The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

PONTIFICALIA INSIGNIA
DE USO INSIGNIUM PONTIFICALIUM
RECOGNOSCENDO

PAULUS PP. VI

 

PONTIFICALIA INSIGNIA ideo ab Ecclesia, volventibus saeculis, instituta et accepta sunt, ut sacra Episcoporum dignitas ante oculos fidelium clarius significaretur; quod praesertim evenit, cum eorum traditio sollemnis facta est et ipsi ritui Ordinationis seu Consecrationis inserta, formulis adhibitis, quae novi Episcopi munus pastorale exprimerent, apud gregem sibi commissum agendum. Neque defuerunt scriptores qui, praesertim aetate media, de iisdem insignibus lucubrationes componerent, eorum significationes cum pastorales tum spirituales ostendentes. Per ea enim in luce ponuntur dignitas et potestas Episcopi, utpote qui pastor et magister exstet suarum ovium, quas ducere et nutrire iubetur, ipse qui sacerdos magnus sui gregis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet (1).

Paulatim tamen insignia pontificalia, quae Episcoporum propria pluribus saeculis manserant, etiam aliis ecclesiasticis viris concessa sunt, qui Episcopis adiumentum praestabant in eorum ministerio exercendo aut iis Praelatis qui, veluti Abbates in suis monasteriis aut territoriis, iurisdictione aliqua fruebantur ab Episcopo loci subducta, immo pluribus aliis clericis, sive singulatim sive communiter, in signum dignitatis aut honoris. Unde factum est ut nostris diebus plures sint clerici qui, etsi episcopali dignitate non praediti, insignium tamen pontificalium, diversa quidem ratione atque amplitudine, privilegio fruuntur, ad normam eorum quae statuuntur sive in Codice Iuris Canonici, sive in Litteris Apostolicis Inter multiplices, motu proprio a Decessore Nostro S. Pio X die XXI mensis Februarii anno MCMV datis, sive in Constitutione Apostolica Ad incrementum, a Decessore Nostro fel. rec. Pio XI, die XV mensis Augusti anno MCMXXXIV data.

Recens vero Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum dignitatem et munera Episcoporum in Ecclesia nova luce illustravit, atque apertius demonstravit distinctionem quae inter ipsos intercedit et secundi ordinis sacerdotes. Idem insuper Concilium, de liturgicis celebrationibus agens, statuit ut ritus nobili simplicitate fulgeant ... sint captui fidelium accommodati, neque generatim multis indigeant explanationibus (2) .Elementa enim, quae in sacras celebrationes assumuntur, sunt signa per quae res divinae invisibiles demonstrantur (3), quaeque proinde a fidelibus facile et, quantum fieri potest, directo percipi debent, ut exinde ad superna ducantur.

Quam ob rem, inter normas ad sacrae Liturgiae instaurationem spectantes, illa etiam habetur quae congruere edicit, ut usus pontificalium reservetur illis ecclesiasticis personis, quae aut charactere episcopali aut peculiari aliqua iurisdictione gaudent (4). Attentis enim indole et condicionibus nostrae huius aetatis, quae veritatem signorum maximi facit, atque attenta necessitate ut ritus liturgici nobili etiam simplicitate fulgeant, omnino oportet, etiam veritas restituatur circa usum pontificalium insignium, quibus dignitas et munus pascendi populum Dei in lucem profertur.

Itaque ad exsequendam sacrosancti Concilii voluntatem, Auctoritate Nostra Apostolica, motu proprio et certa scientia, haec decernimus:

1. Iuxta ea quae in art. 130 Constitutionis de sacra Liturgia statuuntur, iubemus, ut posthac insignibus pontificalibus utantur, praeter Episcopos, sequentes tantum Praelati, dignitate quidem episcopali carentes, sed vera iurisdictione fruentes, videlicet:

a) Legati Romani Pontificis;

b) Abbates et Praelati, qui iurisdictionem habena in territorium a quavis dioecesi separatum (cfr. CIC can. 319 1; can. 325);

c) Administratores Apostolici, permanenter constituti (can. 315 1);

d) Abbates regulares de regimine, postquam benedictionem acceperunt (can. 625).

2. Iisdem pontificalibus insignibus, exceptis tamen cathedra et baculo, utantur, etsi dignitate episcopali non potiuntur: 

a) Administratores apostolici ad tempus constituti (can. 351, 2, 2; cfr. etiam can. 308);

b) Vicarii Apostolici et Praefecti Apostolici (can. 308).

3. Praelati, de quibus in nn. 1 et 2, commemoratis iuribus gaudeant tantum in proprio territorio et durante munere. Abbates vero Primates et Abbates generales Congregationum monasticarum durante munere uti possunt insignibus pontificalibus in omnibus Monasteriis sui Ordinis vel suae Congregationis. Alii autem Abbates regulares de regimine eodem iure gaudent in quolibet Monasterio sui Ordinis, de consensu tamen Abbatis vel Prioris conventualis ipsius Monasterii.

4. Abbates regulares de regimine benedicti, postquam regimen amiserunt, et Abbates titulares uti possunt insignibus pontificalibus in quolibet Monasterio sui Ordinis vel Congregationis, de consensu tamen Abbatis vel Prioris conventualis ipsius Monasterii.

5. Alii Praelati, dignitate episcopali carentes, ante has praesentes Litteras Apostolicas nominati, gaudere pergunt privilegiis, ipsis quovis iure concessis sive personaliter sive collegialiter, circa quaedam insignia pontificalia, quibus nunc fruuntur. Haec tamen privilegia sponte dimittere possunt, ad normam iuris.

6. Prae oculis habitis sive iis quae Sacrosanctum Oecumenicum Concilium recenter statuit, sive principiis a Nobis enucleatis de veritate signi servanda in sacris celebrationibus, Praelatis, qui in posterum nominabuntur, iis exceptis de quibus in nn. 1 et 2, facultas non erit insignibus pontificalibus utendi.

7. Quae hic dicuntur de Praelatis valent etiam pro clericis, qui quovis titulo insignibus pontificalibus utuntur.

8. Ea quae his Apostolicis Litteris iubentur, a die VIII mensis Septembris hoc anno, vigere incipient.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contraiis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Iunii anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI


(1) Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 41: A. A. S. 56 (1964) p. 111.

(2) Ibid., n. 34: A. A. S. 56 (1964) p. 109.

(3) Cf. Ibid., n. 33: A. A. S. 56 (1964) p. 108. 

(4) Ibid., n. 130: A. A. S. 56 (1964) p. 133.

   

top