![]() |
![]() |
|
LITTERAE APOSTOLICAE
STUDIA LATINITATIS PAULUS PP. VI
Studia latinitatis antiquarumque litterarum quam maxime coniungi cum sacrorum
alumnorum institutione atque disciplina persuasum nullo non tempore Summi
Pontifices habuerunt, qui non minus praeterita quam nostra hac aetate huiusmodi
super re gravia in lucem ediderunt documenta; Nosque ipsi Litteris Apostolicis
recens datis, quibus a verbis Summi Dei Verbum initium, haec commonuimus:
In studiorum ... supellectile, qua adulescens clerus ornari oportet, sane
ponenda est non exigua variarum linguarum scientia, in primisque Latinae, si
maxime de sacerdotibus agatur Latini ritus! (Epist. Ap. Summi Dei Verbum,
AAS, LV, 1963, p. 993)
Quae praescripta, in rebus atque in usu posita, quam opportune sint edita in
confesso est omnibus. Nam si dioecesium et religiosorum Ordinum Antistites, ad
quos illa spectabat Constitutio, consentienti approbatione ea acceperunt quae de
pondere docebantur linguae Latinae ad sacrae iuventutis optimam disciplinam quod
attinet, non defuerunt tamen qui animadverterent se non posse facili negotio
quae praescriberentur ad effectum brevi adducere, tam praesertim ob causam quod
magistrorum copiam non haberent ad auctam sui muneris gravitatem idoneorum.
Quam ob rem, quolibet impendio et onere neglecto, habiles praeceptores, si
desint, in Seminariis maioribus et minoribus parentur oportet; cum cuiusvis
eruditionis progressiones in disciplinae initiis plerumque consistant.
Maximopere idcirco contendatur necesse est, ut magistri habeantur non subitarii,
sed omnibus numeris ornati, sui officii propriis; abundanti eruditione exculti,
atque adeo ad animos discipulorum capiendos habiles; docendi vias persequentes,
non in experimentis tantum vel in memoria positas, sed rationi etiam
convenientes; siquidem inepte ii sentire dicendi sunt, qui opinentur linguae
Latinae professoribus sufficere, si eam aliquanto magis quam discipuli nostant.
Quin immo optandum est, ut quibus tantum hoc munus deferendum sit, ii, si ullo
pacto fieri queat, in maximis Athenaeis instituantur, ubi a praestantissimis
magistris simul exquisitiore antiquarum litterarum cognitione, simul arte
informandi alios imbui possint. Quapropter, cum Nobis prorsus persuasum sit id peropportune fieri, ut Romae altior Schola ab Apostolica Sede constituatur, quae ceterorum Athenaeorum, almam hanc Urbem non uno nomine illustrantium, veluti magisteria complens, ad linguae Latinae studium omni ex parte absolutum conducat, Nos, grato animo amplas et ornatas aedes accipientes, quas Sodalitas Salesiana, non sine suis incommodis, ob egregiam hanc causam Nobis dedit, ea quae sequuntur motu proprio Nostraque auctoritate decernimus. I. Ut ad effectum adducantur praescripta Constitutionis Apostolicae Veterum Sapientia a Decessore Nostro Ioanne XXIII promulgatae, ad Pontificium Athenaeum Salesianum fundamns atque condimus Pontifιcium Institutum altioris Latinitatis, simulque praecipimus, ut inibi studiorum cursus primo quoque tempore principium ducant. II. Institutum obnoxium erit auctoritati Sacrae Congregationis Semmariis et Studiorum Universitatibus praepositae, non modo ob generalem moderationem, quam eadem ex canone 256 C. I. C. in hac provincia tenet, sed etiam ob peculiare Instituti patrocinium, quod ipsa Congregatio suscepit; ita quidem, ut huiusmodi Institutum auxilio esse possit Apostolicae Sedi in iis omnibus, quae ad linguae Latinae incrementum in Ecclesia efficaciter pertinere videantur. III. Munus propterea Magni Cancellarii penes erit Emum Cardinalem Praefectum Sacri Consilii Seminariis et Studiorum Universitatibus moderandis. Quoniam vero Societas a S. Francisco Salesio in se recepit Instituti altioris Latinitatis prosperitatem, Magno Cancellario adiutricem praestabunt operam cum Moderator Supremus «pro tempore» Societatis Salesianae, qui Magni Cancellarii vice fungetur, tum Rector Magnificus Pontificii Athenaei Salesiani. IV.
