Altissimi cantus domini, Dantis Aligherii hic annus saecularem celebrandam
vehit memoriam, cum septimum plenum decurrat saeculum, ex quo is Florentiae, in
urbe etiam aliorum expeditorum et praestantium ingeniorum generosa altrice,
natus est.
Ut par et aequum est, cumprimis Italica gens multiplici obsequio, aemula
certatione poetarum suorum maximum, litterarum suarum decus lucidissimum,
reveretur et commemorat, cum eloquii sui is auctor sit princeps et, quemadmodum
humanitatis suae formam et habitum expresserit et finxerit, ita per aetates
provide eius servator et custos exsistat.
At vero aliae quoque haud paucae ad christianam humanitatem conformatae
nationes horum sollemnium participes esse volunt, et Dantis nomen, quod ubique
terrarum immortalis gloriae fama manet perpetuoque manebit, nunc vero quasi fax
in editiore elata loco magis magisque fulget.
In huiusmodi autem exhibendo laudis honore Catholica Ecclesia praesens adsit,
plane oportet. Etenim inter viros gloriosos eum numerat, virtute et sapientia
praeditos, in peritia sua requirentes modos musicos, pulchritudinis studium
habentes (1).
In praeclaro choro christianorum poetarum, ubi eminent Prudentius, S. Ephraem
Syrus, S. Gregorius Nazianzenus, S. Ambrosius Mediolanensis Episcopus, S.
Paulinus Nolanus, S. Andreas Cretensis, Romanus Melodes, Venantius Fortunatus,
Adamus a S. Victore, S. Ioannes a Cruce, aliique recentioris aetatis non pauci,
quos universos recensere longum est, Dantis aurea cithara, harmonica cinyra miro
concentu resonat granditate rerum, puritate affiatus et spiritus, nervis
summae elegantiae coniunctis, praestantissima.
Quare vestigiis insistentes
Decessoris Nostri Benedicti XV, qui, saeculo VI vertente ab obitu Dantis
Aligherii, Epistolam Encyclicam, a verbis « In praeclara summorum » (2) incipientem, edidit, Nos quoque volumus perillustri Poetae observantiae
significationem tribuere. Idque non tantum ut ei vertat gloriae hisce in
fugacibus commemorationis adiunctis, quae cursui temporis interseritur et mox
tempore obruitur, sed quodam modo ut eam in aevum perpetuet, non quasi erecto ex
lapide vel aere silenti et gelido monumento, sed potius expresso fonte
perennibus fluente venis, tum eius in laudem, tum in profectum egregiae spei
iuvenum. Hi alii post alios quasi in disciplinam eius traditi et tanti
praeceptoris facti alumni, idonei fient ad eiusdem memoriam eiusdemque opus
collustranda, idque ita praestabunt, ut ipsius poesis iugi vere in litterarum
republica viridet, ipsius humana et christiana sapientia in doctrinarum et
artium optimarum studiis novis viribus apud Italos convalescat, secundum maiorum
instituta et mores, qui iure meritissimo Dantem Aligherium vivi sui sermonis
patrem venerantur.
Hac de causa, moderatoribus Academici Instituti, quorum id
interest, consentientibus, constituimus magisterium seu cathedram Dantis
Aligherii studiis provehendis in magno illo Athenaeo, ad quod fel. rec. Decessor
Noster Pius XI tantas sollicitudines curasque contulit, quodque Romani
Pontifices, eum subsecuti, et Nos ipsi, semper, at quam maxime cum Mediolanensium Archiepiscopus essemus, singulari observantia, pari benevolentia
affecimus. Loquimur de Mediolanensi studiorum Universitate a Sacratissimo
Corde. Motu proprio igitur Nostroque incepto decernimus, ut ea magisterio seu
Cathedra Dantis Aligherii studiis amplificandis exornetur.
Ad cogitationem
quidem laetitiae plenam adducimur fore, ut id, quod constitui iubemus, palam
obtestetur singularem cultum, quo Nos prosequimur Divinae Comoediae cantorem, et
quem volumus numquam sopita flamma accendi et vehementius ali in studiosa
iuventute, quae in illo Athenaeo ad
optimas disciplinas et
artes instruitur. Exsistent — haec Nobis spes arridet — inde alumni acumi ne
ingenii et pietate spectabiles, qui idonei ipsi erunt, ut hanc philologiam
olim profiteantur, unde omnes illius aureae fodinae divitiae eruantur, eaeque
amatoribus sciendi patescant et novum reflorentem virorem parent litteris
earum quae nostrae succedent aetatum.
