Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
 MOTU PROPRIO DATAE*

PRO COMPERTO SANE
NONNULLI EPISCOPI DIOECESANI
UTI MEMBRA IN SACRAS ROMANAE CURIAE
CONGREGATIONES COOPTANTUR

PAULUS PP. VI

 

Pro comperto sane est quid Concilium Oecumenicum Vaticanum II de Ecclesiae Dei natura etiam visibili docuerit, itemque plane constat quid idem Concilium senserit de necessitate accommodandi nostrae aetatis rationibus ea omnia subsidia atque instrumenta, quibus Ecclesia utitur, ut efficaciore modo salutis opus sibi concreditum valeat inter homines exsequi.

Revera Ecclesia, cui invisibile eius Caput Christus Iesus iugem suam salutaremque assiduitatem praebere non cessat, talem extemae suae compaginis amplitudinem assecuta est ut, quamvis non paucae neque exiguae difficultates ei ubique fuerint supervadendae, universas terrarum orbis partes iam attigerit. Quare, si alias umquam, hodie potissimum negotia, quae ad Ecclesiam pertinent, universale momentum habere dicenda sunt, ad eaque rite expedienda opus est animi praeparatione, mentis habitu rerumque usu vere catholicis.

Iure igitur merito Concilium Oecumenicum, inter normas opportune sancitas per Decretum Christus Dominus, votis expetivit ut in Membra Dicasteriorum Romanae Curiae cooptarentur etiam aliqui Episcopi praesertim dioecesani, qui mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plennius referre valerent (Decr. Christus Dominus, n. 10: AAS, LVIII, 1966, p. 677).

Nos vero qui, ex providentis Dei consilio, licet impares, Pastoris Universalis munere fungimur, ac probe conscii sumus gravitatis officii Nobis concrediti, nihil potius habemus quam ut Ecclesiae bonum animorumque salutem magis magisque promoveamus; cumque praeterea studio flagremus ad effectum deducendi normas a Concilio Oecumenico Vaticano II statutas, libenti sane animo operam damus, ut etiam iusta optata ac vota, quae Venerabiles Nostri in Episcopatu Fratres inter idem Concilium significaverunt, efficiantur.

Quamobrem, ut Nostra Romana Curia feliciter obire possit nova eaque gravia munera, quae ex normis votisque Concilii Oecumenici oriuntur, utque ipsi, auctis necessitatibus, praesto sit scientia atque prudentia Nostrorum in Episcopatu Fratrum, sedulo studio vias atque rationes consideravimus, quibus Dicasteria Ecclesiae Universalis regimini praeposita sapienti ipsorum consilio et opera plus plusque uti possent, prorsus enim persuasum habemus, si maioris momenti argumenta coniunctis sententiis, ordinate diligenterque perpendantur, exinde universam vitam catholicam emolumentum reapse percepturam esse, idque prodesse posse non solum ad expedienda graviora Ecclesiae negotia, sed ad ipsas solvendas quaestiones, quae hodie homines sollicitos tenent.

Itaque, rebus omnibus mature perpensis, postquam sententiam rogavimus viros scientia auctoritateque praestantes ac supernum Dei lumen supplicibus precibus invocavimus, motu proprio haec quae sequuntur statuimus ac decernimus:

I.

Sacris Romanis Congregationibus, praeter Patres Cardinales, assignantur etiam aliquot Episcopi dioecesani, qui earundem Congregationum pleno iure erunt Membra.

II.

Hi Episcopi intersunt tamquam Membra coetibus plenariis, in quibus res maioris momenti et naturam principii generalis habentes sint pertractandae. Ceteri vero coetus ordinarii sacrarum Congregationum procedere pergent iuxta praxim, iisdemque intererunt Patres Cardinales iique Episcopi Membra, qui forte in Urbe adsint.

III.

Ad praecavenda autem incommoda, quae Dioecesibus oriri possint ob crebram diuturnamque absentiam sacrarum Pastorum (qua de re in memoriam revocamus normas de Episcoporum residentia iure canonico statutas), decernimus ut coetus plenarii sacrarum Congregationum habeantur, visi peculiaria adiuncta aliter suadeant, semel in anno, tempore opportune statuendo ab iisdem Congregationibus.

IV.

Nominatio Episcoporum Membrorum, quam Nobis reservamus, hoc modo fiat: Cardinales Praefecti singularum Congregationum opportunas instituant percontationes atque investigationes apud Conferentias Episcopales et, si casus ferat, etiam indicera quaerant Episcoporum candidatorum qui in rebus, de quibus agitur, peculiari peritia polleant, his peractis, eorum nomina proponant, qui a Nobis libere eligantur.

V.

Singulis sacris Congregationibus accensentur septem Episcopi Dioecesani, ita seligendi, ut ceteris praeferantur ii qui rerum, de quibus agitur, vere sint periti; congrua etiam ratio habeatur terrarum continentium, quas ipsi incolunt, ita ut Ecclesiam Universalem quodammodo exprimant. Pro coetibus plenariis sacrae Congregationis de Religiosis, ratione habita peculiaris muneris huius Dicasterii, nominabuntur decem Membra, quorum tria eligenda erunt ex indice Superiorum Generalium Ordinum vel Congregationum Clericalium, quem Unio Romana Superiorum Generalium conficiet et Cardinali Praefecto exhibebit.

VI.

Ut sacrae Congregationes rerum usu fruantur semper novorum ac valentium Membrorum, eorundem munus ad quinquennium vigebit.

VII.

Quod attinet sive ad moderationem S. C. de Propaganda Fide sive ad tempus quo Membra munera sua sustinebunt et ad alia peculiaria praescripta, servandae sunt cum Normae a Nobis impertitae per Litteras Ecclesiae sanctae motu proprio die 6 Augusti anno 1966 datas, ad exsequendum Decretum Concilii Oecumenici Vaticani II Ad Gentes divinitus (Cf. Decr. Ad Gentes divinitus, n. 15: AAS, LVIII, 1966, p. 963), tum aliae quoque Normae quae, per Constitutionem Apostolicam de Romana Curia proxime edendam, statuentur.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Augusti, in festo Transfigurationis D.N.I.C., anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 

* AAS 59 (1967), pp. 881-884

               



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana