qui omnes in suo territorio
iisdem iuribus et facultatibus gaudent, quae in propriis dioecesibus competunt
Episcopis residentialibus. Et quamvis Vicarii et Praefecti Apostolici nequeant
Vicarium Generalem constituere, iidem tamen has facultates, de quibus agitur,
suo quisque Vicario Delegato legitime delegare valent. Itaque, omnibus
mature perpensis, pro Nostra reverentia atque caritate erga singulos catholicae
Ecclesiae Episcopos, motu proprio ac Nostra Apostolica Auctoritate decernimus
atque statuimus, ut a die VIII mensis Decembris huius anni MCMLXIII Episcopi
statim legitime uti frui valeant facultatibus et privilegiis, quae sequuntur.
I.
FACULTATES QUAE IURE EPISCOPO RESIDENTIALI COMPETUNT A MOMENTO
CANONICE
CAPTAE DIOECESIS POSSESSIONIS,
QUAS TAMEN ALIIS, PRAETER QUAM EPISCOPIS
COADIUTORI ET AUXILIARIBUS ATQUE VICARIO GENERALI, DELEGARE NON POTEST,
NISI IN
IISDEM EXPRESSE DICATUR:
1. Prorogandi, ex iusta causa, sed non ultra mensem, legitimum usum rescriptorum
seu indultorum, quae ab Apostolica Sede concessa fuerint et exspiraverint, quin
tempestive preces pro eorum prorogatione ad eamdem Apostolicam Sedem missae
sint: facta tamen obligatione statim ad ipsam recurrendi pro gratia aut, si
petitio iam facta fuerit, pro responsione obtinenda.
2. Concedendi
sacerdotibus ut, propter penuriam cleri et iusta de causa, Missam bis diebus
ferialibus celebrare possint; et etiam ter diebus dominicis aliisque festis de
praecepto, si vera necessitas pastoralis id postulet.
3. Permittendi
sacerdotibus, qui bis vel ter Missam celebrent, ut aliquid per modum potus
sumant, etsi non intercedat spatium unius horae ante celebrationem Missae.
4. Permittendi sacerdotibus, iusta de causa, Missam qualibet dici hora celebrare
et communionem vespere distribuere, servatis de cetero servandis.
5.
Concedendi facultatem sacerdotibus visivae potentiae debilitate laborantibus,
vel alia infirmitate detentis, Missam votivam Deiparae Virginis aut defunctorum
cotidie celebrandi, adhibita, quoties ea indigeant, alterius sacerdotis vel
diaconi assistentia, atque de cetero servata Instructione a S. Rituum
Congregatione edita die 15 Aprilis 1961.
6. Concedendi eamdem facultatem
sacerdotibus omnino caecis, dummodo tamen semper adhibeatur alterius sacerdotis
vel diaconi assistentia.
7. Concedendi sacerdotibus facultatem Missam
celebrandi extra locum sacrum, sed loco honesto et decenti, numquam autem in
cubiculo, super petra sacra, per modum actus ex iusta causa, habitualiter autem
solummodo ex causa graviore.
8. Item, concedendi facultatem Missam ex iusta
causa celebrandi in mari et in fluminibus, debitis adhibitis cautelis.
9.
Concedendi facultatem sacerdotibus, indulto altaris portatilis fruentibus, ut,
iusta et gravi de causa, pro petra sacra adhibere valeant Graecorum antimensium,
vel linteum, ab Episcopo benedictum, in cuius angulo dextro sint reconditae
reliquiae Sanctorum Martyrum, pariter ab Episcopo recognitae, servatis de cetero
servandis iuxta rubricas, praesertim quoad tobaleas et corporale.
10.
Concedendi sacerdotibus infirmis aut aetate provectis facultatem Missam
celebrandi domi, non autem in cubiculo, singulis diebus, etiam festis
sollemnioribus, servatis legibus liturgicis, sed cum licentia sedendi, si stare
non possint.
11. Reducendi ob deminutionem redituum, quamdiu causa perduret,
ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigentis, Missas legatorum, quae
sint per se stantia, dummodo nemo sit qui obligatione teneatur et utiliter cogi
possit ad eleemosynae augmentum faciendum.
12. Item reducendi onera seu
legata Missarum gravantium beneficia aliave instituta ecclesiastica, si reditus
beneficii aut instituti insufficientes evaserint ad honestam beneficiarii
sustentationem et ad implenda opera sacri ministerii forte beneficio adnexa, vel
ad finem proprium eiusdem instituti ecclesiastici congruenter consequendum.
13. Concedendi cappellanis quorumlibet valetudinariorum, brephotropheorum et
carcerum facultatem qua, parocho non praesente, fidelibus in periculo mortis
constitutis sacramentum Confirmationis administrare valeant, servatis normis a
S. Congregatione de disciplina Sacramentorum statutis decreto Spiritus Sancti
munera d. 14 Septembris 1946, pro sacerdote administrante Sacramentum
Confirmationis.
14. Concedendi confessariis scientia et prudentia
conspicuis, facultatem fedeles quoslibet absolvendi in actu sacramentalis
confessionis ab omnibus censuris, etiam reservatis, exceptis tamen:
a) censuris
ab homine;
b) censuris specialissimo modo Apostolicae Sedi reservatis;
c)
censuris quae sunt adnexae revelationi secreti Sancti Officii;
d)
excommunicatione qua plectuntur sacerdotes omnesque cum illis matrimonium etiam
civiliter tantum contrahere praesumentes et actu simul conviventes.
15.
Dispensandi, iusta de causa, super ordinandorum defectu aetatis, qui sex
integros menses non excedat.
16. Dispensandi super impedimento ad ordines,
quo astringuntur filii acatholicorum, quamdiu parentes in suo errore permanent.
17. Dispensandi pro iam ordinatis ad effectum tam Missam celebrandi, quam
consequendi et retinendi beneficia ecclesiastica, super quibuscumque
irregularitatibus tum ex delicto, tum ex defectu provenientibus, dummodo exinde
scandalum ne oriatur et dummodo altaris ministerium rite expleatur, exceptis
tamen iis de quibus in can. 985, n. 3 et 4, C.I.C. et praevia abiuratione in
manibus absolventis, quando agitur de crimine haeresis vel schismatis.
18.
Conferendi sacros ordines extra ecclesiam cathedralem et extra tempora, diebus
ferialibus non exceptis, si utilitas pastoralis accedat.
19. Dispensandi, ex
iusta et rationabili causa, super omnibus impedimentis matrimonialibus gradus
minoris, etiam si agatur de matrimoniis mixtis, sed servatis in hoc casu
praescriptis cann. 1061-1064 C.I.C.
20. Dispensandi, urgente iusta et gravi
causa, super impedimentis mixtae religionis et disparitatis cultus, etiam in
casu usus Privilegii Paulini, salvis praescriptis cann. 1061-1064 C.I.C.
21.
Sanandi in radice, dummodo consensus perseveret, matrimonia invalida ex
impedimentis gradus minoris, vel ex defectu formae, etiam si agatur de
matrimoniis mixtis, sed servatis, in hoc casu, praescriptis can. 1061 C.I.C.
22. Sanandi in radice, dummodo consensus perseveret, matrimonia invalida ex
impedimento disparitatis cultus, etiamsi invalida quoque sint ex defectu formae,
servatis tamen praescriptis can. 1061 C.I.C.
23. Permittendi ut, accedente
gravi causa, interpellatio coniugis infidelis ante baptismum partis quae ad
fidem convertitur fieri possit; necnon, gravi pariter de causa, ab eadem
interpellatione, ante baptismum partis quae convertitur,* dispensandi; dummodo
hoc in casu ex processu saltem summario et extraiudiciali constet
interpellationem fieri non posse, vel fore inutilem.