Quaesierit fortasse quispiam, curnam
Catholica Ecclesia, adspectabilis eius Capitis arbitrio et ope, ita memoriam
recolere, ita praedicare Florentini poetae gloriam contendat. Facilis et
prompta responsio est: quia Dantes Aligherius praecipuo iure noster est: noster,
scilicet catholicae religionis, quia in Christum totus spirat amorem; noster,
quia Ecclesiam valde dilexit, cuius decora cecinit; noster, quia in Romano
Pontifice agnovit et veritus est Christi in terris Vicarium.
Nec piget
meminisse eius vocem elatam et asperam sonuisse contra nonnullos Romanos
Pontifices, et acerbe reprehendisse ecclesiastica Instituta virosque, qui
Ecclesiae administri et legati fuere. Absit, ut silentio transeamus hac ex parte
eius indolis propensionem, hanc eius operis faciem, cum probe noverimus, qualis
et quanta fuerit animi eius aegrimonia, quae quidem talis fuit, ut durioribus
certe flagris in Florentiam, dilectissimam suam patriam urbem, non parceret.
Procul dubio arti eius et in rebus civilibus animi concitationi benigna
indulgentia concedenda est, quam quidem ufficium iudicis et correctoris, quod
sibi vindicat, ipsi conciliat, praesertim cum lamentabilia vitia carpit.
Ceterum
cognitum perspectumque est, huiusmodi animosi spiritus habitus numquam
labefactasse firmam eius catholicam fidem et erga Sanctam Matrem Ecclesiam
amantis filii studiosam voluntatem.
Dantes noster est: liceat Nobis iterare
iusti affatus sententiam, id asserentibus minime, ut ambitiosi et immodici
amoris causa tanto de tropaeo gloriemur, quin potius ut ipsi moneamur officio
nos teneri, talem eum agnoscendi, et explorandi in opere eius inaestimabiles
divitias ad christianae intellegentiae vim sensumque spectantes, cum persuasum
id Nobis habeamus tantummodo eos, qui summi poetae religiosi animi secreta
penetralia rimantur, posse miros in poemate absconditos spirituales thesauros
alto sensu comprehendere et pari gustu libare.
Quod prorsus exigi e genere ipso poematis
Dantis Aligherii manifestum apparet. Quodlibet enim poema, huiusmodi nomine
dignum, virtute quam catharsim vocant, verae artis veraeque poesis propriam,
erigit extollitque animos ad nova et fortia cogitanda ac sentienda. Haec autem
elatio et granditas, quae in Divina Comoedia singularis et amplissima elucet, e
religioso sensu ac nominatim e catholica fide scatere et prosilire intellegitur.
Profecto fides, quae come stella in cielo in me scintilla (3), cuiusque ita
is possessionem obtinet, ut hae nihil maioris faciat... questa cara gioia /
sopra la quale ogni altro ben si fonda (4), hoc poesis templum, itidem fidei
templum ab imo fundamine ad fastigia cunctis eius in partibus luce et calore
implet. Quare ab ipso, a quo conditum est, sacrum poema appellatur: Se mai continga che 'l poema sacro, / al quale ha posto mano e cielo e terra, / sì che
m'ha fatto per più anni macro, / vinca la crudeltà che fuor mi serra / del bello
ovile ov' io dormi' agnello, / nimico ai lupi che li danno guerra; / con altra
voce omai, con altro vello / ritornerò poeta, ed in sul fonte / del mio battesmo
prenderò ' l cappello (5).
In praesens liceat Nobis expletam et cumulatam delectationem ostendere, quod in
cnsummationem voti ae praesagii Dantis Aligherii
feliciter Nobis datum fuit, id agere, ut in baptisterio del mio bel San
Giovanni (6), ubi sacro ablutus lavacro christianus evasit et Dantes vocatus est,
Patribus Oecumeniei Concilii Vaticani II magno adstantibus numero, laureae auratae coronae intersereretur ex auro Christi monogramma, a Nobis dono missum, in
christiani orbis pergratum obtestandum animum, quod ipse mire cecinit la verità
che tanto ci sublima (7).
Laurus, qua caput
Dantis Aligherii redimitum est, Italiae et totius humani generis decoris et
ornamenti, numquam aruit ac palluit. Verumtamen decebat eam nova fronde augeri,
cum is ob granditatem ingenii et operis appellationem sibi mereret poetae ad
cunctas pertinentis gentes seu oecumenici, perillustris, adsiduo studio et
auditione perquam digni.
