The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

AD HOC USQUE TEMPUS
IURIDICAE QUAEDAM PATRUM CARDINALIUM
RATIONES DEFINIUNTUR
QUOAD SUOS TITULOS VEL DIACONIAS IN URBE

PAULUS PP. VI

 

Ad hoc usque tempus, Patres Cardinales in sacris huius Urbis aedibus, quas vel uti Titulum vel uti Diaconiam habebant, eiusmodi facultatibus ad administrationem pertinentibus fruebantur, quarum causae vel in munere pastorali vel in recto regimine Nostrae Romanae dioecesis positae, nunc suadere videntur abrogationem.

Quod profecto congruere putamus sive cum iis quae Decessor Noster ven. mem. Ioannes XXIII, de titulis Sedium suburbicariarum edixit, Apostolicis Litteris Suburbicariis Sedibus motu prοprio die XI mensis Aprilis anno MCMLXII datis, sive cum iis quae Nosmetipsi Apostolicis Litteris Romanae dioecesis die XXX mensis tunii anno MCMLXVIII editis praecepimus (cf n. 15, b), quae ad collationem spectabant beneficiorum in basilicis minoribus et in collegiatis, quas vocunt, in Titulum Cardinalibus assignatis.

Quapropter Nostris hisce Litteris motu proprio emittendis, ea quae sequuntur decernimus.

I.

Cardinalium est bonum ecclesiarum, in Titulum vel Diaconiam acceptarum, postquam in earum canonicam venerunt possessionem, consilio et patrocinio promovere. In eas vero nulla iurisdictione pollent, neque ullo modo possunt iis se interponere, quae vel ad bonorum administrationem, vel ad disciplinam, vel ad morum correctionem, vel ad ecclesiae servitium spectant.

II.

Si quid Cardinales in suis Titulis vel Diaconiis, praeter fines supra statutοs, agere in animo habeant, ea de re sive cum Cardinale in Urbe Vicario sive, si de ecclesia agatur ad Religionem clericalem immunem pertinente cum legitimo Moderatore religioso consilia conferant.

III.

Quatenus Opus est, abrogantur can. 240, 2; can. 1414, 4; can. 1432, 1, Codicis Iuris Canonici.

IV.

Ea quae per has Apοstolicas Litteras decrevimus, a die XXVIII huius mensis vigere incipient.

Quae vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI 

 

* AAS 61 (1969), pp. 226-227

 

top