24. Reducendi, iusta de
causa, obligationem qua Capitula cathedralia aut collegialia Canonicorum quotiie
divina officia in choro rite persolvere tenentur, concedendo scilicet ut chorale
servitium vel certis tantummodo diebus, vel aliqua solummodo parte definita
absolvi possit.
25. Committendi nonnullis Canonicis, pro necessitate, munera
sacri ministerii, magisterii, apostolatus explenda cum excusatione a choro,
salvo iure percipiendi fructus praebendae, non autem distributiones sive inter
praesentes, quae dicuntur, sive cotidianas.
26. Commutandi, ob visivae
potentiae debilitatem aut aliam causam, eaque durante, officium divinum in
cotidianam recitationem saltem tertiae partis rosarii B. Mariae Virginis vel
aliarum precum.
27. Deputandi in casibus particularibus, vel ad tempus,
Vicarium Generalem aut alium sacerdotem in dignitate constitutum, ad consecranda
altaria portatilia, calices et patenas, iuxta formam in Pontificali praescriptam
et adhibitis sacris oleis ab Episcopo benedictis.
28. Permittendi clericis
minoribus, religiosis laicis, necnon piis mulieribus ut pallas, corporalia et
purificatoria prima quoque ablutione extergere possint.
29. Utendi
facultatibus et privilegiis, servato ipsorum ambitu et tenore, quibus Religiones
in dioecesi domum habentes gaudent in bonum fidelium.
30. Concedendi
sacerdotibus facultatem, qua, ritibus ab Ecclesia praescriptis, stationes
Viae Crucis erigere valeant, etiam sub divo, cum omnibus indulgentiis quae
huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt. Quae tamen facultas
exerceri non potest in territorio paroeciali, ubi sita est domus religiosorum
qui ex apostolica concessione privilegio gaudent erigendi Viae Crucis
stationes.
31. Admittendi in Seminario filios illegitimos, si qualitates
praebeant, quae pro admissione in Seminarium requiruntur, dummodo ne agatur de
adulterinis aut sacrilegis.
32. Concedendi licentiam ut, legitima
interveniente causa, bona ecclesiastica alienari, oppignorari, hypothecae nomine
obligari, locari, emphyteusi redimi possint, et personae morales ecclesiasticae
aes alienum contrahere valeant, usque ad eam pecuniae summam, quam nationalis
aut regionalis Conferentia Episcoporum proposuerit et Apostolica Sedes
adprobaverit.
33. Confirmandi usque ad quintum triennium confessarium
ordinarium religiosarum, si ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam
aliter provideri nequeat, vel maior religiosarum pars, earum quoque quae in
aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem confessarii
confirmationem, per secreta suffragia, convenerit: dissentientibus tamen, si
velint, aliter providendum erit.
34. Ingrediendi, iusta de causa, intra
clausuram pontificiam monasteriorum monialium, quae sita sunt in sua dioecesi,
et permittendi, iusta et gravi de causa, ut alii in clausuram admittantur, ac
moniales ex ipsa egrediantur: ad tempus vere necessarium.
35. Dispensandi,
ad petitionem Superioris competentis, super impedimento quo detinentur
admittendi in Religionem, qui sectae acatholicae adhaeserunt.
36.
Dispensandi, ad petitionem Superioris competentis, super illegitimitate natalium
admittendos in Religionem qui sint sacerdotio destinati, et etiam alios si et
ipsi ex praescripto Constitutionum in Religionem admitti prohibeantur. Sed in
utroque casu dispensari nequeunt adulterini vel sacrilegi.
37. Condonandi ex
toto vel ex parte, ad petitionem Superioris competentis, dotem quam afferre
debent postulantes admittendae in monasteria monialium vel in aliam Religionem
etiam iuris pontificii.
38. Permittendi sodalibus religiosis transitum ab una
ad aliam Religionem iuris dioecesani.
39. Dimittendi e dioecesi, urgente
gravissima causa, sodales singulos religiosos, si eorum Superior maior monitus
prospicere neglexerit, re tamen ad Apostolicam Sedem statim delata.
40.