Poema Dantis Aligherii nimirum universale est: immensa
qua latitudine patet, amplectitur caelum et tellurem, aeternitatem et
tempora, Dei mysteria hominumque casus, sacram doctrinam et profanas
disciplinas, scientiam e Divina Revelatione et e rationis lumine haustam,
ipsius usu et experientia cognita et historiae memorias, aetatem, qua ipse
vixit, et Graecas Latinasque antiquitates; ac denique mediae aetatis id monumentum, quo nullum significantius perstat, plane permanet. Quodsi eius
sententiam et argumentum spectaveris, prorsus videbis ibi captos fructus esse ex
Orientalium sapientia, ex « λoγω » Graecorum, e Romanae humanitatis cultu, et
divitias congestas esse capitulatim e christianae religionis dogmate et legum
praeceptis, qualia praecipui elaborarunt doctores. Dantes Aligherius in
philosophia Aristotelis assecla, Platonis in mentis propensione ad exemplares
rerum rationes contemplandas, S. Augustini in historiae vi et notione, in
theologia S. Thomae Aquinatis firmus et fidelis est alumnus, ita ut opus eius,
praeter alia, veluti Summae Theologiae Angelici Doctoris speculum sparsis
exhibitum fragminibus sit. Quod quidem universe et generatim verum est; aeque
tamen verum est haud leviter ipsum moveri auctoritate S. Augustini, S.
Bernardi, Victorinorum, S. Bonaventurae, neque exsortem esse apocalyptici
cuiusdam tactus Ioachimi a Flore Abbatis, cum soleat ad nova dilucula vel ad
res, quae, non natae, futuri gremio continentur, sese praetendere.
Divinae
Comoediae finis apprime in actione versatur atque eo contendit, ut immutet et
convertat. Cui non solum reapse praestitutum est, ut esset panctis carminibus
pulchra, praeceptis morum bona, sed quam maxime ut radicitus hominem excuteret eumque eveheret, a perturbatione ad sapientiam, a noxis ad sanctitatem, ab
angoribus ad felicitatem, ab horrifica consideratione inferorum locorum ad
Paradisi beatitates. Hoc summus vates in epistula Cani Grandi de la Scala data
probe confirmat: Finis totius et partis esse posset et
multiplex, scilicet propinquus et remotus; sed, omissa subtili investigatione,
dicendum est breviter quod finis totius et partis est removere viventes in hac
vita de statu miseriae et perducere ad statum felicitatis (8).
Quae cum ita sint,
Divina Comoedia nuncupari potest itinerarium mentis ad Deum, a tenebris
inexorabilis reprobationis ad purificae emendationis lacrimas, et, gradatim, de
claritate luminis in lucentiorem luminis claritatem, de flammanti ad
flammantiorem amorem sursum usque ad Fontem lucis, amoris et sempiternae
dulcedinis: Luce intellettüal, piena d'amore, / Amor di vero ben, pien di
letizia, / letizia che trascende ogni dolzore (9).
Poesis rationes revera
exhibentur veluti certa documenta et monita, ut ad Deum ascendatur. Natura
rerum et supernaturalium rerum ordo, veritas et errores, peccatum et gratia,
bonum et malum, opera hominum et effectus opera eorum consecuti conspiciuntur, existimantur, perpenduntur coram Deo atque in aeternitatis prospectu
patescunt. Adscensus autem hic, secretiora usque et maiora petens, epicum
carmen fit interioris vitae, epicum carmen caelestis gratiae, epicum carmen
usus et experientiae mysticae, multiformis virtutis; fit theologia mentis et
theologia cordis.
Voragines poenis mulctatorum vitiorum, regna serena, ubi omni
labe animae absterguntur, arduae celsitudines, quibus multigenae viae ad
sanctitatem ducentes attolluntur, et ii, qui sanctitatis perinsignia exemplaria
exstiterunt — qualia laudis praeconia S. Francisco, S. Dominico, S. Petro
Damiani, S. Benedicto a Nursia, S. Romualdo, S. Bernardo contexta sunt! —
omnia haec in verticem adipiscendum scandunt. Ei nempe qui salutarem
significationem centum canticorum deprehendat, hi centum sunt gradus scalarum,
quales in somnio Iacob conspexit, quae ab imis iacentibus locis usque ad
Sanctissimae Trinitatis lucem conscendunt. Praevia supremo harum gradui, a S.
