|
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
AD PURPURATORUM PATRUM
COLLEGIUM
DE LOCO PATRIARCHARUM ORIENTALIUM IN
SACRO CARDINALIUM COLLEGIO
PAULUS PP. VI
Ad purpuratorum Patrum Collegium animum Nostrum intendentes, quaedam constituere
opportunum censemus, quibus in eodem amplissimo Summi Pontificis Consilio
honoratior posthac tribuatur locus Patriarchis Orientalibus, in supremum
Ecclesiae Senatum allectis. Itaque, derogantes quantum opus est canoni 231 § 1
Codicis Iuris Canonici, Nostris hisce Litteris motu proprio datis, ea quae
sequuntur decernimus.
I.
Patriarchae Orientales, qui in Patrum Cardinalium Collegium relati fuerint,
ordini Episcopali eiusdem Collegii accensebuntur.
II.
Hi tamen, cum suam
Patriarchalem sedem retineant, nullius dioecesis suburbicariae titulo augebuntur
nec ad clerum Urbis pertinebunt.
III.
Lex de qua supra (nn. I et II) ad eos
etiam Cardinales spectat, qui nunc officio Patriarchali in Oriente potiuntur.
Qui propterea, amisso titulo in Urbe, ex ordine Presbyterali ad ordinem
Episcopalem ipso iure transferuntur, et in eodem obtinent locum iuxta normas,
quae subeunt.
IV.
In Cardinalium Collegio priores locos ordinatim obtinent
Decanus et Subdecanus; quos proxime sequuntur alii Cardinales Episcopi, qui
dioecesibus suburbicariis vel praesunt vel ab ipsis titulum sumunt. Hae enim
dioeceses, ad historiae fidem, peculiari modo cum Urbe Roma, Nostri episcopatus
sede, semper coniunctae sunt, cumque ea aliquid unum quodammodo effecerunt.
V.
Deinde in eiusdem sacri Collegii ordine Episcopali singularem locum obtinent,
suae dignitati congruum, Cardinales Patriarchae ex Oriente; ratione habita et
temporis et dispositionis, quibus quisque in Purpuratorum Patrum numerum
cooptatus est.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Februarii, anno MDCCCCLXV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*
AAS 57 (1965), pp. 295-296
|