The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

APOSTOLICA SOLLICITUDO
SYNODUS EPISCOPORUM
PRO UNIVERSA ECCLESIA CONSTITUITUR

PAULUS PP. VI

 

Apostolica sollicitudo, qua signa temporum attente perscrutantes vias ac rationes sacri apostolatus increbrescentibus nostrorum dierum necessitatibus mutatisque societatis condicionibus aptare contendimus, Nos impellit, ut coniunctionem Nostram cum Episcopis quos Spiritus Sanctus posuit... regere Ecclesiam Dei (Act 20,28), artioribus usque vinculis confirmemus. Ad id Nos permovent non solum reverentia, existimatio, gratique animi sensus, quibus omnes Venerabiles in Episcopatu Fratres merito iure prosequimur, sed etiam gravissimum Pastoris universalis onus Nobis impositum, quo officio obstringimur populum Dei ad aeterna pascua perducendi. Aetate enim hat nostra, perturbata quidem et discriminum plena, sed ad salutares caelestis gratiae afflatus tantopere patente, cotidiano experimento comperimus quantum prosit apostolico officio Nostro huiusmodi cum sacris Pastoribus coniunctio, quam proinde Nobis in animo est omni ope provehere ac fovere, ne Nobis — ut alias asseveravimus — illorum praesentiae solacium, illorum prudentiae ac rerum usus auxilium, illorum consilii munimentum, illorum auctoritatis suffragium desit (Allocutio ad Patres Conciliares habita, III exacta Oecum. Synodi Sessione, AAS, 1964, p. 1011).

Consentaneum propterea erat, praesertim inter Concilii Oecumenici Vaticani II celebrationem, in animo Nostro firmiter insidere persuasionem hanc Nostram de momento ac necessitate magis magisque utendi adiutrice opera Episcoporum in bonum Ecclesiae universae. Immo Concilium Oecumenicum Nobis etiam causa fuit, cur propositum conciperemus constituendi stabiliter peculiare sacrorum Antistitum consilium, ea quidem mente, ut etiam post Concilium peractum ad christianum populum affluere pergeret larga illa beneficiorum copia, quae Concilii tempore ex arta Nostra cum Episcopis coniunctione feliciter percepta est.

Nunc autem, cum ad exitum vergat Concilium Oecumenicum Vaticanum II, opportunum advenisse tempus putamus conceptum iamdiu propositum tandem ad effectum deducendi; idque eo libentius facimus, quod catholici orbis Episcopos seimus aperte huic Nostro proposito favere, ut constat ex plurimorum sacrorum Pastorum votis, quae de hac re in Concilio Oecumenico significata sunt.

Itaque, omnibus mature perpensis, pro Nostra existimatione atque observantia erga universos catholicos Episcopos, atque ut iisdem copia detur manifestiore efficacioreque ratione participandi sollicitudinem Nostram erga Ecclesiam universam, motu proprio ac Nostra apostolica auctoritate erigimus ac constituimus hac in alma Urbe stabile Episcoporum consiliium pro Ecclesia universa, Nostrae potestati directe atque immediate subiectum, quod nomine proprio Synodum Episcoporum appellamus.

Haec Synodus, quae omnium humanorum institutorum more, successu temporis, perfectiorem usque formam assequi poterit, generalibus normis regitur, quae sequuntur.

I

Synodus Episcoporum, qua Episcopi selecti e diversis orbis regionibus supremo Ecclesiae Pastori validiorem praestant adiutricem operam, ita constituitur, ut sit:

a) institutum ecclesiasticum centrale;

b) partes agens totius catholici Episcopatus;

c) natura sua perpetuum;

d) quoad structuram, ad tempus atque ex occasione munere suo perfungens.

II

Ad Synodum Episcoporum suapte natura munus pertinet edocendi et consilia dandi. Poterit etiam potestate deliberativa gaudere, ubi haec ei collata fuerit a Romano Pontifice, cuius erit in hoc casu decisiones Synodi ratas habere.

1. Fines generales Synodi Episcoporum sunt:

a) fovere artam coniunctionem et adiutricem operam inter Summum Pontificem et Episcopos totius orbis terrarum;

b) curare ut directa ac vera notitia habeatur de quaestionibus et de rerum condicionibus, quae spectant ad vitam internam Ecclesiae eiusque debitam in hodierno mundo actionem;

c) faciliorem efficere concordiam sententiarum saltem quoad essentialia capita doctrinae et quoad modum procedersdi in vita Ecclesiae.

2. Fines speciales atque proximi sunt:

a) opportunos nuntios invicem communicare;

b) consilia conferre circa negotia, quorum causa Synodus singulis vicibus convocabitur.