Proxima autem et ordinaria
Instituti moderatio erit penes Praesidem a Sacra Congregatione Seminariis et
Studiorum Universitatibus praeposita, Nobis probantibus, delectum ac nominatum.
Qui quidem Praeses, a Collegio academico in expediendis negotiis maioris momenti
adiutus, coniunctissimas habebit rationes cum eadem Sacra Congregatione in iis
omnibus, quae ad ipsius Instituti actionem et incepta attinebunt. V. Cum omnino necesse sit Institutum parem habere facultatem professorum, tam famae auctoritatisque celebritate quam suae cuiusque disciplinae peritia insignium, opera idcirco danda erit, ut nullo nationum discrimine tales doctores sive ex utroque clero, sive e laicorum ordine eligantur. Quorum scilicet nominatio dumtaxat ad Sacrum Consilium spectabit Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositum. VI. Quae doctrinarum instructio in Instituto tradetur, eas complectatur disciplinas primarias et secundarias, per quas alumnus et veterem et recentiorem Latinitatem pepitus noscere possit, vias nempe rationesque secutus, quae ad litteras discendas nostris hisce diebus aptissimae putantur. Ad quam institutionem accedat necesse est assidua Latine scribendi exercitatio, ut discipuli non solum linguae Latinae naturam, vim, praecepta cognitione comprehensa habeant, sed etiam expedite, integre, eleganterque hac lingua scribant. VII. In numero autem disciplinarum tradendarum suus tribuatur locus oportet linguae Graecae, quam qui ignoret, litteris Latinis bene doctus nullo pacto dicendus sit. Nemo enim dubitat, quin lingua Latina quam maxime cum Graeca coniungatur, sive ad utriusque naturam structuramque respiciat, sive expendat quantum haec ad illius progressionem labentibus saeculis contulerit. VIII. Omne studiorum curriculum quattuor annorum spatio continebitur; ita ut qui duos annos studiis laudabiliter operam dederit, Baccalaureatum, uti dicunt, adipisci possit; qui tres, Licentiam; qui vero quattuor, Lauream. Sed ad hos gradus academicos nemo traduci poterit, nisi prius disciplinarum omnium, quotquot imperatae sunt, periculum fecerit, pariterque scriptas exercitationes subierit, quae summa industria elaborato studiorum ordine statuentur. IX. Ut quorundam discipulorum necessitatibus serviatur, ita universus studiorum ordo opus est digeratur, ut praeter plenum cursum, quo quis ad Lauream perducatur, breviora iis praeparentur curricula, qui peculiaria consectentur diplomata studii in litteris vel Latinis vel Graecis collocati. X. Pontificium Institutum altioris Latinitatis adulescentibus ex omnibus gentibus patebit; quod ideo non modo alumnis e clero saeculari, quem vocant, et religiosis sodalibus liberum erit adire, sed etiam laicis hominibus. Episcopos autem ac summos religiosorum Ordinum et Sodalitatum Antistites hortamur, ut eos praeceptores qui in sacris Seminariis vel in religiosis Collegiis docent, maxime si iuniores, ad hoc Institutum mittendos curent, ut studia litterarum, quibus dediti sint, absolvant atque perficiant. XI. Censemus praeterea, ut optimis quibusque discipulis, qui nempe diligentia, studio, doctrina praestent, beneficia et commoda impertiantur, quibus studiorum sumptus tolerare possint. Quam in rem suademus, ut pariter alumnis studiorum celebrandorum causa annua praebeantur, pariter Instituto iusta pecunia suppeditetur, qua coepta ad litterarum doctrinarumque processus necessaria iuventur. Cuius pecunae et annuorum administratio propria lege temperabitur, a Sacro Consilio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposito probanda, cuius sane erit omni rei procurationi invigilare. XII.
Institutum scriptorum opera et acta ad
universam Latinitatem attinentia in lucem edenda curabit; atque deliberationes
omnes capiet, coeptisque favebit, quae ad linguae Latinae scientiam et usum
conducant. Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die XXII mensis Februarii, Cathedrae S. Petri Ap. sacro, anno MDCCCCLXIV, Pontificatus Nostri primo. PAULUS PP. VI
* AAS 56 (1964), pp. 225-231
|
|