The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

SUMMI DEI BENEFICIO
IUBILAEUM EXTRAORDINARIUM,
CONSTITUTIONE APOSTOLICA «MIRIFICUS EVENTUS»
INDICTUM, PROROGATUR.

PAULUS PP. VI

 

Summi Dei beneficio factum est profecto, ut quod Apostolica data Constitutione, a verbis Mirificus eventus incipiente, Iubilaeum Extraordinarium superiore mense Decembri indiximus, ab omnibus catholicis hominibus, ubicumque versarentur gentium, incredibili mentium voluntatumque confensione acciperetur. Qua de re quantopere Noster gaudeat animus difficile est dictu. Ea enim non obscure declaratur et quo loco apud christianum populum religionis pietatisque exercitationes nullo non tempore habeantur; et quantas Concilium Oecumenicum Vaticanum II, superiore anno conclusum, in christifidelium animis exspectationes erexerit, studia conciliaverit, consilia vitae melioris commoverit; et quanto denique honore, amore Christi Ecclesiam, dulcissimam omnium parentem, fautricem, magistram eius filii colant, diligant.

Etenim delatum est Nobis plurimis losis ea acta esse diligentissime quae in Constitutione Apostolica, quam memoravimus, suaderentur; hoc est christifideles turmatim in aedes sacras ac praesertim in princeps cuiusque dioecesis templum confluxisse, vel pias contiones de celebrati Concilii praeceptis audiendi causa, vel vitae noxas sacra confessione delendi, vel sancta de altari libandi; eodemque tempore dioecesium suarum Patres et Pastores, a Concilio Oecumenico reduces, singulari prosecutos esse observantia, acceptis in vicem ad integriores mores incitamentis. Quibus ex rebus non est sane dubitandum maxima emolumenta, non modo in singulorum animos et in catholicam Ecclesiam, sed in hominum etiam societatem profecta esse.

Attamen certis quibusdam locis quae in Constitutione Apostolica, quam diximus, proponebantur, sive ob territorii amplitudinem, sive ob sacerdotum penuriam, sive alias ob causas, ad hoc tempus effecta dari, uti vehementer expetebatur, non potuerunt.

Quapropter istorum locorum Ordinarii, ne sibi commissi fideles tantorum bonorum divitiis carerent, a Nobis plane postulaverunt, ut Iubilaei Extraordinarii fines, exeunte anno MDCCCCLXV promulgati, in longius tempus protraherentur. Nos vero, quibus nihil est magis curae quam ut Ecclesiae filii cotidie largius in partem veniant infinitatis meritorum divini Redemptoris, utque tali ope muniti ad rectiorem actionem vitae nitantur, animo libentissimo admotas preces audiendas esse censemus. Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Deus Nobis contulit, Iubilaeum Extraordinarium, Constitutione Apostolica Mirificus eventus a Nobis indictum, a proximo die festo sacrae Pentecostes, hoc est a die undetricesimo mensis Maii huius anni, quo tempore ut exiret statutum erat, ad plenum diem octavum proximi mensis Decembris, Deiparae Virgini primigeniae labis experti sacrum, totius catholici orbis commodis servientes prorogamus. Cuius Iubilaei, ut non immutantur propositi fines, ita privilegia, facultates, gratias non immutari iubemus; quae omnia propterea ne eos, quorum res est, fugiant, eos ad Constitutionem Apostolicam iterum iterumque commemoratam vocare possumus.

Sed, ad haec postrema quod attinet, cum post editam Constitutionem et quaestiones sint positae et responsa sint data et novi aliquid nunc concedere velimus, opportunum hoc loco ducimus haec omnia ab integro exscribere, iis interiectis quae aut mutata aut novata sunt.

I.

