The Holy See
back up
Search
riga

 

    LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

INGRAVESCENTEM AETATEM
PATRUM CARDINALIUM AETAS AD MAIORIS MOMENTI
MUNERA EXERCENDA STATUITUR

PAULUS PP. VI

 

Ingravescentem aetatem inter et aptitudinem ad quaedam maioris momenti officia, veluti Episcopi dioecesani et parochi, implenda naturalis ratio intercedens a Concilio Oecumenico Vaticano II tractata est in Decreto a verbis Christus Dominus incipiente (Cf nn.21 et 31: AAS 58 (1966), p.683 et p.690); atque Nosmet ipsi, vota Patrum Concilii ad effectum deducentes, per Apostolicas Litteras Ecclesiae Sanctae, die VI mensis Augusti anno MCMLXVI motu proprio datas, Episcopos et parochos invitavimus, ut munere regendae dioecesis aut paroeciae non ultra expletum septuagesimum quintum annum sponte se abdicarent (Cf nn. 11 et 20, 3: AAS 58 (1966), p.763 et pp.768-769).

Eadem res ad aetatis annos spectans in Generali Ratione Romanae Curiae administrandae, vulgo Regolamento Generale della Curia Romana appellata, attingitur, quam die XXI mensis Februarii anno MCMLXVIII approbavimus edique iussimus, ubi statuitur, ut Officiales maiores et minores septuagesimo anno expleto, Praelati vero Superiores septuagesimo quinto anno inito de munere decedant (Cf art.101, 1: AAS 60 (1968), p.161).

Nunc vero supremum Ecclesiae bounm videtur Nobis exposcere, ut ingravescens aetas consideretur etiam quod ad praeclarum officium Cardinalium attinet, cui non semel peculiares curas impendimus. Re quidem vera est officium, cuius partes sunt speciali modo grave multumque prudentiae postulantes, sive propter singularem omnino coniunctionem cum summo Nostro munere ad totius Ecclesiae servitium pertinente, sive propter gravissimum momentum, quod, Sede Apostolica vacante, eidem officio pro universa Ecclesia accedit.

Itaque, omnibus diu et mature perpensis, semperque consiliis et precibus cunctorum, sine discrimine, Patrum Cardinalium in posterum etiam fidentes, haec, quae sequuntur, statuimus:

I.

Patres Cardinales sive Dicasteriis Curiae Romanae (de quibus in art. 1 Rationis Generalis Romanae Curiae seu Regolamento Generale della Curia Romana agitur) sive ceteris permanentibus Apostolicae Sedis et Civitatis Vatiacanae Institutis praepositi rogantur, ut, cum septuagesimum quintum aetatis annum expleant, qui, omnibus in unoquoque casu rite consideratis, iudicabit, nun renuntiationem statim accipere conveniat.

II.

Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum conficiunt:


1) desinunt esse Membra Dicasteriorum Romanae Curiae ceterorumque Institutorum, quae in superiore articulo memorantur;

2) ius amittunt Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi. Si quis vero Cardinalis inter Conclave octogesimum aetatis annum compleat, iure Romanum Pontificem eligendi frui hac vice pergit.

III.

Quae superioribus articulis I et II, n.1) statuuntur, vim obtinet etiam, cum quinquennium, de quo in art.2, 5 Constitutionis Apostolicae Regimini Ecclesiae universae agitur (Cf AAS 59 (1967), p.891), nondum est absolutum.

IV.

Praescriptum art. II, qui supra dictus est, iis pariter Patribus Cardinalibus applicatur, qui, expleto octogesimo aetatis anno, pergant, in modum exceptionis, dioecesi alicui praeesse aut solum eius titulum, absque regendi munere, servare.

V.

Patres Cardinales, licet octogesimum aetatis annum confecerint, Membra manent Sacri Collegii, ad ceteros omnes effectus quod attinet, et cuncta cetera iura et praerogativas cum Cardinalis officio coniuncta retinent, non excepta facultate particpandi generales vel particulares Congregationes, quas, Sede Apostolica vacante, ante Conclavis initium haberi contingit.

VI.

Quodsi propter extraordinaria rerum adiuncta accidit, ut Cardinalis S. R. E. Camerarius et Cardinalis Paenitentiarius Maior usque ad octogesimum aetatis annum in munere suo pergant versari, haec statuuntur:

1) si octogesimus annus completur tempore mortem Romani Pontificis praecedente, quo tamen utriusque successor nondum sit nominatus, aut tempore mortem eiusdem Romani Pontificis insequente et ante Conclavis initium, Casrum Collegium, Sede Apostolica vacante rite congregatum, successorem per suffragia eligit, qui in munere manebit usque ad electionem novi Summi Pontificis;

2) si autem octogesimus annus expletur inter conclave, munus ipso iure usque ad electionem novi Summi Pontificis prorogatur.

VII.

Si Decanus Sacri Collegii Conclavi non interest eo quod octogesimum aetatis annum confecit, eius muneris partibus in Conclavi fungitur Subdecanus aut, si hic etiam abest, alius ex antiquioribus Cardinalibus secundum generalem ordinem praecedendi.

VIII.

Ratio similis ei, quae praecedente art.VII continetur, sequenda erit, si casus ferat, in exercendis muneribus, quae tribus Cardinalibus Ordinum Capitibus in Conclavi iure tribuuntur.

NORMA TEMPORARIA.

Iis, qui nunc sunt Membra Sacri Collegii et octogesimum aetatis annum iam compleverunt quo die hae Litterae Apostolicae vigere incipient, pergere licebit, si id cupiant, interesse cum iure suffragii, Congregationibus plenariis et ordinariis Romanae Curiae Dicasteriorum.
ea autem, quae per has Apostolicas Litteras decrevimus, a Kalendis Ianuariis anno MCMLXXI vigere incipient.
Quae igitur a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemu, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non ostantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Novembris, anno MCMLXX, Pontificatus, Nostri octavo.

PAULUS PP. VI

  

top