 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
VERBI DEI*
SACRARUM CONTIONUM SERIES ROMAE IN BASILICA LIBERIANA
QUOTANNIS HABENDA INSTITUITUR.
Verbi Dei nuntiatio, ex illo Divini Magistri mandato: Euntes in mundum
universum, praedicate Evangelium omni creaturae (1) primum ac praecipuum
apostolici muneris officium est profecto existimandum.
In quo quidem sacratissimo Evangelio disseminato dubium non est, quin initium
quoque contineatur eius colloquii, a catholica Ecclesia cum hominibus nostrorum
dierum ineundi, quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II, nuper conclusum,
magnopere suasit. Quod colloquium, quemadmodum manifestum est, eo potissimum
spectat, ut congruens caritatisque plena responsio nostrae huius aetatis
hominibus reddatur, qui circa tot tantasque quaestiones anxii, quas ipse
mirificus doctrinarum ac rerum technicarum progressus gignit, et eorum mentibus
conscientiisque proponit, animo magis magisque cupido veritatem illam inquirunt,
quae sibi salutem et laetitiam tandem aliquando afferat.
Nunc autem Nobiscum quaerentibus qua potiore via, in hac alma Urbe, singulari
quadam ratione Nostrae pastorali sollicitudini tradita, istiusmodi colloquium
seri posset, opportunum vlsum est hic sacrarum contionum seriem iubere, singulis
annis, pro variis doctorum virorum coetibus, habendam; qui quidem, perspicuis de
causis, Romae et numero et auctoritate florent.
Quapropter, re diligenter animo considerata, decernimus, ut, quotannis, inter
quadragesimale tempus singulis diebus dominicis aut opportuniore uniuscuiusque
hebdomadae die, ab idoneo oratore graves et eruditae contiones dicantur. Ad quas
audiendas iam nunc dilectos Filios maiorem in modum advocamus, qui in Urbe ad
cultiorum civium ordines pertinent, quique vel disciplinis, ingenii cultura,
iurisque studio praestant, vel in re publica administranda, in liberisque
professionibus exercendis antecellunt.
Huius rei causa, dignam harum habendarum contionum sedem constituimus
Patriarchalem Basilicam Liberianam in Exquiliis, utpote quae, in media Urbe
sita, commodius adiri possit, illustrissimum exstet artis monumentum, omnibusque
Romanis christifidelibus sit perquam cara, cum pro more antiquitus accepto in
hoc templo imaginem Deiparae Mariae Virginis, cui nomen Salus Populi Romani,
venerari soleant.
In firmam igitur spem ingredimur fore ut, Romanis civibus hortationi Nostrae pie
respondentibus, ex instituto hoc Nostro praeclara salutis commoda in populum,
peculiari quodam modo Nobis concreditum, redundent.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Ianuarii, in Conversione
S. Pauli Apostoli, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 113-114
(1) Marc. 16, 15.
© Copyright 1966 - Libreria Editrice
Vaticana
|