ROMANAE DIOECESIS ORDINATIO AD HORUM
DIERUM NECESSITATES
APTIUS ACCOMMODATUR.
Romanae Urbis dignitatem, ad religiosam rem quod attinet, nusquam praeclarius
celebratam esse existimamus, quam illo sancti Decessoris Nostri Leonis I loco,
ubi haec legimus: Beatissimus Petrus, princeps Apostolici Ordinis, ad arcem
Romani destinatus imperii, ut lux veritatis, quae in omnium gentium revelabatur
salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet (1).
Nam, hoc posito, ad eiusdem Decessoris Nostri opinionem, Roma, quae erat
magistra erroris, facta est discipula veritatis (2), atque ad tantam gloriam
provecta est, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia,
per sacram beati Petri sedem caput orbis effecta, latius praesideret religione
divina quam dominatione terrena (3).
Quibus e gravissimis verbis, vel ut verius dicamus, sententiis iudiciisque,
ut in Romani populi Episcopos, Beati Petri Successores, ita in populum ipsum
peculiaria officia, eaque iusta et necessaria, proficisci nemo non videt.
Nihil igitur mirum si, per saeculorum decursum, praecipua illa cura apud
Decessores Nostros semper excubuit, ut Romanum gregem, sibi a Christo proprio
quodam titulo creditum, salvum sanctumque praestarent; atque adeo, divinae
doctrinae pabulo suppeditato, christianam eius fidem tuerentur et alerent; ut
videlicet numquam de hac non praedicari non posset, quod, Romae nascente
Ecclesia, Paulus Apostolus praedicavit: quia fides vestra annuntiatur in
universo mundo (4).
Cuius pastoralis industriae Summorum Pontificum cum singula specimina longum
sit per praeteritas aetates recensere, placet paucis orationem Nostram ad eos
dumtaxat percurrere, qui hoc saeculo vixerunt. De quibus hoc generatim iustum
est confirmare, eos semper, pro conversis deinceps rerum temporumque rationibus,
alacri sedulitate dioecesis suae utilitatibus serviisse: sive religiosae
pietatis sensibus incitatis, sive magis congruenter descriptis divini cultus
caerimoniis, sive morum expolita disciplina, sive paroeciarum dispositis
amplificatisque finibus.
Atque primum commemorare par est Decessorem Nostrum S. Pium X, qui
ecclesiasticam Romae iurisdictionem sub unius Cardinalis suis vicibus in Urbe
fungentis auctoritatem redegit, quique Apostolicis Litteris Etsi Nos, die
I mensis Ianuarii, anno MDCCCCXII datis (5), Officialium Vicariatus Urbis
munera, onera, potestates explanatius definiit; tum Benedictum XV, cui cordi
fuit, Apostolicis Litteris In ordinandis, die XX mensis Aprilis, anno
MDCCCCXVII editis (6), ob variatam temporum condicionem, nonnihil de memorata
Constitutione proximi Decessoris sui opportune immutari; deinde Pium XI, qui, et
post initas anno MDCCCCXXIX inter Apostolicam hanc Sedem et Italiam pactiones
Lateranenses, religiosam curationem christifidelium Civitatis Vaticanae
peculiari Vicario suo commisit; et Romanam dioecesim sua potestate invisi
iussit; et templorum numerum, paroecialibus muniis explendis, auxit; post, Pium
XII, cui hoc laudi dandum est, quod non solum novas aedes sacras exstruendas
novasque paroecias condendas curavit, sed etiam vicinarum dioecesium Tusculanae,
Portuensis et S. Rufinae, atque Ostiensis mutatis finibus, Romanae dioecesis
dicionem protendit; postremo, Ioannem XXIII, qui, praeter alia multa ad salutem
populi Romani gesta, primus Romanae dioecesis Synodum coegit, cuius acta, in
volumen collata (7), monumenta sive incensae pietatis, sive assiduae
sollicitudinis, sacro Pastore dignarum, sunt prorsus censenda.
