 |
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
SACRO CARDINALIUM CONSILIO
DE ELECTIONE DECANI ET SUBDECANI
SACRI CARDINALIUM COLLEGII
PAULUS PP. VI
Sacro Cardinalium Consilio, cuius momentum et gravitas quantum postris hisce
diebus aucta sint neminem latet, iteratas cogitationes adhibendas hodie esse
rensemus, ut translaticiam Iuris Canonici normam immutantes novam inducamus in
successionem sive Decani sive Subdecani eiusdem amplissimi Consilii. Placet
videlicet Nobis, ut in posterum duo haec officia non iam ipso iure ii Cardinales
adipiscantur, qui antiquiores sint promotione ad aliquam Sedem suburbicariam
(cf can. 237 § 1), sed quos Collegae, dioecesium suburbicariarum Episcopi vel
harum titulo ornati, suis suffragiis ad istiusmodi munera designaverint.
Quapropter, derogantes quantum opus est canoni 237 § 1 et § 2 Codicis Iuris
Canonici, Nostris hisce Litteris motu proprio datis, ea quae sequuntur
statuimus.
I.
Primum omnium, volumus ut cum Decanus tum Subdecanus ex Cardinalibus dumtaxat
deligantur, qui Sedium suburbicariarum vel Episcopi sint vel titulum gerani; cum
hinc Cardinales Decanus et Subdecanus munera sua Romae explere debeant, illinc
vero, vi can. 238 § 1 et § 2, Cardinales Episcopi suburbicarii obligatione
teneantur residendi in Curia.
II.
Quam ob rem, ubi vacaverit officium Decanatus Sacri Collegii, Cardinales
sive Episcopi dioecesium suburbicariarum sive harum titulo decorati, iique
tantum, praesidente Subdecano, si adsit, aut antiquiore ex ipsis, e coetus sui
gremio virum eligent, qui Decanum Sacri Collegii agat; atque eius nomen ad
Summum Pontificem deferent, qui unus illud probare poterit.
III.
Hanc electionis formani quoad omnia tunc etiam servari volumus, cum
Subdecanatus officium vacaverit; quo tamen in casu, eligenti coetui Cardinalis
Decanus praeerit.
IV.
Quam sive Decani sive Subdecani eligendi rationem, de qua in nn. I, II et
III egimus, in posterum semper servari iubemus.
V.
Cardinali Subdecano iam ius posthac non competet, ut ipso facto in Decanatum
vacantem succedat, sed ut tantummodo Decani impediti vices sustineat.
VI.
Quod ad munera attinet Decani et Subdecani Sacri Collegii, his condicionibus
electorum, nihil immutandum esse censemus de normis nunc vigentibus.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contraгiis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Februarii, anno MDCCCCLXV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
* AAS 57 (1965), pp. 296-297
|