DE ALTARIS PONTIFICII USU IN
PATRIARCHALIBUS BASILICIS ROMANIS.
Peculiare ius, quo sive Romae sive Asisii in Basilicis Patriarchalibus
altaris Pontificii usus regitur, plane indicat quae praecipui honoris
significationes sint illis Basilicis habendae, ex eo quod ad Summum Pontificem
proprio quodam titulo pertinent.
Ex quo singulari iure, ut inter omnes constat, ad harum Basilicarum altare
primarium unus Summus Pontifex Sacrum facere potest; nemini vero alii hoc licet,
nisi ex ipsius Pontificis venia (l).
Hoc autem privilegium ex vetere eo usu natum esse videtur, pro quo uni
Episcopo attribuebatur princeps sacrae aedis altare, ubi exstabat ipsius
Episcopi cathedra; ob eam scilicet causam, ut palam ostenderetur, omnes
dioecesis christifideles et in unam convenire fidem, et uni adhaerere Pastori,
et uni circumfundi altari; iuxta illud S. Ignatii Anthiocheni: una enim est
caro Domini nostri Iesu Christi, et unus calix in unitatem sanguinis ipsius,
unum altare, sicut unus episcopus cum presbyterio et diaconis, conservis meis
(2).
Ex longa consuetudine, Romae uni Summo Pontifici altari a Basilicarum
addicebantur, quae ad Patriarchium, hoc est ad sedem Summi Pontificis,
pertinebant, quaeque in litteratis monumentis mediae, quam vocant, aetatis etiam
Patriarchatus nomine designabantur (3).
Quae tamen disciplina non erat initio perinde gravis, ut nostris hisce
diebus. Etenim saeculo V Decessor Noster f. r. Simplicius constituit, ut, in
Basilicis S. Petri, S. Pauli et S. Laurentii, Presbyteri Titulorum certarum
regionum Urbis per hebdomadam sacros ritus conficerent (4); quod postea etiam
quoad Basilicam S. Mariae Maioris factum esse scimus. Constat praeterea iam
saeculo IX divinum cultum, ita ordinatum ut diximus, a VII Cardinalibus
Presbyteris in unaquaque IV Basilicarum Patriarchalium peragi consuevisse (5).
In Basilica autem Lateranensi hos sacros hebdomadales ritus, ad medium saeculum
VIII, obibant VII Cardinales Episcopi, sedibus praepositi, quae proxime ad Romam
adiacebant. Quibus Decessor Noster b. m. Stephanus III illud quoque munus
detulit, ut singulis diebus dominicis super altare S. Petri Sacris
operarentur (6).
Sed postea, rerum temporumque adiunctis mutatis, factum est pedetemptim, ut
disciplina, ex qua altaris Pontificii usus uni Summo Pontifici servabatur,
severius exigeretur, eamque ad ultimum haberet iuris formulam, quam Decessor
Noster f. r. Benedictus XIV statuit (7), quamque Codex Iuris Canonici assumpsit.
Attamen nunc res ac tempus a Nobis postulare videntur, ut in Patriarchalibus
Basilicis Romanis huic privilegio laxamentum quoddam demus. Primum enim
opportunum putamus, sollemnioribus Ecclesiae diebus festis, cum scilicet
frequentior est christiani populi in templum concursus, in hisce Basilicis
Sacrum peragi loco elato et centrali; ita nempe ut, ad Concilii Oecumenici
Vaticani II optata, altare revera centrum sit, qua totius congregationis
fidelium attentio sponte convertatur (8). Deinde nostro hoc tempore Romae
saepenumero catholicorum congressiones vel conventus varias ob causas habentur,
quibus, ut plurimum, magna hominum multitudo interest; qui fere saltem semel, in
aedem sacram, ingentis numeri capacem, coguntur, ut divinis assistant. Praeterea
hodie Romam frequentiores quam antea, pietatis causa, confluunt undique terrarum
christianorum turmae; quibus, cum in primis optent Patriarchales Basilicas
invisere et Sacris ibidem interesse, opus est bene patentem aram parare.
Quapropter, aliquid de vigente lege immutantes, concedimus, ut ad altare
Pontificium, praeterquam a Romano Pontifice, ab aliis etiam Eucharisticum
Sacrificium confici possit, his tamen modis statutis:
1. Ut patet, nulla de hac re concessio impertietur, ad eam Basilicam et ad
eum diem quod attinet, in quibus ipse Summus Pontifex sacris operari statuerit.
Quod cum, perspicuas ob rationes, in Basilica Petriana crebrius evenire
possit, venia idcirco rarius dabitur Sacrum peragendi ad altare Pontificium
huius Basilicae.
2. Nostra huiuscemodi concessio ad Patriarchales tantum Basilicas spectat,
quae Romae sunt: hoc est, ad Archibasilicam Lateranensem, et ad Basilicas S.
Petri, S. Pauli, S. Mariae Maioris, S. Laurentii extra moenia.
3. Hac concessione frui dumtaxat poterunt:
a) In sua quisque Basilica, Cardinalis Basilicae Archipresbyter, aut eo ab
Urbe absente vel impedito, Episcopus eius vices gerens, vel ab eo delegatus;
b) In Archibasilica Lateranensi, Cardinalis in Urbe Vicarius, vel Episcopus
eius vices gerens;
c) In Basilica S. Pauli, Abbas eidem templo praepositus;
d) In Basilica S. Laurentii extra moenia, Abbas Commendatarius, quem vocant;
e) In qualibet Patriarchali Basilica Romana, Episcopus quicumque magnum
peregrinorum numerum ducit;
f) Ad has Patriarchales Basilicas Romanas quod spectat, est Nobis in animo
privilegiis nullo modo derogare, quibus, certis diebus festis, Praelati quidam
iam fruuntur.
4. Causa, ob quam huiusmodi venia datur, in frequentissimo fidelium concursu
semper ponenda est: sive ob sollemnes Ecclesiae dies festos primae classis; sive
ob congressiones et conventus, varia de causa actos; sive ob numerosam
peregrinationem, Romam ductam.
5. Ne autem concessiones superveniant concessionibus,
necessarium arbitramur, eas tantummodo ab eo Viro tribui, qui Basilicae
Patriarchali moderetur.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis
decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Februarii,
anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 119-122
(1) Cfr. C. I. C. can. 823, § 3. 2
(2)
Ad Phil. 4; cfr. etiam Ad Magn. 7; et Ad Smyrn. 8.
(3)
Cfr. Descriptio Lateranensis Ecclesiae, cap. 9, ed. R. Valentlnl-G.
Zucchetti. Codice Topografico della cittą di Roma, III, Roma 1946, p.
344.
(4)
Cfr. Liber Pontificalis, L. Duchesne, I, Parisiis 1886, p. 249.
(5)
Cfr. lib. comm. Descriptio Lateranensis Ecclesiae.