III

Synodus Episcoporum directe et immediate subest auctoritati Romani Pontificis, cuius praeterea erit:

1. convocare Synodum, quotiescumque id ipsi opportunum visum erit, loco etiam designato ubi coetus habersdi erunt;

2. ratam habere membrorum electionem, de qua in nn. V et VIII;

3. statuere arguments quaestionum pertractandarum saltem sex menses, si fieri poterit, antequam Synodus celebretur;

4. decernere ut materia rerum pertractandarum iis mittatur, qui harum quaestionum tractationi interesse debeant;

5. statuere ordinem rerum agendarum;

6. praeesse Synodo per se vel per alios.

IV

Synodus Episcoporum congregari potest in coetum generalem, in coetum extraordinarium et in coetum specialem.

V

Synodus Episcoporum in coetum generalem congregata complectitur primo et per se:

1.

a) Patriarchas, Archiepiscopos Maiores et Metropolitas extra Patriarchatus Ecclesiarum Catholicarum ritus orientalis;

b) Episcopos electos a singulis Conferentiis Episcopalibus Nationalibus, ad normam n. VIII;

c) Episcopos electos a Conferentiis Episcopalibus plurium Nationum, constitutis scilicet pro iis Nationibus quae propriam Conferentiam non habent, ad normam n. VIII;

d) his accedunt decem viri religiosi qui partes agunt Institutorum Religiosorum Clericalium, electi ab Unione Romana Superiorum Generalium.

2. Intersunt coetui generali Synodi Episcoporum etiam Patres Cardinales Dicasteriis Curiae Romanae praepositi.

VI

Synodus Episcoporum in coetum extraordinarium congregata complectitur:

1.

a) Patriarchas, Archiepiscopos Maiores et Metropolitas extra Patriarchatus Ecclesiarum Catholicarum ritus orientalis;

b) Praesides Conferentiarum Episcopalium Nationalium;

c) Praesides Conferentiarum Episcopalium plurium Nationum, pro iis Nationibus constitutarum quae propriam Conferentiam Episcopalem non habent;

d) tres viros religiosos qui partes agunt Institutorum Religiosorum Clericalium, electos ab Unione Romana Superiorum Generalium.

2. Intersunt coetui extraordinario Synodi Episcoporum etiam Patres Cardinales Dicasterfis Curiae Romanae praepositi.

VII

Synodus Episcoporum in coetum specialem congregata complectitur Patriarchas, Archiepiscopos Maiores et Metropolitas extra Patriarchatus Ecclesiarum Catholicarum ritus orientalis, necnon eos qui partes agunt sive Conferentiarum Episcopalium unius vel plurium Nationum, sive Institutorum Religiosorum, ut in n. V et n. VIII statutum est, qui tamen omnes ad regiones pertineant, pro quibus Synodus Episcoporum convocata est.

VIII

Episcopi, qui partes agunt singularum Conferentiarum Episcopalium Nationalium, ita eliguntur:

a) unus pro unaquaque Conferentia Episcopali Nationali, quae constet non plus quam 25 membris;

b) duo pro unaquaque Conferentia Episcopali Nationali, quae constet non plus quam 50 membris;

c) tres pro unaquaque Conferentia Episcopali Nationali, quae constet non plus quam 100 membris;

d) quattuor pro unaquaque Conferentia Episcopali Nationali, quae constet plus quam 100 membris. Conferentiae Episcopales plurium Nationum eligunt eos, qui suas partes agunt, secundum easdem normas.

IX

In eligendis iis, qui partes agunt Conferentiarum Episcopalium unius vel plurium Nationum et Institutorum Religiosorum in Synodo Episcoporum, summopere ratio habenda est non solum ipsorum scientiae et prudentiae generatim, sed etiam cognitionis, ad theoriam et ad praxim quod attinet, materiae de qua Synodus pertractabit.

X

Summus Pontifex, si ei placuerit, auget numerum membrorum Synodi Episcoporum, addendo sive Episcopos, sive religiosos sodales qui partes agunt Institutorum Religiosorum, sive denique ecclesiasticos viros peritos, usque ad quindecim centesimas partes universi numeri membrorum, de quibus in nn. V et VIII.

XI

Cum coetus concluditur, cuius causa Synodus Episcoporum convocata est, desinunt ipso facto sive compositio personarum eiusdem Synodi, sive officia et munera quae ad singula membra qua talia pertinent.

XII

Synodus Episcoporum habet secretarium perpetuum seu generalem, cui congruus adiutorum numerus destinatur. Praeterea quilibet coetus Synodi Episcoporum habet suum secretarium specialem, qui in officio suo permanet usque ad eiusdem coetus terminum.
Tum secretarius generalis tum secretarii speciales a Summo Pontifice nominantur.
Haec decernimus et statuimus, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI

 

* AAS 57 (1965), pp. 775-780

 

top