 |
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
IN FRUCTIBUS MULTIS
CONSTITUITUR PONTIFICIUM CONSILIUM
INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS PRAEPOSITUM
PAULUS PP. VI
In fructibus multis, quos, non sine benignissimi Dei ope et auxilio, e Concilio
Oecumenico Vaticano II Christi percepit Ecclesia, aequum esse numerare censemus
Decretum de instrumentis, quae appellant, communicationis socialis, quod, in,
publica sessione die IV mensis Decembris superiore anno habita, Oecumenica
Synodus rite probavit, Nosque promulgavimus. Haec enim subsidia — in quibus
profecto scripta typis edita, telehorama, radiophonicum inventum et
cinematographeum magni aestimanda sunt — ob artas rationes, quibus inter se
cohaerent, postris hisce temporibus tanti ponderis afferunt quaestiones, ut non
solum populorum cultum et humanitatem, atque publicos mores, sed religionem
ipsam attingere videantur; ob eamque causam hodie eadem praeterquam a sacrorum
Antistitibus assiduas curas et a singulis christifidelibus sollicitam
industriam, ab universis etiam cordatis hominibus alacrem postulent operam.
In quibus instrumentis quantum esse momentum Ipsi opinemur ad catholicam rem
quod attinet, ex verbis cogi facile potest, quae sollemni eadem opportunitate
fecimus: Alter fructus, isque non parvi ponderis, Concilii nostri est
Decretum de instrumentis, quae votant, communicationis socialis; quod aperte
testabitur facultate Ecclesiam pollere, cum vita interna iungendi externam, cum
contemplatione actionem, cum precibus apostolatum. Hac etiam re Synodus nostra
efficiet, ut rette dirigantur ac provehantur plurimae agendi rationes ac formae,
quae, sive ut instrumenta sive ut documenta, tum perfunctioni muneris
pastoralis, tum universae catholicorum alacritati in orbe terrarum iam
subserviunt (Ex
Allocutione ad Patres Conciliares, habita die IV
mensis Decembris, anno MDCCCCLXIII: AAS, LVI, 1964, p. 35). Has ob causas
vehementer optamus ut, non secus atque ceterae normae a Concilio Oecumenico
Vaticano II, afflante Spiritu Sancto, probatae, ita Decretum hoc diligenter
fideliterque efficiatur. Ad quod valde prodesse putamus, si sine mora peculiare
condiderimus Consilium, cui tota sit res huiusmodi demandata.
Iam Decessor
Noster fel. rec. Ioannes XXIII, sui Pontifιcatus fere initio, Litteris
Apostolicis motu proprio datis, a verbis
Boni Pastoris incipientibus
(AAS, LI, 1959, pp. 183-187), Pontificium Consilium, firmum ac stabile, novo
constituit ordine, cui erat propositum, ut varias de re cinematographica,
radiophonica ac televisifica quaestiones examinaret, suo foveret adiumeпto ac
dirigeret secundum mandata normasque, Encyclicis Litteris, quibus a verbis
«Miranda prorsus» initium, proposita et secundum alia Sedis Apostolicae
praescripta in posterum edenda (Cf
ibid., p. 185). Idemque
Consilium, ex illo tempore Officio publicis Ecclesiae negotiis accurandis
aggregatum (Cf
ibid., p. 187), tam alacriter tamque enixe muneribus
praefuit suis, ut in communem venerit existìmationem. Porro Patres Concilii
Oecumenici Vaticani II opus esse animadverterunt, ut hoc Consilium, viris rei
peritis ex variis nationibus atque etiam ex ordine laicorum ascitis, industriae
suae fines ad omnia communicationis socialis instrumenta proferret, scriptis
scilicet typis editis non neglectis (Cf
Decretum de instrumentis
communicationis socialis, art. 19; AAS, LVI, 1964, p. 152). Itaque,
quoniam cum tam gravi Venerabilium Patrum Concilii opinione Nostra congruit
sententia, Nos, commemorati Consilii mutato nomine et munerum provincia
amplificata, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum constituimus Pontificium Consilium
instrumentis communicationis socialis praepositum; cuius curae, si causa
perpendatur catholicae religionis, demandamus res cinematographicas,
radiophonicas et televisificas, atque scripta typis vel cotidie vel per
intervalla edita. Ad huius autem generis scripta quod spectat, operam Consilium
conferet, ut ea incepta suscipiantur, quae Apostolica haec Sedes in re tanti
momenti opportuna duxerit.
Praeter officii partes, quae ex commemoratis
Litteris Apostolicis
Boni Pastoris huic Consilio attributae sunt, ipsius
erit principia et normas exsequi Decreti, a Concilio Oecumenico Vaticano II
dati, de instrumentis communicationis socialis, itemque, iuxta eiusdem Decreti
art. 23, Instructionem Pastoralem, quam vocant, scriptis mandare
ad Nostrumque iudicium deferre. Quemadmodum patet, praecipua Consilii
sollicitudo in eo versabitur, ut, ad sententiam Decreti Conciliaris, locorum
Ordinarios auxilio iuvet, in Pastoralium munerum suorum exercitatione, quae ad
hanc rerum regionem attineant (Cf ibid., artt. 20 et 21). Quae vero
rationes Consilio intercedunt cum Sacris Romanae Curiae Congregationibus —
quorum potestates facultatesque nullo modo mutare hisce Litteris Apostolicis
mens est — normis regentur, Litteris Apostolicis
Boni Pastoris statutis
(Cf AAS, LI, 1959, pp. 185-186). Ut autem novis gravibusque muneribus suis
satisfacere possit, Consilium opportunis ad agendum subsidiis instruetur, atque
adiutrice opera fruetur virorum ad usum instrumentorum communicationis socialis
peritorum, quorum congruens numerus ab Apostolica Sede in Consilium ipsum
asciscetur. Ita profecto fiet, ut Pontificaum hoc Consilium, pro officio suo,
ratione servata, cum doctrina Ecclesiae cumque nostri temporis necessitatibus
consentanea, magno usui vulgandae veritati sit, adeoque populorum concordiae
conciliandae; quoniam, ut Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII monuit, si
veritati opera tribuatur, hominibus fraterno amore coniungendis ea simul
impendetur (Cf Allocutio ad sodales e Societate, quant «Association de la
Presse étrangère en Italie» vocant, habita die XXIV mensis Octobris anno
1961; AAS, LIII, 1961, p. 723). Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu
proprio datis decreta et statuta sunt, ea omnia firma et rata esse iubemus,
contrariis quibuslibet nibil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Aprilis, anno MDCCCCLXIV,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
* AAS 56 (1964), pp. 289-292
|