Nunc autem, tum plurimis Decessorum Nostrorum exemplis, tum singulari
benevolentia, qua ipsi hunc Nostrum prosequimur gregem, movemur sane, ut mentem
numquam ab eius religiosis necessitatibus indagandis sevocemus, quae in dies
ingravescunt. Accedit quod Nostrarum esse partium ducimus, nihil inexpertum et
intentatum relinquere, ut huius Urbis Nostrae christifidelibus quaelibet fiat
opportunitas ad leges et praescripta efficienda, quae Concilium Oecumenicum
Vaticanum II, ante duos menses conclusum, tulit, et Nosmetipsi promulgavimus.
Nemini enim non est persuasum oportere omnino, Romanam dioecesim, cum in aliis
rebus tum vero in hac, ceteris omnibus, quae in universo terrarum orbe sunt,
exemplo praeire.
Quam ob causam, cum ad actionem vitae Nostri huius populi recte instituendam
non parum conducere opinemur aptam officiorum ordinationem, quae Nostro nomine
Nostraque auctoritate huic rei praeposita sunt, idcirco, in actis Primae
Romanae Synodi intuentes artt. 11-18 (8), haec quae sequuntur, decernimus.
I. Firma ea omnia perstare volumus quae art. 11 statuuntur de Romanae
dioecesis territorio; de ordinaria potestate Cardinalis in Urbe Vicarii eiusque
Vicesgerentis; de iurisdictione sive Vicarii Generalis in Civitate Vaticana,
sive Cardinalis Archipresbyteri S. Petri in Basilica et in Canonica;
II. Item firma permanere iubemus praescripta omnia quae artt. 12-13-14
eorundem actorum continentur;
III. Statuta vero Primae Romanae Synodi, art. 15 § 2 comprehensa, partim
immutantes, partim amplificantes, haec quae sequuntur praescribimus:
1. Romanae dioecesis territorium, Cardinalis Vicarii iurisdictioni obnoxium,
in quinque partes dividi iubemus: quarum primam illa regio constituet,
quae intra antiqua moenia continetur, quamque centrum historicum
populariter appellant; ceterae autem territorio illo circumscribentur,
quod limites divident, a viis Appia, Tiburtina, Cassia et, ut populari utamur
vocabulo, Magliana ad centrum ducti;
2. Haec tamen divisio non restricto, sed lato quodam sensu est accipienda;
ita quidem ut quaevis paroecialis circumscriptio, quae forte ad plures definitas
partes porrigatur, ad illam partem pertinere putanda sit, in cuius territorio
eius paroeciale templum situm est;
3. Prima harum partium curationi Praelati Vicesgerentis concreditur; aliarum
vero unaquaeque illi Episcopo Auxiliari committitur, quem Cardinalis Vicarius
suo decreto designaverit;
4. Salva iurisdictione ordinaria Vicesgerentis, et delegata omnium et
singulorum Episcoporum Auxiliarium circa totam Romanam dioecesim (excepta
Civitate Vaticana), erit uniuscuiusque horum Praelatorum territorio sibi
commisso praecipue et, ut aiunt, habitualiter prospicere;
5. Episcopis Auxiliaribus semel et in perpetuum potestatem delegamus, ut, in
universo dioecesis territorio, sacramenta et sacramentali a ministrent, ut
nuptiis assistant et benedicant, praescripto can. 1096 § l C. 1. C. nihil
obstante, utque denique alia omnia peragant, quae Cardinalis Vicarius, decreto
suo, vel stabiliter vel ad actum dato, statuet.
Quae omnia postquam praecepimus et decrevimus, Christum Iesum, Principem
Pastorum (9), etiam atque etiam rogamus, ut nutu auspicioque suo consiliis
hisce Nostris aspirare benigne velit.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea
omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Februarii, in festo
Purificationis B. Mariae Virg., anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.