The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

FINIS CONCILIO OECUMENICO VATICANO II
COMMISSIONES QUAEDAM
POSTCONCILIARES CONSTITUUNTUR

PAULUS PP. VI

 

Finis Concilio Oecumenico Vaticano II cum allatus sit, a Decessore Nostro ven. mem. Ioanne XXIII indicto et inchoato a Nobisque continuato et concluso, ex quo praeclarissimas utilitates in catholicam rem manaturas esse nemo dubitat, Apostolico muneri Nostro consentaneum censemus, iam curas sollicitudinesque in eo ponere, ut quae in Consessu illo dignissimo sunt statuta a Nobisque promulgata, ad effectum quam primum adducantur.

Huius rei gratia, ut pro explorato habetur, condidimus sive Consilium ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia, sive Pontificium Consilium instrumentis communicationis socialis praepositum. Quod vero pertinet ad recognitionem Codicis Iuris Canonici Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII peculiarem Commissionem condidit, quae, iuxta Concilii praescripta, in opus iam incumbit.

Sed quoniam post hos constitutos Coetus, nova sacrosanctum Concilium decreta edidit, sequitur propterea, ut novi etiam Coetus constituantur, quorum studio et consilio utamur, ad normas tradendas, quibus decreta illa effecta dentur.

Quas ob causas, hisce Apostolicis Litteris motu proprio datis, haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus.

1. Idcirco ut studia perficiantur et aptae normae parentur, quibus novae a Concilio latae leges Nostra auctoritate ad effectum veniant. novas condimus Commissiones, quae post-conciliares appellabuntur.

2. Iuxta Concilii decreta, a Nobis sequentes Commissiones postconciliares constituuntur:

a) Commissio de Episcopis et de dioecesium regimine;
b) Commissio de Religiosis;
c) Commissio de Missionibus;
d) Commissio de educatione christiana;
e) Commissio de apostolatu laicorum.

3. Unaquaeque ex his Commissionibus de materia tantum aget, circa quam versabatur respondens Concilii Commissio.

4. Harum Commissionum Praeses, Praesidis Vicarii, Membra et Secretarius, iidem ipsi erunt, qui hoc munus in respondenti Commissione Conciliari obtinebant. Unaquaeque autem Commissio normis, quantum cuique congruit, regetur, quae in Ordine Concilii Oecumenici Vaticani II celebrandi statutae sunt.

5. Praeterea Commissionem, quae Centralis vocabitur, instituimus, eo spectantem, ut omnium Commissionum postconciliarium labores coordinet, illarumque propositiones, diligentissime cogitatas, ad Nos deferat.

Eiusdem insuper Commissionis erit Concilii Constitutiones et Decreta, ubi id ve1 necessarium ve1 utile visum erit, rite interpretari.

Quare ea proprio hoc nomine designabitur Commissio Centralis coordinandis post Concilium laboribus et Concilii Decretis interpretandis.

6. Huic Commissioni Centrali praeerunt, tamquam a Nobis delegati, tum Pater Cardinalis qui inter Concilium Primus erat e Consilio Praesidentiae, tum Pater Cardinalis, qui per idem tempus Praeses erat Commissionis de coordinandis Concilii laboribus.

Huius autem Commissionis Centralis Membra erunt Patres Cardinales, qui Membra erant Commissionis, quam nunc nuper commemoravimus.

7. Commissio Centralis suum habebit Praelatum, Secretarium Generalem appellatum, quem Subsecretarii praesentem adiuvabunt, eiusque vel absentis vel impediti vices praestabunt. Sive Secretarii Generalis sive Subsecretariorum officium in hac Commissione obibunt, qui eodem munere in Concilio Oecumenico fungebantur. Iidem in Commissione Centrali partem habebunt.

8. Ad Secretarium Generalem illud quoque pertinet, ut non solum omnia acta documentaque Concilii colligat et in tabulario generali disponat, sed ut etiam ea quae sint evulganda typis edat.

9. Sive Commissioni Centrali, sive singulis Commissionibus postconciliaribus praesto erunt Consultores, qui pro singulis quaestionibus, in quibus sint vere periti, proponente Praeside et approbante Summo Pontifice, a Commissione seligentur, ut plurimum, ex iis qui in Concilio Peritorum munere fungebantur.

10. Commissiones in eo omnem curam collocabunt, ut qui crediti sunt sibi labores alacriter absolvant, ita ut Concilii decreta quam primum in rem deducantur. His autem expletis laboribus, Commissiones finem habebunt.

11. Rationes autem cum iis provehendi causa, qui christiano nomine decorantur, sed ab hac Apostolica Sede adhuc seiuncti sunt, confirmamus Secretariatum ad unitatem christianorum fovendam, a Decessore Nostro ven. mem. Ioanne XXIII Apostolicis Litteris Superno Dei nutu, die V mensis Iunii, anno MDCCCCLX, conditum. Qui Secretariatus iisdem viris constabit, quibus per Concilii celebrationem constabat.

Ad ostendendam praeterea sollicitudinem, qua tenemur, erga universos homines, duos alias Secretariatus Nos ereximus, quorum alter non christianos respicit, alter vero non credentes.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 

top