Bernardo compellata, ut novo et imperito peregrino in postremo eius voto
explendo advocata propitia faveat, Deipara Virgo Maria stat.
Nimirum Florentino
poetae Maria, il nome del bel fior ch'io sempre invoco / e mane e sera
(10), ea,
che là su vince, come qua giù vinse (11), supernorum munerum apparet administra;
fulgida caeli porta, interiecta spatia inter Creatorem et creaturas submovet
praebetque accessum ad Christum et ad Supernum Verum contuendum: Or questi, che
da l'infima lacuna / de l'universo infin qui ha vedute / le vite spiri tali ad
una ad una, / supplica a te, per grazia, di virtute / tanto, che possa con li
occhi levarsi / più alto verso l'ultima salute. / Ed io, che mai per mio veder
non arsi / più ch'i fo per lo suo, tutti miei preghi / ti porgo, e prego che non
sieno scarsi, / perché tu ogni nube li disleghi / di sua mortalità co' preghi
tuoi, / sì che , 'l sommo piacer li si dispieghi (12).
Actor primarum partium ipse
poeta est, qui imago fit humani generis, quod, adsiduae allegoriae velamine
obtento, eo perducit, ut admissa sua agnoscat et rectum virtutis iter rursus
capiat, ut se sinat collustrari, purificari, ut tandem cum summo Vero summoque
Bono coniungatur, cohaereat.
Divina lex data est hominibus, ut, ei
obtemperantes, felicitatem sive huius terrestris vitae, sive sempiternae, quam
affectant, attingant, sectando verum bonum, quod rectum amorem inspirat,
fugiendo malum, detorti amoris, cupiditatis et nequitiae scaturiginem.
Patet
quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus,
quod fere divinum est iuxta illud « minuisti eum paulo minus ab Angelis » (Ps.
VIII, 6) liberrime atque facillime se habet (13).
Haec pax, quae homines privatos,
familias, nationes, humanam consortionem attingit, pax interior et exterior,
pax singularis et publica, tranquillitas
ordinis conturbatur et quatitur, quia pietas et iustitia despicatui ducuntur.
Idcirco, ut ordo et salus restaurentur, ad consorti foedere annitendum vocantur
Fides et ratio, Beatrix et Vergilius, Crux et Aquila, Ecclesia et Imperium,
expergefacta conscientia condicionis, qua homines in terris collocati sunt,
dum universum praedicatur nuntium, obscurum quidem at certum, novi exorituri
saeculi. Et caelum tellusque conspiranter hoc Evangelium pacis resonant. Sane
pacis poema Divina Comoedia est: lugubre canticum pacis perpetuo amissae in
inferis locis; dulce canticum pacis, ad quam spes suspirat, Purgatorium est;
Paradisus vero praeclarum epinicium est pacis plene perpetuoque possessae.
Divina Comoedia item templum sapientiae et amoris exstat, sapientiae scilicet
spirantis amorem et amoris redolentis sapientiam. Quis infitietur divini poetae
versus erga homines amore flagrare, unde praesens et efficax monitio
proficiscatur, ut quavis in vitae condicione et statu meliores fiant et ad metas
iis a providentissimo Deo statutas dirigantur?
Ex quo sequitur, ut poema cunctam
rem socialem salubriter emendandam curet, asserta libertate, quae vindicet a
servitute nequitiae, quaeque impellat ad inveniendum diligendumque Deum in aeque
utendis eius donis, sive ad historiam, sive ad omnigenos vitae adspectus
pertinentes, cum Dantes profiteatur humanarum rerum aestimationem et
comprehensionem, cuius praecipuas notas congruenter explanandas esse opinamur.
Haec apud summum vatem e formula disciplinae S. Thomae Aquinatis originem ducit
et eorum distinguitur insigni, qui omnia in bonam partem vertere student. A
certis rationibus proficiscitur, scilicet Gratia non deleri naturam, sed
sanari et perfici, atque personam esse nomen dignitatis (14). Adversis vestigiis
stat contra nonnulla ascetica vel mystica praecepta, quibus videbatur
contemptum mundi omnibus esse expetendum, utpote unam perfectae formam vitae.
