 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
INCLITA TOTO*
CARDINALIS LEGATUS PATRIARCHALI BASILICAE
A S. FRANCISCO IN URBE ASISIO ASSIGNATUR.
INCLITA TOTO terrarum orbe fama celebratur Patriarchalis Basilicae a S.
Francisco in urbe Asisio, quae religione loci, ingenti molis amplitudine
operibusque exquisita arte perfectis, cetera sacra monumenta, in honorem
Legiferi Patris Asisinatis exstructa, facile antecellit. Cuius Basilicae
praestantia atque dignitas non ex eo tantum petenda est, quod mortales S.
Francisci exuvias tuetur ac servat, verum etiam quod Romani Pontifices
saeculorum decursu hoc templum singulari cura atque sollicitudine semper
prosecuti sunt, idemque immediatae Apostolicae Sedis iurisdictioni obnoxium
voluerunt. Re enim vera Decessor Noster fel. rec. Gregorius IX anno MCCXXX
statuit, ut ecclesia ipsa nulli nisi Romano Pontifici esset subiecta, et
(Franciscalis Ordinis) Caput haberetur et Mater, ac in ea per Fratres eiusdem
Ordinis perpetuo serviretur (1). Quod privilegium saeculis insequentibus
haud semel apostolica Romanorum Pontificum auctoritate aperte confirmatum est
(2).
E quibus propensae voluntatis testimoniis erga mirabile hoc templum a
Decessoribus Nostris prolatis, memoratu digna sane est Apostolica Constitutio a
verbis Fidelis Dominus incipiens, qua Benedictus XIV sacras has
aedes ad Patriarchalis Basilicae et Pontificiae Cappellae honorem evexit,
statuitque pariter ut Purpurati Patres, qui pro tempore Basilicarum XII
Apostolorum et SS. Marcellini et Petri titulo decorarentur, simulque Generalis
Auditor Causarum ad Curiam Camerae Apostolicae spectantium, eorumque
successores, Protectores atque Summi Pontificis Delegati pro hac Basilica et
adiecto Coenobio nominarentur.
Progressu temporis, cum duo Patres Cardinales, memoratarum Basilicarum titulo
aucti, saepe officio Archiepiscopi fungerentur in sedibus, quae nimis dissitae
essent, iidemque propterea prohiberentur quominus munus sibi concreditum apud
Asisinatem Basilicam expedite obire possent, Apostolicae huic Sedi visum est, ut
in eorum locum duo e Romana Curia Cardinales substituerentur, qui, utpote a
Sancta Sede Delegati, in eandem Basilicam ad normam Constitutionis a Benedicto
XIV editae, suas curas impenderent.
Attamen, cum haec agendi norma recentioribus hisce temporibus intermissa sit,
hinc haud paucae ortae sunt difficultates, ad quas removendas necessarium
prorsus est, ut quae ad exercendam in Basilica S. Francisci iurisdictionem
pontificiam pertineant, rite a Nobis definiantur. Rebus igitur mature perpensis,
Nos, exempla imitati Decessorum Nostrorum, qui sive dignitati et decori
venerandi huius templi, sive spirituali bono piarum peregrinantium multitudinum
sollicite semper prospexerunt, motu proprio decernimus ac statuimus quae
sequuntur:
I. Cardinalis in Urbe commorans, a Nobis deligendus, tamquam Noster Legatus
assignatur Patriarchali Basilicae a S. Francisco in urbe Asisio, qui nomine
Nostro ordinariam et immediatam iurisdictionem exerceat.
II. Cardinali Legato conceditur ut iurisdictionem sibi datam demandare possit
Custodi Sacri Coenobii Basilicae adiecti, qui proinde hac in re Vicarius posthac
erit Cardinalis Legati, salvo et incolumi iure Ministri Generalis Ordinis
Fratrum Minorum Conventualium, qui quidem eadem potestate gaudebit, exercenda
tamen per se vel per alium etiam stabiliter constitutum, absente Custode.
III. In Basilica vero et in Sacro Coenobio nec non in locis immediate
adiacentibus iurisdictio exercenda praesertim complectitur facultatem verbi Dei
praedicandi, assistendi matrimoniis et confessiones excipiendi, itemque curam de
disciplina ecclesiastica secundum normas Apostolicae Sedis, peculiari modo quod
attinet ad rem liturgicam et ad licentiam Missae celebrandae sacerdotibus
advenis dandam.
IV. Patris Custodis Vicarii erit annuam relationem Cardinali Legato exhibere,
de concessarum facultatum usu, itemque matrimonia in Basilica celebrata
significare tum Episcopo Asisinati, tum aliis locorum Ordinariis, quorum
potestati nubentes sint obnoxii. Quae autem hic statuta sunt, ea rata ac firma
semper fore iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VIII mensis Augusti, anno MDCCCCLXIX,
Pontificatus Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 9, pp. 553-555
(1) Const. Apost. Is qui Ecclesiam, d. 22 Aprilis a. 1230, sub plumbo
data.
(2) Cfr. Const. Apost. Fidelis Dominus, d. 25 Martii a. 1754, sub
plumbo data; Epistula Seraphici Patriarchae a Pio XII ad Rev.mum
Ministrum Generalem Ordinis Fratrum Minorum Conventualium d. 25 Martii, a. 1954,
data: A. A. S. 46 (1954), p. 318.
|