Concedendi, etiam per alios prudentes et idoneos viros, singulis sibi subditis
fidelibus licentiam legendi ac retinendi, sub custodia tamen ne ad aliorum manus
perveniant, libros et ephemerides prohibita, iis non exceptis quae haeresim vel
schisma ex professo propugnent, aut ipsa religionis fundamenta evertere
nitantur. Haec autem licentia iis tantum concedi potest qui librorum et
ephemeridum prohibitorum lectione indigeant aut ad eadem impugnanda, aut ad
proprium mursus rite explendum, aut ad studiorum curriculum legitime peragendum.
II.
PRIVILEGIA, QUAE PRAETER ALIA IN CODICE IURIS CANONICI SUIS IN TITULIS
ENUMERATA, OMNIBUS EPISCOPIS SIVE RESIDENTIALIBUS SIVE TITULARIBUS COMPETUNT AB
ACCEPTA AUTHENTICA NOTITIA CANONICAE PROVISIONIS:
1. Verbum Dei ubique terrarum praedicandi, nisi loci Ordinarius expresse
renuerit.
2. Confessiones fidelium, etiam religiosarum, ubique terrarum
audiendi, nisi loci Ordinarius expresse renuerit.
3. Fideles quoslibet
ubique absolvendi ab omnibus peccatis reservatis, excepto tamen peccato falsae
delationis, qua sacerdos innocens accusatur de crimine sollicitationis apud
iudices ecclesiasticos.
4. Fideles quoslibet ubique absolvendi in actu
sacramentalis confessionis ab omnibus censuris, etiam reservatis, exceptis
tamen:
a) censuris ab homine;
b) censuris specialissimo modo Apostolicae Sedi
reservatis;
c) censuris quae sunt adnexae revelationi secreti Sancti Officii;
d)
excommunicatione qua plectuntur sacerdotes omnesque cum illis matrimonium etiam
civiliter tantum contrahere praesumentes et actu simul conviventes.
Hac
facultate Episcopi residentiales pro suis subditis uti possunt etiam pro foro
externo.
5. Sanctissimam Eucharistiam in suo oratorio domestico asservandi,
dummodo legum liturgicarum praescripta rite serventur.
6. Missam celebrani
iusta de causa qualibet diei hora, et Communionem etiam vespere distribuendi,
servatis de cetero servandis.
7. Benedicendi ubique solo signo crucis, cum
omnibus indulgentiis a Sancta Sede concedi solitis, rosaria aliasque coronas
precatorias, cruces, numismata, scapularia a Sede Apostolica probata eaque
imponendi sine onere inscriptionis.
8. Sub unica benedictione erigendi, in
ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae
Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus
impertitae sunt.
Has facultates, haec privilegia perlibenter Fratribus Nostris in Episcopatu
concedimus, ea mente et voluntate, quam supra declaravimus; ut nempe haec demum
universa ad decus et ad utilitatem pertineant sanctissimae Christi Ecclesiae,
cui Nos Nostraque debemus omnia. Contrariis quibusvis non obstantibus, etiam
speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Novembris anno MDCCCCLXIII,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
DECLARATIO*
Ad omnem tollendam dubitationem quoad interpretationem n. 23 in Litteris
Apostolicis «Pastorale munus», Summus Pontifex Paulus PP. VI hanc novam praefati
numeri textus formulara dignatus est approbare divulgandam (AAS 37 [1965], p.
187:
«23. Permittendi ut, accedente gravi causa, interpellatio coniugis infidelis
ante baptismum partis quae ad fidem convertitur fieri possit; necnon, gravi
pariter de causa ab interpellatione, sive ante sive post baptismum partis
quae convertitur, dispensandi; dummodo hoc in casu ex processu saltem summario
et extraiudiciali constet interpellationem fieri non posse, vel fore inutilem».
Die XXVIII mensis Novembris a. MCMLXIV.
* AAS 56 (1964), pp. 5-12
* Cf tamen declarationem his Litteris adnexam, p. 76
* AAS 37 (1965), p. 187
|