Apud Dantem Aligherium cuncta quae praesto sunt homini bona, quae ad
ingenium, ad mores, ad sensum animi, ad eruditionem et doctrinam, ad humanum
civilemque attinent cultum, non solum approbantur, sed etiam laudibus extolluntur. Hoc autem magnopere
refert animadvertere iis bonis aestimationis locum dari et honorem tribui, dum
ipse in divina se mergit, ubi caelestium rerum contemplatio potuerat terrestria
elementa protenus vacua et inania facere. Quin etiam eius humanitas ibi plenius
definitur et in gurgite divini amoris perficitur; etiam in sinu rutilae
immensitatis caelorum is sentit se teneri anxio nuntio veritatis et bonitatis,
quod ab ipso infra praestolatur remotissimum infelicis telluris nostrae punctum,
l'aiuola che ci fa tanto feroci (15).
Ad Graecam Romanamque autem antiquitatem
quod spectat, ipse in sententia manet eam praemunivisse providas christianae
religioni vias atque huic saepenumero suffecisse allegorias, secus ac renatarum,
ut aiunt, artium aetate, vel potius saltem apud multos illius aevi evenit, a
quibus hominum bona perpendebantur, posthabita ratione Dei; atque adeo
humanitas in ethnicorum instituta moresque tunc flectebatur, et pelagiana
inficiebatur vitiositate.
Leviter et in transitu liceat eius doctrinam de re
politica attingere.
Duae potestates, Ecclesia et Imperium, a Deo ordinatae
sunt, ut homines ad felicitatem assequendam dirigant, altera ad caelestem,
altera vero ad terrestrem; quemadmodum felicitates huiusmodi inter se
distinctae sunt, quamvis haec illi subiecta, ita suo in complexu et ambitu
altera alterius voluntati non paret atque ambae liberae sunt, ita ut sacrarum et
profanarum rerum vitetur confusio. Verumtamen eaedem debent mutuum sibi
adiumentum praebere, quod quidem in rebus fidei et morum est Summo Pontifici
Imperatoris pronum obsequium; utraque autem rei christianae publicae commodo
inservit.
Ecclesiae libera et expedita sarcina inutilis fastus, expers saecularium curarum, tota contentione vacat veritati serendae et fructibus eius
maturandis: Non vi si pensa quanto sangue costa / seminarla nel mondo, e quanto
piace / chi umilmente con essa s'accosta (16).
Quod certe longe abest ab instituto,
quod Marsilius Patavinus invexit et hac
aetate increbruit, ponens Civitatem ab Ecclesia funditus esse seiungendam.
Imperatori munus deputatur, quod potissimum morale est, cum eo tendat, ut
iustitia superior discedat, et cupiditas, perturbationis et bellorum causa,
cohibeatur. Ex quo sequitur, ut necessaria universalis monarchia esse videatur.
Haec — propriis mediae aetatis sententiis et verbis adumbrata — prorsus exigit,
ut supernationalis potestas antistet, qua in populorum pacis et concordiae
tutelam unica lex imperet. Divini poetae praesagium minime est commenticium et
fallax, quemadmodum aliquorum iudicio videri possit, cum hac aetate regestam
quandam invenerit formam in Nationum Coniunctarum Coetu amplo provisu et
benefacto, quod ad societatis humanae gentes pertinere conetur.
Facere non possumus, quin etiam celeriter id attingamus, quasnam rationes
religionis veritas et poesis inter se habeant, ut maiore in lumine ponamus,
quomodo huiusmodi necessitudo in Divina Comoedia ad rem deducatur, ac paucis
absolvamus de arte poetica, qualis haec Danti Aligherio fuerit, cum maxime etiam
id multis de causis poscatur, ut poesis et universa, et singulatim cum religione
coniuncta, refloreat.
Ioannes a Vergilio Dantis sepulchro epitaphium condidit, quod hoc personabat
elogium: « Dantes theologus, nullius dogmatis expers, / quod foveat claro
philosophia sinu ».
Ab hoc viro honestatus est is apprime nomine theologi, cui tamen praepolluit
appellatio summi poetae, qua ipsum consalutaverunt saecula, consensu haud sero
facto unanimi; et divina nuncupata est eius Comoedia.
Uterque honoris titulus apte ei congruit. Attamen non est existimandus poeta,
quamvis theologus, sed potius renuntiandus est altissimi cantus dominus, etiam
hac causa, quod theologus emersit mentis celsitate praeditus.
Poesis eius dignitas, magnitudo, eximiae laudes adeo evidenter patent, ut
nequaquam ad has probandas contortioribus argumentationibus opus sito Aetherius
montis apex, per tantam temporum fugam erodentibus aquis indemnis, fusis et
loquacibus disceptationibus non indiget, ut innotescat: satis est veloci
oculorum obtutu eum adspicere.