Quapropter Nostra Aspostolica auctoritate concedimus sacris confessariis, ad audiendas sacramentales confessiones legitime approbatis, quae sequuntur, facultates, quibus solummodo per idem tempus, in foro conscientiae et in sacramentali confessione utantur. Quocirca iidem poterunt:

1) absolvere a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis quoscumque paenitentes, qui scienter doctrinas haereticas, schismaticas vel atheisticas quomodocumque externe professi fuerint, dummodo unusquisque paenitens, sincere dolens, coram confessario errores detestetur et data forte scandala se resarturum promittat; iniuncta congrua et salutari paenitentia, et addito consilio ad Sacramenta frequenter accedendi;

2) absolvere a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui libros apostatarum, haereticorum aut schismaticorum, pro apostasia, haeresi aut schismate propugnantes, aliosve per Apostolicas Litteras nominatim prohibitos, scienter sine debita venia legerint, vel apud se retinuerint; iniuncta congrua ac salutari paenitentia, et addita admonitione circa librorum cautam retentionem vel destructionem;

3) absolvere a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui nomen dederint sectae massonicae aliisque eiusdem generis consociationibus, quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur; dummodo a sua secta vel consociatione omnino se separent, et scandala vel damna pro viribus se sarturos et praecauturos esse promittant; iniuncta, pro modo culparum, gravi paenitentia salutari;

4) solvere, commutando, consideratis causis, in alia paenitentiae vel pietatis opera, ab omnibus votis privatis, etiam Sedi Apostolicae reservatis, dummodo solutio ne laedat ius aliis quaesitum.

II.

Concedimus praeterea ut, piaculari hoc tempore, omnes utriusque sexus christifideles, qui rite Paenitentiae Sacramento expiati et sacra Synaxi refecti ad mentem Nostram precati fuerint, Indulgentiam plenariam lucrari valeant:

1) quotiescumque tribus saltem institutionibus de Concilii Oecumenici Vaticani II decretis, in aede sacra vel alio apto loco habendis, interfuerint;

2) quotiescumque tribus saltem contionibus, ad modum sacrarum Missionum, quas vocant, habendis, in quovis templo pie astiterint;

3) quotiescumque Eucharistico Sacrificio quadam cum sollemnitate a quolibet Episcopo in cathedrali templo vel in alia aede sacra ab Ordinario loci designata, ad normam Decreti Sacrae Paenitentiariae Apostolicae die XX mensis Decembris anno MDCCCCLXV dati (AAS LVII (1965), pp. 1018), pie interfuerint; quod qui die festo egerint, praecepto astandi Sacro satisfacient;

4) semel vero tantum, qui cathedrale templum vel aliam aedem sacram ad normam Decreti, nuper commemorati, nondum inviserint, si hoc fecerint, et qualibet legitima formula adhibita, fieri professionem iteraverint.

III.

Libenter Episcopo foci, vel eius Coadiutori, vel eius Auxiliari, vel alii Episcopo rite delegato facultatem damus, ut, licet id iam fecerint, tamen novo hoc Iubilaei tempore, inter praecipuam eiusdem temporis celebrationem, iterum Benedictionem Papalem impertiri christifidelibus valeant, addita Indulgentia plenaria.

IV.

Valde expedire putamus, si ad institutiones de Concilii Oecumenici decretis, in quavis aede sacra vel in alia idonea sede faciendas, peregrinatio addatur ad princeps dioecesis templum vel ad aliam aedem sacram ab Ordinario loci designatam ad quam christifideles eiusdem loci vel ordinis, per turmas, si fieri potest, accedere curent.

V.

Confessarii omnes, vi can. 935 C.I.C., commutare possunt pia opera, de quibus supra, ad iubilares Indulgentias acquirendas praescripta, pro christifidelibus qui, legitimo detenti impedimento, eadem praestare nequeant.

Haec autem omnia eo ipso, quo f. r. Decessor Noster Leo XIII, consilio permoti eademque spe ducti dedimus: monendis cohortandisque quotquot sua est cordi salus, ut colligant paulisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora traducant; quod non privatis solum, sed toti futurum est reipublicae salutare, propterea quod quantum singuli profecerint in animi perfectione sui, tantumdem honestatis ac virtutis ad vitam moresque publicos accedet (Cf Litt. Encycl. Quod auctoritate Apostolica, die 22 dec. a. 1885 datae: ASS XVIII (1885), p. 258).

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Maii, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI

 

* AAS 58 (1966), pp. 337-341

                                

top