Satius est, quemadmodum fuit dux Vergilius Danti, ita Dantem quam plurimis
possit esse alterum Vergilium, in sacrario artis, praesertim poeticae,
mystagogum. Hoc autem flagrantioribus votis percupiendum est nostra aetate, qua
spiritualis vitae regressus haud raro respondet in re oeconomica et in
technicorum disciplinis progressioni. Ars inopia laborat: quoties ea apprime ad
tenuia et ex uno angulo visa perfertur, ad ea quae in uniuscuiusque opinione
nimis sunt posita, Manichaeorum, ut ita dicamus,
ritu, despicante rerum
naturam adducitur, ad cynicorum cachinnos, ad vitiorum descriptiones et
elationes convertitur et, ad poesim quod attinet, tantum lyrica admittit vel
quam maxime praeoptat, exceptionibus et angustiis positis, quae steriles sunt,
nedum necessariae evadant.
Sunt qui ex philosophiae placitis, quae ipsi
invexere vel secuti sunt, consectaria inferentes, inter versus et prosam
orationem negent esse discrimen; sunt alii qui, licet discrimen istiusmodi
asseverent, poesi agnoscant indolem lyricam ad commovendum animum aptam et ex
ea petant tantum eloquium, quod affectus et contuitus ingenii promat, cum contra
orationi metro solutae adiudicent logice enucleatas rationes et quae descripta,
scienter definita, in re sita excogitantur.
Liquido patet intus in penetrali
animi posse inveniri, unde poesis sibi sumat carminum argumenta. At vero, cum
dimittit vel in contemptionem adducit rationaliter cogitandi vim, numquam
pervenit ad quidquam, quod sit logicum, perspicuum, visu tactuque manifestum;
atque adeo enascitur gracilis, subobscura, ampullis suffulta verborum et
pectoris prodit affectus, qui in vacuos languores evanescunt.
Quodsi poetica
constructio magnae mensurae reddatur, nequaquam hanc ob rem minoris ducenda
est. Apud veteres formae, quae summos obtinebant numeros, epicum poema et tragoedia erant. Illi Plato palmam deferebat, huius vero Aristoteles
(17), qui
praestantissimorum artificiorum fastigium ibi situm esse arbitrabatur.
Iudicii
autem notas, in gradata pulchritudine et perfectione, quae obtinenda erat,
metienda, e psychagogia quam maxime ii petebant, scilicet ex explicata potentia,
quam auctor sibi proposuerat animos efficaciter, convenienter, late ducendi.
Hanc etica, quidem artis regulam et Horatius
praescribit, quae prateriri non possit: Non satis est pulchra esse poemata;
dulcia sunto: / Et quocumque volent animum auditoris agunto (18).
Quae omnia
adipisci licet proprio poesis eloquio ac potissimum ea facultate, prorsus
arcana, et fortasse numquam satis percognita, quam instinctum inflatumque
divinum dicimus. Minime hic deturbat despicitque rationem, sed potius alium cognoscendi modum, alium potiundi rebus iter constituit, et cum his detegit
necessitudines, quas illa non intuetur. Eget autem ars ratione in tumultuosa
navitate, antegrediente instinctus inflatusque scintillationem, quae cuncta
posthac incohata collustrat, placat, simplicia efficit; eadem protenus eget in
subsequenti operis consummatione, perficienda nimirum cum peritia et ingenio,
ut cum aliis animi status et habitus communicetur, non solum suscitatis ideis,
imaginibus, affectibus, sed absoluta quoque vitali variorum diversorumque
elementorum moderatione et concentunamque scribendi recte, sapere est et
principium et fons (19).
Huc accidit, ut necessario egignendum sit profluens
quidpiam, veluti magnetica vis, positu et vafra verborum iunctura, euphonia,
rythmo: Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os / Magna sonaturum, des
nominis huius honorem (20).
Iam vero apud Dantem Aligherium prorsus ignea vis, instinctus inflatusque est causa, cur eius opus animetur et ad miram celsitatem
extollatur in amplectendo veluti exstantium rerum pelago: ... I' mi son un, che
quando / Amor mi spira, noto, e a quel modo / ch'e' ditta dentro vo
significando (21).
Ibi omnia pangendi carmina genera coalescunt: sunt sane illic
epicum, lyricum, didascalicum, satyricum, dramaticum, et quidem utrumque, sive
statuarium, sive motorium; idque fit copulando continenter varia, variando
multiplicia, servata splendida architectonicae unitatis cohaerentia. Omnes autem
resultare iubentur sensus animi, vocisque soni: blandiloqui et bellicosi, maesti
et hilari, fastidiosi et admirationis pleni, spirantes iram,
terrorem, metum, amorem, obsecrationem, adorationem, mellifluum risum, summae
beatitatis laetitias promentes.
Suo usus singulari scribendi genere, summus
poeta concinit ea quae implicatiora et elatiora in vivis sunt, mysteria Dei et
hominum cogitata, altitudine praestantiora. Tum magnum quiddam et mirabile
apparet scaturigo illa, quae tam amplum eloquii flumen profundit, cum
recogitatur ipsum Italicum usurpare sermonem, tunc veluti pupulum et rudem,
prima eloquii tentamina expertum. Qui nempe sermo pane orzato ... e sole novo
(22) ingenio eius quod ita describit: da mia natura / trasmutabile son per
tutte guise (23), veluti tractabile instrumentum praesto est, ut exprimat alias
nobili cum gravitate, alias populari quadam cum rusticitate, alias vehementer,
alias blande, multigeno colore et modulamine quidquid affectus animum eius movet vel mentem eius in contemplationem rapit, iracundias et amoris impetus,
vituperationes et laudes, sempiterna poena damnatorum convicia et sanctorum
caelitum preces, visiones, somnia, praesagitiones, consilia, philosophiae
acumina, cacumina theologiae.
Hac theologiae posita mentione, profertur
quaestio, quae ad eam pertinet. Nonnulli existimatores asseveraverunt Divinae
Comoediae poeticam naturam abesse, quotiescurnque et ubicumque theologia
imbuta sit. Alii prorsus in diversam abeunt sententiam, pro explorato habentes
indidem eam eminere et enitescere meridiana luce, omnino sua. Ab horum iudicio
non dissentimus rationibus innixi, tum generatim, tum singulatim ad id genus
causam attinentibus.
Quis infitietur religionis sensum, religionis veritates, ex
finito ad Infinitum salientia vota, fuisse et semper esse fontem aquae, quam
alta poesis vena promat? Nonne haec ceteris forma est praestantior et purior?
Quotiescumque oratione, cuius maximam partem sibi vindicat, — mavult canere
quam loqui, coloribus pingere quam argumentari, et mavult in perorando sculpere
— haec re mystica partos effectus, investigatos Gratiae motus, exstasim,
quotiescumque sese ad supremam Pulchritudinem se extollit, ad Bonum Verumque,
quod supra humanum intellectum excedit, cui enarrando vieta cedit fandi
facultas, alla eterna luce / che, vista, sola e sempre amore accende (24), tum
divinae bonitatis fit donum loculentissimum, eius gloriae repercussa imago:
apparet nempe ... giorno a giorno / essere aggiunto, come quei che puote / avesse il
ciel d'un altro sole adorno (25).
Re quidem vera homines, quorum vitae
ratio in contemplatione est posita, prae ceteris religiosi, imprimis poesis
magno nomine dignae, petitores sunt; et ad hanc quod attinet, splendidi
exempli specimina vaticinia prophetarum et davidici psalmi universe iudicata
sunt.
Profecto inter mysticos et inter veros poetas, quin etiam communiter inter
liberalium artium artifices, quarum poesis procreatrix et parens esse videtur,
secreta cognatio intercedit. Etenim poeticum donum in tenore rerum naturalium
prophetico et mystico dono in tenore supernaturalium rerum respondet; utrique cum exseritur, similis est psychologicus cursus et processus; utrumque petit
abditius animi habitaculum, apicem spiritus, medium cordis locum, ubi priores
Deum adesse sentiunt, alteri autem, quantumvis non penitus intellectam, at
suspectam, et contuitu quodam coniectam praesentiam percipiunt muneris, quod « speciei generator
» (26) constituit.
Oblatam occasionem nunc adipiscimur,
adhortandi, ut religiosae poesi studeatur, sive choricae, musices numeris ad
ornandae, quae in se colligat multitudinis sensum, in interpretandis veris
naturae rerum vocibus, in celebrandis sacris sollemnibus et magnis eventibus,
qui laeti vel maesti abeunt, sive poesi in apricum proferenti serta animi cum
Deo colloquia, qui ei aperit fontem vitae et super eius naturam excedit.
In
Christum nimirum credentes, quibus fidei gratia Verbum vitae magister et
paedagogus habitat in corde, artem verborum ad sonum exquisitorum, licet
simplicem et inornatam, singulari iure suam esse deputare licet. Proinde eam
exerceant velut arabilem campum, suspicientes in Dantis Aligherii exemplar,
quod ultra difficile progredi possit, iis quoque quas proferimus habitis
rationibus.
Si in coniunctionem eorum, quae ad doctrinam et eorum quae ad poeticae artis
principia, in ipsius opere pertinent, consideratio intendatur, est sane, quo
perspicue appareat mutuum foedus ibi idoneum et validum exsistere. Utrumque
elementum minime inordinate appositum est, quamvis uni alterum sit subiectum,
sed potius utrumque animantem apteque concinnatam conformationem constituit,
haud secus atque in hominis corpore ossa et carnis involucrum: quocirca si alterum cadit, alterum quoque se a lapsu non sustinet; nam pulchritudo ex una
compactione consistit.
Praeterea utrimque inter theologiam philosophiamque ac
pulchritudinem ibi conectitur mutua ratio, quae hic sita est: cum doctrinae
pulchritudo suum ornatum habitumque tum cantus dulcedine, tum figuris vel plastices figmentis praebeat, id parat communitque iter, ut illae multis sane
numero utilissima praecepta impertiantur.
Ea quae alte inquiruntur et
subtiliter pertractantur inaccessa evadunt humilioribus hominibus, qui, magna
sane multitudo, ipsi quoque veritatis appetunt panem. Verumtamen et hi
percipiunt, gustant, probe aestimant pulchritudinis efficacitatem et gratiam;
et hac via facilius evenit, ut veritas eis affulgeat eosque enutriat. Hoc sibi
statuit, hoc altissimi cantus conditor ad rem deduxit, cui pulchritudo facta
est ancilla bonitatis et veritatis, bonitas autem materia pulchritudinis.
At
vero tempus est Nos finem imponere impari praeconio laudis Danti Aligherio
tributo, ut vehementer commonefaciendo id concludamus: « Honore afficite
altissimum poetam ».
Quem omnes colant, quia ad omnes is pertinet, catholici
nominis decus, oecumenicus vates et humani generis educator: maiore autem
diligentia et constantiore sollicitudine ii qui religione, caritate patria,
vitae vicissitudinibus, studiorum cognatione ipsi propinquiores sunt.
Ii autem
qui strenuiore sunt indole non solum Divinae Comoediae, praestantissimi
operis, exemplar nocturna versent manu, versent diurna, verum etiam altius
vestigent quidquid ibidem adhuc inexploratum et obscurum manet.
Contendant
legere singuli totam, non precipites et praepetes, sed acuta sagacitate et
meditata commentatione. Quodsi variis de causis id multis contingere nequeat,
raro inveniatur quisquam, qui eius summae complexum, eximias eius
mente elucentes species, nobiliores eius partes versusque ignoret.
Compellamus
denique nostrae aetatis homines, ut suam doctrinam et eruditionem perficiant
et collustrent, tam magnae animae occursu. Siquidem saecularis memoria Dantis
Aligherii, septimo exeunte ab eius ortu saeculo, vehit ipsum ad nos, micantissimum sidus, ad quod subleventur oculi, a quo ratio itineris,
crebra
silva obscura praepediti, expetatur adversus il dilettoso monte / ch'è
principio e cagion di tutta gioia (27).
Ad Nos quod attinet, ut honoris ei
tribuatur obsequium insignibus in praesentibus celebritatibus, cupientes harum
memoriam perpetuari, incepto quodam eius cultui profuturo, ut supra diximus,
Motu proprio constituimus magisterium seu Cathedram studiis Dantis Aligherii
provehendis in Mediolanensi studiorum Universitate a Sacratissimo Corde.
Quorum omnium, quae Motu proprio decernimus, fidelem exsecutionem Venerabili
Fratri Carolo Colombo, Episcopo titulo Victorianensi, Praesidi Mediolanensis
Institutia Iosepho Toniolo, et, per eum, dilecto filio Aetio Franceschini,
Moderatori Magnifico Mediolanensis studiorum Universitatis a Sacratissimo
Corde.
Quae autem his Litteris Apostolicis, Motu proprio datis, statuimus, ea
semper valida et firma esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.